Distinctio XIX — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO XIX
Periocha
Sacrifici iisdem omnes donantur clavibus, etsi
Sola ipsarum usum dictio iuris habet.
Solis quidem sacerdotibus per ministerium episcopi in promotione sua dantur claves : simul enim cum ordine sacerdotii, et claves recipiuntur. Magistro tamen de clave scientiae seu discretionis videtur, quod non omnes eam recipiant. Sed hoc ab aliis non tenetur, nisi limitatum ad dignam receptionem eiusdem clavis, quae scilicet est auctoriras discernendi. Nam et illa stare potest sine actuali cognitione. Sed et qui scientiam habent, dictam tamen discernendi auctoritatem non habent, nisi ordinati, ergo nec scientiae clavem. Igitur claves illas ligandi et solvendi sacerdotes omnes, dum ordinantur accipiunt : sed soli boni eas digne habent, et eis digne utuntur. Tametsi autem sancti viri, non sacerdotes benedicere aliis possint, non tamen ea benedictione quae est sacerdotum : quam et quamvis omnes habeant, soli tamen boni habere dicuntur, quia hi soli recte ea utuntur. Neque tamen mala quorundam sacerdotum vita bonos laedit, dummodo in bona ipsorum doctrina ipsis obsequuntur. Quod autem propheta dicit contra sacerdotes malos, vivificare scilicet eos qui non vivunt, etc. intelligitur de praecisis ab ecclesia. Quod etiam Dominus per Malachiam dicit : Maledicam benedictionibus vestris, quo ad ipsam sacerdotum maledictionem, seu quo ad eos, quos adulando seducunt, intelligi debere dicit Gregorius. Sacerdos igitur alios solvere volens et ligare, iustus esse debet in vita, et discretus in scientia.
