Distinctio XXI — Livre IV — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre IV

Distinctio XXI

DISTINCTIO XXI

 

Periocha

Criminis horrendi si quos oblivio coepit,

Iurgantur, tristi dummodo mente dolent.

 

Quaedam peccata, venialia scilicet, etiam post hanc vitam quibusdam remittuntur, his scilicet qui in hac vita, ut sibi remitterentur, meruerunt : in gratia videlicet decedentes, et in hac vita lignum, foenum aut stipulam super fundamento fidei (secundum Apost.) aedificantes : haec temporalia plus iusto, citra tamen aversionem a Deo diligentes. Nam hi qui aurum et argentum aut lapides preciosos, scilicet charitatem dei et proximi, ac pia opera aedificant, etiam ab hoc igne erunt immunes, intelligendo de perfectis in dicta dilectione. Qui quidem ignis et si transitorius sit, grauis vis tamen est plurimum. In praesenti enim exhibetur misericordia, in futuro vero iustitia exercebitur. Debent autem in confessione omnia detegi, et singula mortalia, quorum aliquis habet memoriam, prius scilicet legitime non confessorum : alia autem in generali sufficit dicere, sicut et ipsa venalia, quae et utraque per confessionem generalem remittuntur. Cavendum est etia confitenti, quod sicut nullum mortale debet scienter retinere, sic nec confiteri quod non fecit. Neque enim mentiendum est in confessione veritatis. Sacerdos quoque omnino caveat, ne confitentium ullo modo peccata prodat, nec subditi proprium sacerdotem confitendo dimittant. Nec sacerdos alienum ad confessionem accipiat, in casu tamen ignorantiae proprii sacerdotis, alium quandoque requirere licet.