Distinctio XXXVIII — Livre IV — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre IV

Distinctio XXXVIII

DISTINCTIO XXXVIII

 

Periocha.

Quid votum quotuplexue fiet, quandove resistat,

Quo minus uxorem ducere rite queas.

 

Votum (quod quandoque matrimonium impedit, quandoque etiam dirimit) est quaedam spontaneae promissionis testificatio, quae de his quae Dei sunt, proprie fieri debet. Hinc vota fatua irritanda sunt, nec vota reputanda. Et est votum multiplex, scilicet commune et singulare, simplex et solemne. Inter quae votum simplex seu privatum continentiae, matrimonium impedit contrahendum. Solemne autem continentiae votum, quod scilicet in facie fit ecclesiae, per sacri ordinis susceptionem vel professionem religionis solennizatum, dirimit etiam contractum. Nam quod ante licitum fuit, post votum sit illicitum. Quod si tales contrahunt, ab ecclesiae ingressu arcendi sunt, quousque humiliter satisfaciat. Quomodo etiam intelligendus est, ait Innocentius. Quamvis autem adulterium grave sit gravior tamen est incestus, et peccatum contra naturam gravissimum : Mulier etiam quae maritum in remotis agentem mortuum putas alium ducit : eo redeunte adipsum redire debet alio dimitto, nolens autem est excommunicanda. Qui vero uxore dimissa secedit, et aliam ducit, et post ductus poenitentia vult secundam dimittere, afferens se aliam habere, nec tamen permittitur, ecclesia scilicet non credente, per obedientiam quidem et timorem iam incipit excusari, et licet debitum penitus reddere potest mulier illi, quae per ignorantiam excusatur, tamen ille petere non debet. Haec Magister. Sed quod tali reddere possit debitum, id plane non tenetur.