Distinctio IX — Livre IV — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre IV

Distinctio IX

DISTINCTIO IX

 

Periocha

Corpus idem cunctos aeque sibi sumere Christi,

Nancisci fructus haud tamen inde pares.

 

Duplex est huius sacramenti manducandi modus, sacramentaliter scilicet et spiritualiter, duplici rei ipsius correspondens, scilicet corpori ipsius mystico, et vero, de quibus distinctione praecedenti dictum est. Sumitur namque corpus Domini in hoc sacramento vere et realiter a bonis et malis : sed a malis sacramentaliter tantum, a bonis sacramentaliter simul et spiritualiter : quorum primus consistit in susceptione ipsius sub visibili sacramento, alter vero in unione ad ipsum sub sacramento contentum. Secundum quos manducandi modos distinguenda sunt quaedam doctorum verba, qui alioqui ambigue loqui videntur et contrarie.