Distinctio XLIX — Livre IV — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre IV

Distinctio XLIX

 DISTINCTIO XLIX

 

Periocha

Iudicio facto, geminas fore credimus urbes,

E quibus haec Diti cesserit, illa Deo.

 

Exacto iudicio, duae civitates, scilicet Christi et diaboli, fines suos habebunt. Illa quidem in gloria consummabitur, ista vero in miseria, sic tamen ut nec in illa omnes aequaliter gloriam participent, nec in ista aequaliter poenam, sed utrobique gradus quidam erunt. Quamvis autem omnes homines beatitudinem appetant, non tamen in eodem eam omnes quaerunt. Neque enim est vera beatitudinis ratio, habere id quod delectat, sed habere quod velis et nihil mali velle. Quamvis etiam omnes Deum cognoscant, tamen in modo cognoscendi est gradus seu differentia. Hinc et unus alio est beatior. Nam et si gaudium aequale sit omnium, quo ad id in quibus gaudent, non tamen omnium est aeque intensum gaudium et beatitudo. Quae etiam post iudicium in dubie maior erit, quia maius gaudium atque cognitio maior.