Distinctio VI — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO VI
Periocha
Forma soloecismo turpi lacerata iuvabit,
Integra verborum dummodo sensa manent.
Extra necessitatis casum baptizare non convenit, nisi sacerdotibus. In necessitate autem permittis etiam laicis et mulieribus. Qui si etiam extra necessitatem ad baptizandum se intromittant, servatis alias servandis, verus baptismus est, nec iterandus, licet peccet sic baptizans, sicut nec rebaptizari debent, ab haereticis secundum formam ecclesiae baptizati, sed sunt reconciliandi. Quod autem Cyprianus in oppisitum dixit, ex ignorantia processit, quae per martyrium in ipso expiata est. Neque est nisi unus baptismus, qui trina fit immersione propter mysterium Trinitatis. In uteris autem maternis etiamsi mater baptizetur, puerum baptizari non contingit. Oportet enim hominem prius nasci quam renasci. Nec valet obiectio de sanctificatis in utero : quia hoc per privilegium factum est, ubi et an usus rationis acceleratus sit, in dubio relinquitur. Neque etiam baptismum impedit incongrua baptizantis locutio ex ignorantia proveniens. Quod si quis ignoret se baptizatum esse, is sub conditione baptizari debet : nec reputandus est tunc baptismus iteratus, cum nesciatur datus. Si quis autem solo ioco tingatur, etiam prolata forma, baptismus non est, secundum sapientes, cum intentio sit necessaria. Quod si parvulus spe commodi offeratur, nihilominus baptismum recipit. Potest autem baptismus dari omni tempore, licet convenientius in sabbato Paschae et Pentecostes. Quod si adulti sint baptizandi, ii pro se ipsis respondere debent : si vero parvuli, alii quidem respondent pro eis, at qua responsione illi cum adoleverint, obligantur. Ea autem quae sunt pro baptismatis solennitate, etiam si omittantur, baptismum non impediunt.
