Distinctio XXIV — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO XXIV
Periocha
Officiis sacer ordo suis discrimina sumit,
In se quae voluit Christus obire prius.
Septem sunt ordines ecclesiastici. Nam aliqui in ecclesia sunt ostiarii, alii lectores, exorciste, acoluthi, subdiaconi, levitae, insuper et aliqui presbyteri. Quorum singulorum officia, quae sint, et alia ad ipsos pertinentia, Magister in textu aperte et prolixe persequitur. Quos etiam ordines in semetipso Christus exhibuit, et ecclesiae servandos reliquit. Horum autem ordinum ultimi duo sunt sacri scilicet diaconatus et presbyteratus : alii dicuntur non sacri, respectu illorum. Est autem ordo sacrum quoddam signaculum, per quod specialis potestas traditur ordinato. Hinc et omnibus his nomen ordinis convenit. Et quia an omnibus sacramentum significatur, ideo et omnes hoc respectu sacri dicuntur. Sunt insuper et alia nomina dignitatum, seu officiorum, quae non sunt ordinum, ut pontificatus et episcopatus, quae et ulterius in textu distinguntur. Debet autem assecuti ordines ecclesiasticos conari, ut vita eorum dignitati respondeat, ut sic plebs ex eis proficiat, et ipsis gratanter obtemperet, a quibus sacramenta percipiunt, et missarum solennia audiunt. Quae quidem missa dicitur, vel quia missa est hostia quae ibi commemoratur; vel quia missus caelestis venit ad consecrandum corpus dominicum.
