Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
LIBER SENTENTIARUM QUARTUS
qui de Sacramentis Ecclesiasticis, et de resurrectione mortuorum, extremoque iudicio disserit, continet distinctiones 50.
DISTINCTIO I
Periocha
Quid sacramentum vel sit, vel prosit, abunde
Enodat quarti sectio prima libri.
Cum in hoc quarto Sententiarum libro de sacramentalibus signis tractandum sit, et de finalis iudicii retributione : in primis advertendum est, quid sacramenti nomine intelligamus. Sacramentum ergo (ut hic sumitur) est sacrae rei signum. Quanquam non omne tale signum, sacramentum est : sed id demum, quod ex institutione significans rei signatae similitudinem gerit, ut signum simul et causa existat. Est ergo invisibilis gratiae forma visibilis, eiusdem gratiae gerens imaginem et causa existens. Quapropter et veteris legis sacramenta, quae solum gratiam significabant, non dicentur proprie sacramenta. Esti vero absque sacramentis Deus homini gratiam dare possit, ob humiliationem tamen hominis sub sensibilibus crearuris, ac eiusdem eruditionem, quo per haec ad invisibilia cognosceda proficiat, et ob ipsius exercitationem, ne scilicet per otium ad peiora dilabatur, instituta sunt sacramenta in rebus et verbis consistentia. Sed iam de novae legis sacramentis dicendum est, si illud ante de circumcisione admonverimus, eandem vim antiquitus hanc habuisse, qua modo baptismus habet, si non quantum ad regni apertionem attinet, at certe quantum ad culpae deletionem. Atque haec cum Abrahae iam adulto data esset, postea octavo nativitatis die, cultro petrino fieri debebat, nisi fortasse in casu mortis id temporis anticipare licuerit. Quod si puer ante octavum diem, post praeceptam circuncisionem, sine ea obisset, de eo, ut modo de parvulis non baptizatis, fiebat. Quanquam ante circuncisionem datam in fide parentum pueri salvari poterant.
