Caput XXXVI — Livre I — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre I

Caput XXXVI

CAPUT XXXVI

 

De invisibili missione Filii et Spiritus sancti.

 

Hoc igitur determinato quod nostrae memoriae occurrit de visibili missione Spiritus sancti prout ipse Spiritus sanctus in sacrae Scripturae lectione nobis ministravit, dicendum est de invisibili missione eiusdem. Tunc ergo invisibiliter mittitur Spiritus sanctus, quando animae humanae per gratiam infunditur, ita etiam infunditur Pater, infunditur et Filius, quia nulla personarum sine altera infunditur. Distinguitur tamen a quibusdam inter temporalem infusionem Patris, et eam quae est Filii, et eam quae est Spiritus sancti. Spiritus enim sanctus mitti vel infundi dicitur proprie temporali et invisibili missione, cum animae humanae per gratiam ita datur ut eam Deum diligere faciat, sive anima illa Dei habeat cognitionem sive non ; sive habeat potentiam perseverandi, sive non, Filius dicitur mitti, quando a quoquam mente incipit cognosci (ut dictum est supra in auctoritate Augustini) sive ille qui cognoscit, habeat Deum per inhabitantem gratiam, sive non ; sive perseveret, sive non, Pater dicitur infundi quando ita datur homini ut possit in bono perseverare ; et istae tres missiones vel infusiones temporales ex eo videntur sumptae, quia Patri potentia, Filio sapientia, Spiritui sancto bonitas attribuitur. Ideo Pater proprie infundi dicitur quando homo potens est in bono perseverare, Filius quando homo habet notitiam Dei, Spiritus sanctus quando homo incipit per gratiam esse bonus. Non tamen potest infundi Pater dando potentiam perseverandi, quin et infundatur Filius et Spiritus sanctus, cum sit una et eadem potentia ; nec Filius dando scientiam, quin Pater et Spiritus sanctus, cum sint una sapientia ; nec Spiritus sanctus dando gratiam virtutum, quin Pater et Filius, cum sint una bonitas.

Videntur ergo secundum huiusmodi distinctionem tres esse temporales missiones invisibiles un iuscuiusque personarum, ut dicatur Spiritus sanctus infundi vel dari, quando datur homini gratia diligendi ; quod est quasi proprium Spiritus sancti ; et quando homo mente accedit ad cognitionem Dei, quod est quasi proprium Filii dare ; et quando homo confirmatur in perseverantia bonorum operum, quod dare est quasi proprium Patris. Non dico proprium quia nil facit una persona sine altera.

 

Secundum hoc accidit Spiritum sanctum dari ei qui nullam habet virtutem, qui non habet charitatem, quia datur ei cognitio Dei, cum tamen non dicatur aliquis habere Spiritum sanctum, scilicet si non habeat per inhabitantem gratiam ; nec alicui datur Spiritus sanctus, nisi diligat Deum et ei qui charitatem habet. Aliter enim diceretur dari infideli qui nullam habet de Deo cognitionem. Ideoque non videntur praedictae distinctiones approbandae ; et, licet in omni re sit tota Trinitas per essentiam, non tamen dandum aliquid habere Spiritum sanctum vel Patrem, vel Filium, nisi habeat per gratiam charitatis, sive habeat per cognitionem vel perseverantiam, sive non.

Quod ergo dicit Augustinus :

Tunc mitti Filium cum cuiusquam mente cognoscitur ;

intelligendum est de cognitione devotionis. Licet enim aliquis cognitionem habeat modo de Filio, et si prius non haberet illam, non ideo dicitur ei mitti, nisi charitatem habeat. Eadem enim ratione diceretur mitti Spiritus sanctus, quia nemo habet cognitionem de una persona sine alia.

Unde :

Philippe, qui videt me, videt et Patrem.

Et illis solis et omnibus datur, mittitur, venit tota Trinitas, qui eam habent per gratiam : et sic una sola est missio Spiritus sancti communis Spiritui sancto cum Filio.

Utrum autem Pater mittatur, postea determinabitur.

 

Prius tamen respondetur his qui contendunt non Spiritum sanctum dari vel mitti, sed eius gratiam, et tunc dicitur mitti Spiritus sanctus, cum eius gratia homini datur, nec eius temporalis missio aliud est quam gratiae infusio et virtutis largitio, quod volunt habere auctoritate Bedae, qui in homelia quadam ait :

Cum Spiritus sancti gratia hominibus datur, Spiritus sanctus dari dicitur. Mittitur a Patre, mittitur a Filio ; procedit a Patre, procedit a Filio. Eius enim missio est eius processio.

Quasi diceret Beda : ob hoc solum dicitur dari Spiritus sanctus, quia eius gratia hominibus datur ; non quod ipsa persona hominibus mittatur.

Item Spiritus sanctus est in humana anima, antequam gratia Spiritus sancti infundatur ; et nil nisi gratia Spiritus sancti. Ergo nihil praeter hanc gratiam modo est in hac anima quod prius non esset in ea. Ergo nil praeter hanc gratiam est infusum huic animae, quod prius non esset infusum : quod forte verum est, quia Spiritus sanctus, qui modo infusus est per gratiam, prius erat infusus per essentiam. Sed tamen infertur : Ergo nil praeter hanc gratiam modo est datum huic animae quod prius non esset ei datum, quod etiam potest admitti, quia, licet Spiritus sanctus sit datus huic animae qui prius non erat datus, datio eius non excluditur per hanc distinctionem praeteriunctam cum nomine gratiae quam dat Spiritus sanctus. Sicut cum dico : nihil praeter vocem sacerdotis auditur a me, non excluditur sacerdos, cuius vox est. Si tamen inferat : Ergo nil quod non sit haec gratia, modo datur huic animae quod non prius esset ei datum ; vel, nil quod non sit haec gratia habetur ab hac anima quod non prius haberetur ab ea. Fallacia. Nihil praeter sacerdotem auditur a me. Ergo nil quod sit vox sacerdotis.

 

Item aut aliquid quod non est gratia modo est in hac anima quod prius non erat in ea, aut nil. Si dicat affirmationem, non poterit dici de alio quam de Spirtu sancto, et ita Spiritus sanctus prius non erat in hac anima, quod falsum est ; quia erat in ea per essentiam. Si dicat : Nihil quod non sit gratia est in hac anima quod prius non esset in ea. Ergo nil quod non sit gratia datur huic animae quod prius non esset datum ; aut aliquid ei datur quod prius erat in ea ; quod verum est. Nam Spiritus sanctus ei datur, ei mittitur, ei venit, eam illuminat, in ea manet, et tamen prius in ea erat per essentiam, modo per gratiam.

Cum enim dicit Filius :

Ego et Pater ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus,

non ideo hoc dicitur quin et Pater etiam et Filius et Spiritus sanctus prius essent in eo per essentiam. Sed tunc dicitur venire, cum venit per gratiam : tunc datur, tunc mittitur, tunc illuminat, tunc primo manet, inhabitat, habetur.

 

Cesset igitur illa obiectio quae solet sic fieri. Filius vel Spiritus sanctus mittitur. Transit igitur de loco ad locum. Et ita in loco a quo mittitur desinit esse, et in loco ad quem mittitur incipit esse. Ergo non ubique est, cum tamen ipse dicat :

Caelum et terram impleo.

Quam quidem obiectionem et carnalem esse patet, et a carnalibus fieri, cum Deus non sit aliqua corporea res quae locum occupet, nec loco definiatur. Non enim ita est in uno loco quod non in alio, sicut Spiritus creatus, anima vel angelus. Sed in omnibus est locis sine sui spatiosa magnitudine, et tamen mitti dicitur propter praedictam similitudinem.

 

Item, cum Spiritus sanctus detur huic, et gratia Spiritus sancti detur eidem ; et nec Spiritus sanctus est gratia quam ipse dat, nec illa gratia fit Spiritus sanctus. Danturne duo huic ? Non, quia unum dicitur dari per alterum, sicut non audiuntur duo a me qui audio et vocem sacerdotis et sacerdotem, et tamen Spiritus sanctus est datus, et aliquid quod non est Spiritus sanctus datur. Item Spiritus sanctus est in omni re per essentiam. Ergo et in diabolo. Ergo Spiritus sanctus est in diabolo, quod non videtur concedendum propter quamdam subinnuitionem, quia videtur dici quod faceret eum Dei dilectorem, et hoc propter repugnantiam huius termini diabolus, ad hunc terminum Spiritus sanctus, cum sint oppositi : nam unus notat pravitatem, alter benignitatem. Dandum tamen quod Spiritus sanctus est in omni re : in angelo qui est diabolus ; in creatura, quia nulla est ibi subinnuitio. Et divina essentia est in diabolo et tota Trinitas est in diabolo. Non tamen Spiritus sanctus, propter praedictam subinnuitionem. Et in omnibus his quae hic obiici possunt, est fallacia accidentis.

 

Item, quaeritur an possit una personarum esse in aliqua re uno modo, quin et utraque reliquarum sit in eadem re eodem modo. Si enim Deus in nulla re est, nisi per essentiam et per gratiam, et per unionem, et per essentiam, in nulla re est una personarum, in qua non sit altera, cum tota Trinitas sit in omni re per essentiam, et in omnibus habentibus Deum per charitatem, est tota Trinitas per gratiam. Sed cum Filius Dei sit in Christo homine per unionem, estne Pater vel Spiritus sanctus in eo per unionem ? Quod si est, Christus est Pater vel Spiritus sanctus. Si vero in eo est Filius per unionem et non Pater vel Spiritus sanctus, in aliquo igitur est persona aliqua per unionem in quo non est altera eodem modo. Sufficiat ergo hoc pro solutione quod et Pater et Spiritus sanctus est in Christo per unionem quam facit, non qua uniatur. Sed Filius ibi est per unionem quam facit et qua unitur. Aliter enim haberetur, quia divina essentia in aliqua re est aliquo modo, in qua non est tota Trinitas eodem modo. Unde non videretur divina essentia esse Trinitas.