Caput V — Livre I — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre I
CAPUT V
An verba quae de Deo dicuntur sint in praedicta regula vocabulorum quae tantum essentialiter ponuntur ?
A praedicta regula iterum videntur excipienda verba quae de Deo dicta essentiam significant.
Cum enim de singulis dicantur personis, et de illis in summa non singulariter, sed pluraliter accipiuntur ;
quia non dicitur Pater, et Filius, et Spiritus sanctus est, sed sunt.
Ad quod dicendum
quod si sustineret analogia recte loquentium ut diceretur : Pater et Filius et Spiritus sanctus est,
verius diceretur quam dicatur sunt.
Huic enim locutioni veritas subesset si congruitas adesset.
Visum est tamen quandoque Augustino ita debere dici :
sed postea retractavit.
Uniformis enim debet esse locutio in supposito et apposito,
ne humano capiti cervix equina apponatur,
et ex quo ita procedere incipit,
ut fiat personarum suppositio tanquam plurium
sequatur dictio in apposito apponens significationem rebus tanquam pluribus,
quod non potest facere, ubi dictio pluralis numeri.
Ideo dicitur sunt.
Sed obicitur hoc verbum sunt ubi proprie ponitur et est pluralis numeri,
essentiam significat ;
ergo circa essentiam pluralitatem determinat ;
ergo plures essentiae ibi attribuuntur Patri et Filio et Spiritui sancto,
et locutio tantum verum significat.
Ergo Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt plures essentiae.
Obiectionis solutio pendet ex arte grammatica.
Nam alia ratione dicuntur verba alicuius numeri ;
et alia ratione nomina vel pronomina, vel participia dicuntur esse alicuius numeri,
qui significat rem in proprietate alicuius numeri,
id est una vel plures.
Verba vero dicuntur esse alicuius numeri,
quia attribuunt res suas rebus significatis in proprietate alicuius numeri.
Non enim dicitur hoc verbum curro singularis numeri,
eo quod significet cursum in proprietate singularis numeri,
sed quia attribuit cursum rei prout habet significari ut una.
Cum ergo dicitur :
hoc verbum sunt non determinat pluralitatem circa essentiam,
sicut nec alia verba circa sua significata ;
tunc enim cum vera sit locutio necessario accideret plures attribui essentias,
sed attribuit essentiam personis prout significantur ut plures,
et hoc non potest facere nisi in voce pluralis numeri,
et ideo pluraliter ponuntur quantum ad vocem,
sed singulare est quantum ad significationem,
quia non essentias sed essentiam copulat,
sicut cum dicitur Thebae sunt,
hoc verbum sunt plurale est voce,
sed singulare significatione.
Nec mirum si sequatur verbum plurale post dictiones tribus personis convenientes,
quae in eadem essentia sunt, cum recipiunt quidam.
Marcus et Tullius sunt, pro eodem homine positis nominibus facta vocum conceptione et non rerum,
si ergo pro sola nominum pluralitate dicitur pluraliter Marcus et Tullius sunt,
nec copulantur ibi essentiae,
sed essentia multo magis pro distinctione personarum inter quas etiam congrue sit connumeratio,
ponitur verbum sequens pluraliter,
quod tamen singulariter essentiam attribuit non essentias.
Sed iterum instat aliquis sic dicens :
Pater et Filius vivunt ; ergo sunt viventes ; ergo sunt vivi, et ita iusti sunt.
Eadem ratione Pater et Filius sunt omnipotentes et sunt aliquot omnipotentes, et duo omnipotentes,
quod contrarium est fidei nostrae.
Dicitur enim ab Athanasio :
Non tres omnipotentes, sed unus Omnipotens.
Ad hoc dicendum quod non vere dicatur,
Pater et Filius sunt iusti ;
et est ratio quare :
Duo enim sunt qui faciunt,
ut dictio essentiam significans pluraliter dicatur de tribus personis in summa et non singulariter,
sed subintellecta distinctio,
sicut ostensum est in hoc nomine persona,
et natura ipsius locutionis, quae exigit appositum conformari supposito ad sui congruitatem et identitatem accidentium,
propter quod et verba praemissis nominativis per constructionem copulatis nonnisi in plurali numero reddi possunt,
ut cum dicitur : Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sunt.
Neuter horum potest reperiri in isto nomine iustus, vel potens, vel aliquo alio,
nisi in nomine personae :
non enim exigit natura locutionis ad sui congruitatem perficiendam nomen in plurali numero,
cum suppositio facta per nominativos personaliter sibi copulatos,
iam habeat a verbo quod exigebat, id est conformitatem in identitate numeri.
Unde a nulla alia dictione amplius aliquid exspectat.
Imo etiamsi abesset omne verbum,
non posset haec dictio iustus, vel alia aliqua quae sit nomen, vel pronomen, vel participium, locum verbi in hoc supplere
ut redderet supposito conformitatem accidentium cum perfectione locutionis ;
cum absque omni alia dictione sit perfecta oratio,
absque verbo materialiter apposito nulla est oratio perfecta.
Eius est etiam appositione locutionis, cum sit nota eorum quae de altero dicuntur.
In nulla alia etiam dictione ab hac distinctione persona invenitur talis distinctio subintellecta,
per cuius subintellectum possit nomen pluraliter prolatum, essentiam singulariter designare ;
et quia neutrum eorum quae dicta sunt invenitur in aliquo vocabulo essentiali,
nisi in verbis, et hoc nomine persona,
nullum eorum pluraliter prolatum designat essentiam singulariter,
sed pluraliter consignificat circa essentiam.
Unde non est dicendum :
Pater et Filius sunt boni, iusti, vel sapientes, vel quid aliud essentiale apponas.
At dicet aliquis :
Ergo non est recipiendum eadem ratione, Pater et Filius sunt viventes, vel potentes omnia,
quia nec in participio aliquod istorum reperitur
et ipsum de Deo dictum essentiam non actum significat,
quia quae dictio dicta de creatura actum significat,
essentiam ponit de Deo dicta.
Unde plures essentias videor apponere
cum dico, Pater et Filius sunt viventes,
sicut cum dico sunt vivi.
Quod dupliciter est solvere.
Dicunt enim,
participium ita positum actum significat pluraliter, non qui est in Deo, sed in creaturis ;
et ideo nil probat pluraliter elici.
Sed verius videtur
quod essentiam significet,
et ponitur oratio constans ex verbo subiecto
et participio loco unius verbi quod de Deo dictum essentiam praedicat.
Unde recipitur, Pater et Filius sunt viventes, id est vivunt, sed non ita, sunt vivi ;
quia non est nominis poni cum verbo, loco verbi, sicut participii.
Sed iterum instabit,
quia alicubi ponitur participium pluraliter
ubi non potest dici,
quod ponatur cum verbo substantivo loco unius verbi.
Unde tunc essentiam videtur significare pluraliter,
ut si dicam : Pater et Filius, et Spiritus sanctus sunt tres entes.
Nam ibi quidem participium cum verbo, loco verbi ponitur haec dictio tres substantive.
Aliud si dicam sunt tres entes,
ubi copula est hoc verbum sunt,
et ponitur haec oratio tres entes.
Quare ergo non dicitur similiter sunt tres iusti, aut tres omnipotentes ?
Ad quod dicimus
quod ibi quidem ponitur hoc nomen tres substantive,
et participium adiective enuntiatur,
et ad hypostases refertur.
Si vero dicitur sunt tres omnipotentes,
ponitur nomen materiale adiective,
et hoc nomen omnipotens substantive.
Ideo non est verum
quod sustineret ratio locutionis hoc nomen tres poni substantive,
et hoc nomen omnipotens adiective.
Verum esset quod sic diceretur sunt tres omnipotentes.
Ad hanc ergo argumentationem quae sic formatur :
Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sunt tres viventes,
et sunt tres, quorum quilibet est vivus :
ergo sunt tres vivi.
Sic instandum in simili aequivocatione :
Socrates, et Plato, et Cicero sunt tres servientes alicui homini,
et sunt tres quorum quilibet est servus alicuius hominis :
ergo sunt tres servi alicuius domini vel hominis.
Item,
Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sunt tres qui possunt omnia ;
Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sunt tres quorum quilibet est omnipotens :
ergo sunt tres omnipotentes, falsa.
Socrates, et Plato, et Cicero sunt tres facientes pontificem unius civitatis,
et sunt tres quorum quilibet est pontifex unius civitatis :
ergo sunt tres pontifices.
Nec sit tibi ridiculosum huiusmodi cavillationes
(quae ibi fuerint ubi quanto simplicius tanto confidentius ambulatur)
similibus cavillationibus retundere ;
sic enim ars arte deluditur,
sic
sic
in aedificio Samariae diruuntur ;
sic
et duces eius in fugam convertuntur.
Item,
Pater et Filius sunt meliores angelis :
ergo sunt boni vel neuter est bonus, vel ita non sunt boni :
ergo non sunt meliores angelis :
ergo non praecellunt angelos bonitate,
quod constat esse falsum.
Ad quam augmentationem facile est dare instantiam sic :
Mare Pontium non est dulce : ergo non est dulcius quam caetera maria ;
vel sic : Isti uniones non sunt magni : ergo non sunt maiores istis lapillis,
vel, decem millia non sunt pauci : ergo non sunt pauciora viginti millibus.
Notandum tamen est secundum supradicta, Pater et Filius sunt meliores angelis.
Item,
Pater et Filius sunt aeque potentes, vel sunt coaeterni : ergo sunt aeterni.
Fallacia : Isti sunt confratres : ergo sunt fratres.
Vel, iste est compater illius, ergo est Pater illius.
Sed non provenit, ut aiunt,
quia relatio, non essentia significatur his terminis aeque potentes, coaeterni.
Unde nomen significans essentiam, id est aeterni vel potentes, non potest inde inferri.
Nec est intelligendum his terminis significari relationem,
sed quamdam personarum ad invicem conferentiam.
Si quis tamen inspiciat altius videntur removere potius quam ponere, sunt coaeterni,
id est neuter est prius altero.
Item,
una singularis est potentia qua Pater et Filius possunt omnia : ergo non sunt potentiores, sed potentes omnia.
Fallacia. Una est essentia trium personarum quae sunt : ergo ea non sunt tres entes ;
vel ita, una est tantum notio qua Pater et Filius spirant Spiritum sanctum ; ergo non sunt duo spirantes Spiritum sanctum.
Sunt tamen qui dicunt :
Haec nomina, cum sic ponuntur : Pater, et Filius et Spiritus sanctus sunt iusti, vel potentes,
et adiective tenentur,
ad hypostases referri ex adiuncto, non ad essentiam.
Si vero addatur nomen numerale,
quia tunc substantive ponuntur,
ad essentiam referuntur.
Unde et praedictas locutiones recipiunt,
Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, sunt iusti, sunt potentes, sunt sapientes, sunt boni,
non tamen ideo sunt dii,
quod illud non potest teneri nisi substantive.
