Caput VIII — Livre I — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre I

Caput VIII

CAPUT VIII

 

Quaestio :

Quare Deus omnipotens dicatur,

et de annexis huic quaestioni.

 

Solet quaeri quare

Deus dicatur omnipotens.

An quia omnia potest,

an quia omnia potest quae vult.

Quod enim Deus omnia possit,

dicit Augustinus :

Deus omnia potest, sed non facit nisi quod convenit voluntati eius et iustitiae.

Cum tamen Deus non possit peccare, non possit falli, non possit miser fieri, non videtur omnipotens.

 

Ad quod dicendum

quia posse hoc, non est aliqua posse,

imo est naturalis impotentia, non naturalis potentia ;

et si haec posset Deus, non omnipotens tunc diceretur,

quia nulla potentia est per quam aliquid de facili agimus, et nihil de facili patimur, et nil de facili agimus.

Unde posse peccare non est naturalis potentiae, imo naturalis impotentiae,

quod sic docet Augustinus :

Magna Dei potentia est non posse

peccare,

nec ideo minus potens putandus est,

quia peccare non potest,

cum omnipotens nullatenus sit qui hoc non potest.

 

Item,

Deus

non potest ambulare,

comedere et huiusmodi, posse ambulare est posse quid :

ergo aliquid est quod Deus non potest.

 

Item,

notandum est

quod haec omnia subiecta sunt divinae potentiae,

quia quod aliquis ambulat, loquitur et huiusmodi,

hoc facit potentia Dei auctore,

non tamen Deus in sua essentia hoc potest agere,

quia non habet instrumenta,

quibus in sua essentia tales actiones exerceat.

Cum autem dicitur,

Deus non potest ambulare, vel bibere, aut loqui,

non removetur aliquid a potentia Dei,

sed tantum modus qui pertinet ad defectum et infirmitatem hominum, vel eorum quibus hoc convenit ;

quia, licet hoc non faciat in se, facit in aliis,

sicut cum dicitur,

Deus non est in caputio, vel in bursa istius.

Non ideo minus verum est, Deus est in omni loco essentialiter,

quia modus existendi ibi tantum removetur,

scilicet quod non ita includitur loco sicut creatura.

Dicunt ergo Deum dici omnipotentem,

non quia omnia possit,

sed quia potest quidquid vult,

ut tradit Augustinus :

Omnipotens dicitur Deus, non quia omnia possit, sed quia potest efficere quidquid vult,

ita ut nullus eius voluntati possit resistere,

quae ipse est.

Quod ut manifestius fiat.

 

Nota quod duo attenduntur in Dei potentia,

quorum unum est quod ipse potest facere quidquid vult,

alterum quod

nihil omnino patitur.

Ex quibus duobus conficitur tertium,

scilicet ipsum posse facere quae posse est potentia.

Ea vero quae posse est potentiae,

sunt quibus Dei maiestas non laeditur ;

quod dicitur propter peccata,

nec eius excellentia minuitur quod dicitur propter defectus.

Dicitur ergo Deus omnipotens,

quia potest omnia quae posse est potentiae ;

sed quod Deus in sua essentia posset loqui, comedere, et huiusmodi non est potentiae,

quia quasi defectus videntur in Deo,

si his egeret, et instrumenta quibus exerceret,

haberet in quo eius excellentia minueretur.

In praedicta igitur auctoritate Augustini tam large accipitur hoc nomen omnia,

ut comprehendat et defectus, et peccata,

ubi dicitur Deus posse quidquid vult,

cum tamen possit etiam facere quod non vult.

Sed ideo istud appositum est,

quia fuerunt haeretici qui dicerent Deum aliquid velle quod non potest,

vel ut ostendat Deum nil facere, quod non velit quando illud facit,

vel ut assignetur differentia voluntatis Dei ad voluntates hominum, qui plura volunt quam possint.

Deus autem plura potest quam velit,

nec ideo Deus omnipotens dicitur

quia potest omnia quae vult se facere, vel se posse, vel velle.

Nam propter eamdem causam, diceretur Petrus omnipotens,

quia omnia potest facere quae se vult facere, vel se posse aut velle,

alioquin non esset beatus,

sed quia Deus omnia potest facere quae vult fieri,

quod non convenit Petro, qui vult praedestinatos salvare, nec eos salvare potest.

 

Non tamen sub silentio praetereundum

quod quidam dicunt Deum nihil posse facere nisi quod facit,

Dei potentiam arctantes, et ita conantur astruere :

Deus nihil potest facere nisi quod bonum est,

et nihil bonum est fieri ab eo quod ipse non faciat :

ergo Deus nihil potest facere nisi quod facit.

 

Item,

iustitia Dei exigit ipsum facere quod facit, et id non facere quod non facit ;

et Deus non potest aliquid facere contra iustitiam suam ;

ergo Deus non potest facere quod non facit,

et ita non potest facere nisi id quod facit.

 

Item,

Deus non potest facere quod iustitia eius exigit :

sed iustitia eius non exigit, nisi id quod ipse facit :

ergo non potest facere nisi id quod facit.

Quod enim haec sit vera iustitia eius non exigit ut faciat nisi quod facit,

patet per contradictoriam quae est falsa.

Iustitia eius exigit ipsum facere quod non facit.

 

Item,

Deus non potest facere, nisi id quod debet facere.

Sed ipse nihil facere debet nisi id quod ipse facit.

 

Item,

Deus aut debet dimittere, aut non debet dimittere id quod dimittit.

Si dicas quod debet : ergo non debet facere quod dimittit.

At non potest facere quod non debet ; igitur non potest facere quod dimittit.

De reliqua constat quod sit falsa,

scilicet Deus non debet dimittere quod dimittit.

 

Ad haec omnia una est et fere communis locutio,

adhibita prius hac distinctione,

quod Deus alia ratione dicitur bonus,

et alia ratione homo.

Homo enim dicitur bonus propter opera bona quae facit,

quae informata sunt charitate.

Deus autem non dicitur bonus propter opera bona.

Imo opera eius dicuntur bona,

eo quod ipse qui vere est bonus ea facit ;

si enim ipse quae sunt mala faceret, vel quae si fierent ab hominibus essent mala,

tamen non diceretur mala opera facere.

Imo ea quae sunt bona quae tunc dicerentur propter auctorem bonum, scilicet Deum.

Cum ergo dicitur,

Deus non potest facere, nisi quod bonum est ab eo fieri,

si sic intelligas per compositionem.

Id non potest facere nisi id quod bonum esset.

Si ab eo fieret,

verum est ;

si vero per divisionem ita,

Deus non potest facere, nisi quod bonum est,

id est nil potest facere quod non sit bonum modo,

falsum est.

Imo potest facere quod malum est modo, et quod malum esset si ab alio fieret ;

ipse tamen si faceret, bonum opus faceret.

Ita est ista determinanda,

Deus non potest facere nisi quod eius iustitia exigit eum facere.

Similiter, cum dicitur,

Deus non potest facere nisi quod debet, id est nisi quod conveniret, si illud faceret.

Verum dicis.

 

Nota tamen

hoc verbum debet improprie de Deo dici, et verbum venenosum esse.

Deus enim non est nobis debitor, nisi forte ex promisso,

nos tamen debitores sumus ex commisso.

 

Item,

quaedam ratio in Deo est aeterna,

quae est etiam Deus per quam facit Deus id quod facit, et dimittit id quod dimittit.

Ergo, ea manente,

non potest facere quod dimittit, vel dimittere quod facit,

quin agat contra illam rationem.

Contra illam non potest agere, quia ita contra se ageret :

ergo non potest vel facere quod dimittit, vel dimittere quod facit.

Verum est quidem

quod si ratio illa temporalis esset, non aeterna, posset dimittere quod facit,

non agendo contra illam rationem.

Nam, cum prius esset ratio aliquid fieri,

et nunc illud omitteretur quod prius fuisset ratio, modo non esset ratio ipsius vel ipsius res.

Sic, cum iste praedestinatus sit,

et si ponatur quod sit damnandus, quod possibile est ;

ita qui praedestinatus dicebatur, non est praedestinatus,

nec unquam fuit, verum quod esset praedestinatus.

Cum ergo illa ratio sit aeterna,

non videtur quomodo, illa manente, potest facere Deus quod dimittit.

 

Ad quod dicendum

quod Deus, manente illa causa aeterna, quia omnia facit quae facit,

id est seipso potest facere quae non facit, et contrario ;

non tamen ideo potest agere contra illam causam,

quia illa ratio,

cum sit modo causa alicuius rei, potest non esse causa eiusdem,

non potest tamen desinere esse causa illius.

Sicut videtur in praedestinatione,

Deus ab aeterno praedestinavit Iacob, et potuit illum damnare.

Nec tamen ideo ageret contra praedestinationem ;

quia, si damnaret, tunc vere diceretur, nunquam fuit praedestinatus.

Potuit enim non fuisse praedestinatus,

sicut potuit non esse salvandus.

 

Item,

ad id indirecte hoc modo,

Deus potest aliquid facere quod non facit, nec fecit, nec faciet :

ergo potest aliquid facere quod non fuit.

Sciturus ergo potest aliquid facere quod non praesciturus :

ergo potest aliquid facere sine praescientia.

Fallacia ultimi.

Nam praemissa sunt vera, et est transitus a divisione ad compositionem.

Iste potest te docere litteras quas non novit,

qui adhuc illiteratus est et litteras disceret :

ergo potest te docere litteras sine notitia.

Vel ita :

Aliquis homo potest videre, qui non habet oculos quia Antichristus :

ergo aliquis potest videre sine oculis.

Dicit Augustinus ad Deum dirigens sermonem :

Nec cogeris ad aliquid invitus, quia non est maior voluntas tua potentia tua : 

quae quidem maior esset, si teipso tu esses maior.

Ex quo habetur,

quia nec etiam potentia Dei maior est voluntate, cum idem sit voluntas et potentia.

Unde infertur :

Ergo Deus non plura potest facere quam velit, vel plura vult facere quam possit.

 

Ad quod dicendum

quod nomine potentiae, vel voluntatis quandoque ipsam intelligimus divinam essentiam,

secundum quod praemissa sunt vera ;

quandoque subiecta voluntati vel potentiae,

secundum quam maior est potentia quam voluntas,

id est plura sunt subiecta potentiae quam voluntati.

Vel :

Visus istius non est perspicacior visu illius, et econverso :

ergo non plura videt iste quam ille, vel plura videt ille quam iste.

Vel ita :

Ista domus non est capacior illa, nec converso :

ergo non plura capit ista quam illa, vel capit plura ista quam illa.

 

Item,

dicit Augustinus :

Id solum non potest facere Deus quod non vult.

Unde infertur :

Ergo nihil potest facere nisi quod vult.

Vel,

id solum non est animal quod non est homo :

ergo nil est animal quod non sit homo.

Quod enim haec sit vera.

Id solum non est animal quod non est homo,

ita constat ;

quidlibet est homo, vel non est homo,

non est verum quod aliquid sit homo, et non sit animal.

Id non est animal quod non est homo :

ergo id solum non est animal quod non est homo.

Eodem quoque modo :

Id solum non potest Deus quod non vult.

Quod etiam si quis inde dubitet,

ita ostenditur.

Quidlibet vult vel non vult Deus,

non est verum quod aliquid velit Deus et non possit,

id quod non vult Deus non potest :

ergo id solum non potest Deus quod non vult.

 

Item,

id solum non vult Deus quod non potest ;

quidquid non potest Deus non vult :

ergo quidquid non vult Deus, non potest.

 

Item,

id solum non potest Deus quod non vult,

id solum non vult Deus quod non potest.

Id solum quod potest Deus, vult :

ergo id solum quod vult Deus, potest.

Ideo notandum harum duarum :

Id solum non potest Deus quod non vult.

Id solum non vult Deus quod non potest,

priorem esse veram, et alteram falsam.

Id enim non vult Deus quod potest.

Non ergo id solum non vult quod non potest,

et in omnibus praedictis subintelligendum est hoc verbum facere.

Aliter enim non congrue esset dictum Deus potest hoc.

Nec te moveat

quod dicimus Deum aliquid non posse,

cum ita large accipiatur aliquid ut et defectus et potentia comprehendat.

 

Item,

aut possibile est Deum facere quaecunque facere potest aut impossibile ;

si est possibile, ergo potest esse verum.

Ponatur :

Tunc igitur verum est Deum facere quaecunque potest facere :

ergo dicitur, Deus facit quaecunque potest facere.

Si vero impossibile est Deum facere quaecunque potest facere :

ergo necesse est Deum non facere quaecunque potest facere :

ergo necessario Deus non facit quaecunque potest facere :

ergo Deus non potest facere quaecunque potest facere.

Et videtur esse idem processus argumentando iste ultimus,

quod est, cum dicitur :

Necesse est Deum non peccare :

ergo necessario Deus non peccat :

ergo Deus non potest peccare.

 

Item,

necessarium est Deum non facere quaecunque potest facere :

ergo necessarium est Deum non facere haec vel alia ;

et ea posse facere non est magis ratio de aliis quam de his :

ergo necessarium est Deum non facere haec, et ea posse facere ;

et ita necessarium est Deum non facere haec quae tamen potest facere.

 

Item,

impossibile est Deum esse auctorem omnis naturae quam potest facere,

cum naturas infinitas et multas possit facere quas non facit :

ergo necessarium est Deum alicuius naturae non esse auctorem,

et ita non omnis naturae est auctor Deus.

 

Ideo notandum

quod in his omnibus est fallacia univocationis ex variata appellatione terminorum secundum diversa adiuncta ;

ideo damus hanc :

Impossibile est Deum facere quaecunque potest facere,

quia hoc dictum nullo modo potest esse verum.

Non tamen inde provenit :

Ergo Deus non potest facere quaecunque potest facere.

Sicut impossibile est album esse nigrum ; non tamen album non potest esse nigrum.

Similiter vera est haec :

Necesse est Deum non aliqua facere quae potest facere,

nec tamen haec vel alia quae non est determinare quae confuse proponitur,

cum non possit Deus alia facere quibus non possit plura facere :

sicut forte necessarium est Linum non scire alia

quae scit Petrus, non tamen haec vel alia,

quia non potest demonstrari aliquod scitum a Petro

quod non possit scire Linus ;

cum sciat id quod difficilius non potest sciri, id est Deum esse trinum et unum,

semper tamen necesse est Petrum, qui beatior est,

alia scire, ut dictum est a quibusdam,

quae non scit Linus qui minus est beatus.

 

Huic quoque argumentationi necesse est Deum non esse auctorem alicuius naturae cuius potest esse auctor :

ergo necesse est Deum alicuius naturae non esse auctorem, et eius naturae posse esse auctorem.

Instantia similiter per fallaciam divisionis sicut et hic :

Necesse est alteram istarum contradictoriarum esse propositionem veram quae non est facta :

ergo necesse est alteram istarum esse propositionem veram, et illa non est facta.

 

Item,

dicit aliquis :

Deus Pater quem genuit, quia meliorem generare non potuit (nil enim Deo maius), debuit aequalem.

Si enim potuit et non voluit, invidus ; si voluit et non potuit, infirmus.

 

A simili, ut dicunt, si Deus aliam creaturam potest facere meliorem quam sit, et non facit, invidus est ;

et si vult et non potest, infirmus.

Et ita volunt probare

quod Deus non potest aliam rem facere meliorem quam sit,

sicut nec aliud facere potest quam non faciat.

Illud autem quod inducitur pro simili non est simile.

Deus enim Pater genuit Filium eiusdem substantiae cuius est ipse,

et ideo debuit gignere sibi aequalem cum melior gigni non potuit,

sed creaturam de nihilo creat Deus quam meliorem potest facere quam faciat.

Quod etiam ita ostenditur indirecte,

quod Deus non potest facere rem meliorem quam sit,

hoc contingit quoniam quaelibet res habet in se perfectionem omnis boni ;

et ita omnes res aeque bonae sunt,

imo aequales Creatori in perfectione sunt.

Aut quia res ipsa non potest esse capax illius boni,

quod si haberet esset melior,

quod si est :

nunquid Deus, qui de nihil creavit quod maius est,

potest rem efficere illorum bonorum capacem, et ita meliorem ?

Imo si non potest,

iam in omni creatura defectus est.

 

Eodem modo volunt probare

quod Deus non potest facere rem meliorem modo quam faciat :

quod tamen verum est

si modus referatur ad Deum,

quia non ex meliori sapientia potest rem facere, nec ex maiori bonitate.

Si referatur ad creaturam, falsum est.

Potest enim Deus cuilibet forte creaturae conferre meliorem statum et excellentiora dona quam habeat.

Unde Augustinus :

Alius modus liberationis nostrae Deo possibilis,

sed nullus miseriae nostrae sanandae convenientior.

Sicut ergo alio modo potuit nos liberare,

ita et alio modo potest res alias facere quas facit,

ut modus ad creaturas non ad modum referatur.

Sed nec iterum videtur

quod Deus possit omnia facere quae posse est potentiae,

quia

nec potest virginem post ruinam suscitare,

ut dicit Hieronymus.

 

Quidam ita intelligunt,

id est statum coniugatorum, vel continentium non potest facere comparabilem statui virginum,

id est aeque habilem et expeditum Dei servitio.

Posset quidem ei addere quasdam praeeminentias ut faceret eum excellentiorem statu virginum,

sed quo ad hoc, id est quo ad quamdam habilitatem et idoneitatem,

non potest facere hunc statum illi comparabilem.

Sed nec videtur istud exquisite dictum ;

ideo non est adhaerendum illi verbo Hieronymi :

Hyperbolice enim locutus est ad commendationem virginitatis, loquens Paulae et Eustochio de virginitate.

Sicut et in fine Evangelii sui Ioannes hyperbolice locutus est,

et frequenter in sacra pagina talis modus loquendi reperitur.

Sed et iterum super illum locum Evangelii :

Qualia fullo non potest facere super terram,

dicit Beda :

Deus in terra claritatem illam non potest dare fidelibus suis, quam eis reservat in caelis,

sed accipiendum est,

non potest, id est non vult, vel non potest de iustitia.

 

Item,

rationibus idipsum demonstrari potest.

Nullo opere, quod sit de genere bonorum,

potest vel laedi Dei maiestas, vel eius excellentia minui :

ergo quodlibet opus de genere bonorum potest Deus ;

sed poenitere est de genere bonorum :

ergo Deus potest poenitere,

praecipue cum de illo legatur :

Poenitet me fecisse hominem.

Vel ita poenitere est opus bonum, informata charitate,

quod posse est poenitentiae.

Hoc opus non potest Deus :

ergo non potest quidquid posse est poenitentiae : ergo non est omnipotens.

 

Ad hoc dicendum

quod poenitere ex charitate opus bonum est, et Dei est,

id est a Deo est, quia omne opus bonum ab illo,

et fit per ministerium ab homine ;

a Deo autem est per auctoritatem,

sicut quod Petrus operabatur miracula, opus erat Dei per auctoritatem,

Petri per ministerium, et ita idem est opus Dei et hominis.

Sed aliter et aliter.

Sicut in libro Retractationum. Putabam quod credere esset opus solius hominis, nunc vero scio quod est opus Dei et hominis.

 

Item,

Deus Pater non potest in unitate suae personae humanam naturam assumere,

et hoc est opus per quod nec eius maiestas laederetur, nec excellentia minueretur,

sicut nec Filii maiestas in aliquo laeditur, nec excellentia minuitur,

quia est homo :

ergo aliquod opus est

quod posse est potentiae,

quod Deus Pater non potest facere :

quare ergo dicitur omnipotens.

Quod autem Deus Pater non possit humanam naturam assumere in unitate personae ex eo constat ;

quia si hoc posset,

posset utique esse homo ;

et cum sit alia persona quam Filius,

oportet esse alium hominem quam Filium,

et ita essent duo homines Pater et Filius :

quare duae substantiae.

 

Ad quod dicendum

Patrem et potuisse esse, et posse esse hominem, et alium quam sit Filius,

non tamen ideo aliam substantiam,

sicut et Pater est alia persona quam Filius,

non tamen ideo alia substantia.

 

Item,

Filius Dei non potuit assumere carnem Petri vel animam ipsius.

Sed hoc erat opus in quo nec laederetur eius maiestas, nec eius excellentia minueretur :

ergo aliquod opus est quod Filius non potuit facere quod tamen non erat contra eius maiestatem.

Quare ergo dicitur opus, si dicitur Filium Dei potuisse assumere carnem et animam Petri :

ergo Filius Dei potuit esse Petrus.

Eadem ratione potuit esse Paulus, et ita potuit esse duorum hominum utraque natura duo homines.

 

Ad quod dicendum,

quod potuit Filius Dei assumere corpus et animam Petri,

et ut hoc tantum ei conveniret,

non tamen ut esset Petrus,

quia cum hoc dicitur, et significatur quod propria qualitas Petri et singularis status ei inesset,

quod est impossibile,

sicut posito quod hoc unde Plato conveniet Socrati.

Sed dum ei convenit,

Socrati poterit convenire, hoc unde Plato et Socrates poterit esse

id cui hoc unde Plato conveniret,

non tamen Socrates erit Plato.

Potuit ergo Pater et Filius Dei aliam animam et aliud corpus assumere,

ita ut habeat duas aut tres animas, et duo vel tria corpora sibi unita ;

non tamen ideo erit unus et alius homo :

nam si hoc esset, vere diceretur, iste homo est ille homo,

quia haec persona humanata et illa persona humanata.

Nil enim aliud significat iste terminus hic homo, quam iste haec persona humanata,

et esset una persona in duabus humanis naturis,

et humana natura non est aliud in Deo quam corpus et anima.

Non enim est communem speciem de homine Christo,

teste Damasceno,

sicut postea docebitur,

accipere.

 

Item,

si duae naturae oppositae ut asinina et leonina in una re singulariter uniantur,

non ideo vel Dei maiestas laeditur, vel eius excellentia minuitur,

hoc non potest facere Deus :

ergo non potest omne opus quod posse est potentiae :

ergo non est omnipotens.

Quod autem non possit Deus facere idem asinum et leonem,

inde videtur constare

quia si aliquid est homo, ipsum non est asinus et econtrario,

et Deus potest facere ut idem homo sit homo et non sit homo,

et idem sit asinus et non sit asinus, ut duo contradictorie opposita simul sunt vera :

imo qua ratione potest specialis status confundere in eadem persona,

ut idem sit leo et sit asinus,

potest duos singulares status commiscere

ut idem sit Socrates et Plato,

quod est impossibile,

et etiam Deo impossibile ;

quia tunc eidem rei inessent duae qualitates propriae,

per quarum utramque illa res differret ab omni re

cui inesset alia propria qualitas.

Et ita cum in una re essent illae,

aliqua res differret a seipsa numero,

et ita aliquid non esset id quod ipsum esset,

quod Deus nequaquam potest.

Unde cum in Christo sint duae naturae,

non potest Christo convenire,

unde primum proprium secundum divinam naturam et aliud secundum humanam.

Utrumque enim significaret propriam qualitatem per quam Christus ab illa re differret,

cui inesset alia propria qualitas.

 

Econtrario tamen

quod Deus potuerit facere quod idem esset homo et asinus,

potest ostendi per hoc quod fecit ut idem esset homo et Deus.

Fecit etiam ut eadem esset virgo et pareret,

quorum utrumque adeo est difficile ut istud.

 

Item,

Deus fecit asinam eius naturae ut serviret suo Creatori,

huius naturae fuit quod poterat Deus de ea operari ad libitum :

ergo quod Deus fecerit eam loqui,

ergo de natura fecit eam loqui.

 

Item,

virga Moysis huius naturae fuit,

ut de ea faceret Deus quod vellet ;

de ea voluit Deus fieri serpentem :

ergo huius naturae fuit

ut Deus de ea faceret serpentem :

ergo de natura virgae fecit eam Deus serpentem.

Non ergo contra naturam virgae hoc fecit.

 

Item,

quia cito Deus explicuit causas a primordiali materia,

nonne potuit facere ut causae illae quae fecerunt aliam rem asinum, facerent aliam rem hominem,

et quae fecerunt aliam rem hominem, facerent aliam rem asinum,

ut effectus istarum haberent illae, et effectus illarum istae, ita quod non ageret contra causas illas.

Sicut qui instituit hoc unde homo ad significandum hominem,

posset si vellet instituere ut significaret lapidem, et econtrario.

Si ergo Deus modo praeest illis causis sicut et prius ;

contra, non potest earum effectus permutare non agendo contra eas,

ut causae quae faciunt Socratem hominem, ex praecepto Dei faciunt eum asinum.

Si ergo facit Socratem asinum, non agit contra naturam ;

sed est natura, qua mediante hoc facit cui dat hunc effectum,

ut id efficiat asinum quod prius efficiebat hominem.

 

Item,

demonstrato serpente in quem versa est virga Moysis,

ista substantia fuit virga et modo est serpens :

ergo contra naturam est serpens, vel contra naturam fuit virga,

cum sint oppositi naturales status virgae et serpentis.

 

Item,

haec substantia contra naturam facta est serpens :

ergo contra naturam est serpens.

Probatur tamen quod naturaliter :

nam aliqua causa est in hac substantia quae facit eam serpentem, scilicet natura serpentina,

quemadmodum et illum serpentem verum aliqua causa facit serpentem,

huic generi animalium a Deo naturaliter insita.

Alias enim haec substantia non esset verus serpens.

Si ergo aliqua causa quae facit serpentem,

haec substantia serpens est ;

et illa causa est inferior :

ergo naturaliter haec substantia est serpens :

ergo natura inferiori mediante.

Non ergo hoc est opus miraculosum,

quia haec substantia est serpens.

Si vero dicat

quod mutata virga in serpentem manserint illae causae in virga quae erat,

et faciebant eam virgam in eadem substantia

et modo faciunt eam serpentem, mutato effectu,

non ideo minus habebitur quin, mediante inferiori causa,

haec substantia sit serpens,

et ita non contra naturam.

 

Item,

impossibile est Deum facere

quod Socrates sit asinus,

sed ultimum est impossibile :

ergo et primum, vel primum est impossibile :

ergo et ultimum.

 

Item,

Deum facere Socratem esse asinum est impossibile :

vel tantum secundum superiorem causam ; vel etiam secundum inferiorem.

Si secundum superiorem tantum :

ergo simpliciter est impossibile.

Si vero secundum inferiorem :

ergo secundum inferiorem naturam potest esse verum Deum, facere Socratem asinum :

ergo possibile est hoc esse verum

secundum inferiorem naturam quod Deus faciat Socratem asinum :

ergo si hoc facit Deus,

secundum inferiorem naturam hoc agit.

 

Item,

cur dicetur quia possibile modo Virginem peperisse,

et non diceretur possibile est creaturae esse visurum

quia videbit sicut et Virgo peperit.

Hoc autem Augustinus tradidit Super Genesim,

dicens :

Non habuit prima rerum conditio ut femina de costa viri fieret, sed ut sic fieri posset.

Potuit ergo mulier fieri de costa viri quae est opus miraculosum.

Potest igitur eadem ratione et caecus videre.

 

Notandum igitur est tria esse genera operum quae a Deo sunt,

quorum alia fiunt auctoritate Dei, mediante seminali causa,

ut quod arbores florent, fructificant, et alia huiusmodi, et ea dicuntur opera naturalia.

Sunt aliqua quae ita fiunt ab hominibus quod tamen sint a Deo etiam,

qualia sunt artificialia omnia, scamna, templa et eiusmodi.

Sunt aliqua quae operatur auctoritate sua, nullo mediante,

ad gratiam suam nobis ostendendam,

ut quod Virgo peperit, quod virga in serpentem mutata est, mulier in statuam salis versa :

et haec omnia sunt opera miraculosa.

 

Est igitur in uniuscuiusque natura

ut Deus possit de ea facere quod voluerit

Non est tamen in natura eius ut faciat si facit,

quia non agit opus miraculosum, mediante natura, sed sola sua voluntate.

Unde quod haec substantia est species,

non est alia inferiori causa mediante, sed sola Dei voluntate,

nec ideo minus fuit verus homo,

potest etiam Deus facere ut idem sit homo et asinus,

et ut duo contradictorie opposita sint vera,

si unum sumatur secundum inferiorem causam, alterum secundum superiorem.

Ut verum est Virginem peperisse secundum superiorem naturam,

verum est non Virginem peperisse secundum inferiorem naturam.

Sed quod ambo sint vera

secundum superiorem naturam id non posset Deus efficere,

cum in hoc eius excellentia minueretur ;

quia auctor esset contrarietatis et discordiae.

Nec etiam Deus potest facere

ut ambo sint vera secundum inferiorem naturam,

ne eius excellentia minueretur quod oporteret,

quia contrarias causas et peremptorias in eadem re singulari posuisset ;

cum idem sit homo et Deus, non opposita sunt homo et Deus,

ita etiam si idem esset homo et asinus non essent opposita haec praedicabilia homo asinus.

Cum vero dicitur :

Impossibile est Deum facere quod homo sit asinus, quin homo sit asinus, negandum ;

imo possibile est hoc esse verum, Deus facit hominem asinum, hoc existente in vero, homo est asinus.

Erit enim falsum secundum inferiorem naturam, licet sit verum secundum superiorem.

Cum autem incipit aliquis loqui de possibilitate aut impossibilitate,

considerandum secundum quid loquitur,

an secundum superiores causas, an secundum inferiores.

Quaedam enim possibilia sunt secundum istas quae impossibilia sunt secundum illas.

Nec est verum

quod haec substantia fuerit virga,

sed de virga facta est haec substantia quae est serpens ;

sicut substantia corporis Christi nequaquam fuit panis,

sed panis versus est in hanc substantiam ;

nec ita substantia facta est serpens,

imo de substantia virgae facta est haec substantia serpentis.