Caput XXIX — Livre I — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre I
CAPUT XXIX
De innascibilitate
De caetero agendum est de innascibilitate quae est propria Patris, de qua plurimum dubitatur. Videtur enim hoc termino nil poni, sed excludi tantum.
Unde Augustinus
Item :
Item alibi :
Ex quibus videtur iste terminus nil ponere et ita notionem non significare. Sed intellige Augustinum hoc dixisse etymologiae nominis alludendo, non rationem praedicationis assiguando.
Item alibi :
Si autem non dicitur ingenitus nisi quia a nullo est, videbitur iste terminus nil ponere, sed posset hoc movere, si dixisset Augustinus, Non dicitur ingenitus nisi quia a nullo. Sed cum ait :
non dixit pro eo solo ; illud enim excludendo potest aliquid ponere.
Unde idem Augustinus alibi ait :
Et alibi :
Et videtur significare vel illa duo, vel alterum illorum hoc termino Ingenitus significare vel consignari ; ut cum dicitur, Pater est ingenitus ; vel duo dicuntur de Patre, scilicet quod est Pater et quod a nullo, vel alterum tantum illorum. Si autem hac locutione significetur Patrem esse Patrem et praeterea a nullo ; videtur idem significari hoc termino Ingenitus, et hoc termino Pater, quod videtur contrarium verbo Augustini dicentis :
quod tamen secundum superficiem verborum videtur esse falsum : si enim Pater non genuisset Filium, Pater non esset : si Pater non esset Pater, ingenitus non esset, ergo si Pater non genuisset Filium, Pater non esset ingenitus. Falsum est ergo quod si non genuisset Filium nil prohiberet dici ipsum ingenitum. Potest igitur resolvi per interpretationem huiusmodi : Si Pater non genuisset Filium, Pater non esset, sequitur tamen, si Pater non genuisset Filium, Pater non esset Pater, sed non sequitur, si Pater non esset Pater, Pater non esset ingenitus ; quia etsi non esset Pater vel non genuisset Filium, nil prohiberet ipsum dici ingenitum, sed si haec duo simul essent, quod esset et non esset Pater ; quae tamen esse non potuerunt. Vel ita simpliciter intelligatur ; si non genuisset Filium nil prohiberet ipsum dici ingenitum, id est non dicitur ingenitus respectu Filii.
Dicunt ergo quidam quia Pater dicitur ingenitus, non tantum quia a nullo, sed quia alii ab eo. Unde potest inferri quod si Filius et Spiritus sanctus non essent ab eo, non diceretur ingenitus, cum propterea dicatur ingenitus quia ab eo sunt, et ipse a nullo. Item innascibilitate et a nullo est, et alii ab eo, ergo innascibilitate Filius et Spiritus sanctus sunt a Patre, ergo innascibilitate Filius est a Patre, et ita innascibilitas est in Filio. Non enim proprietate quae in eo non sit videtur esse Filius a Patre.
Item innascibilitate est Spiritus sanctus a Patre et non est ab eo nisi per processionem, ergo innascibilitate Spiritus Sanctus procedit a Patre ; sed videtur addendum si non procedit Spiritus sanctus nisi proprietate quae est in ipso, id est processione, videbitur innascibilitas esse processio et esse potius in Spiritu sancto quam in Patre. Forte dicet quis quod innascibilitate ita sunt Filius et Spiritus sanctus a Patre quod neuter. Sed nec idem fort. id suffragatur. Quod si hoc est, videtur potius innascibilitas esse in duobus quam in Patre cum nulla sit communis notio Filii et Spiritus sancti. Non videtur ergo dandum quod innascibilitate Pater a nullo sit et alii ab eo.
Ad hoc dicunt quod innascibilitate hoc habet Pater quod a nullo est, et quod Filius et Spiritus sanctus sunt ab eo, non tamen innascibilitate Filius et Spiritus sanctus sunt a Patre ; sicut iste domino suo habet quod isti sint subiecti, non tamen isti dominio istius, sed servitute sua sunt ei subiecti vel subditi.
Item Pater innascibilitate hoc habet quod Filius et Spiritus sanctus sunt ab eo ; ergo Pater innascibilis dicitur respectu Filii et Spiritus sancti ; ergo innascibilitate refertur Pater ad Filium et Spiritum sanctum. Potest igitur dici : Pater est ingenitus Filii et Spiritus sancti. Quod etiam videtur Augustinus dicere, scilicet quod Pater innascibilitate ad Filium et Spiritum sanctum referatur.
Unde :
Item, sicut genitus non ad se dicitur, sed quod ex genitore sit, ita ingenitus non ad se dicitur, sed quod ex genitore non sit ostenditur. Item sicut Filius ad Patrem, et non Filius ad non Patrem dicitur relative, ita ingenitus ad genitorem, et non genitus ad non genitorem referatur necesse est.
Hilarius etiam dicit :
Videtur ergo quod Pater dicatur innascibilis respectu Filii in quo est origo.
Ad quod dicunt quia in praedictis auctoritatibus ita accipit Augustinus hoc nomen ingenitus quod nil ponit sed removet, ut idem sit ingenitus, ac si dicatur non genitus ; et cum hoc dicitur, relative dicitur ; nec tali locutione Patri attribuitur proprietas, sed removetur proprietas Filii a Patre et hoc relative ; sicut cum dico, Filius non est Pater, removetur proprietas Patris a Filio. Quod ergo dictum Ingenitus hoc ponat in Patre ; quod Pater a nullo est et alii ab eo sunt, videntur confirmare auctoritate Augustini qui ait :
potuit dicere, in Patre est innascibilitas, sed expressius sic dixit, volens innuere nomine unitatis illa duo intelligi, ac si diceret, aliae personae a Patre, Pater a nullo : ut omnis numerus ab unitate, unitas a nullo.
Quod enim Augustinus ait :
et Hilarius :
et alii legunt,
et alii
Haec omnia eumdem inveniunt intellectum. Idem est enim in Patre innascibilitas quod principii auctoritas.
In eo autem quod dicitur,
proprie intelligendum quod Pater a nullo et alii ab eo. Non enim in eo proprie diceretur principii auctoritas, si ipse a nullo esset et nullus ab eo ; vel si ipse ab aliquo et aliquis ab eo : sed quia ipse a nullo est, et alii ab eo sunt, de quo omnia. Ideo proprie dicitur in eo principii auctoritas, in quo etiam dicitur in eo esse innascibilitas, vel unitas, vel aeternitas. Quae omnia vocabula hac ratione Deo conveniunt.
Sunt alii qui dicunt hoc nomine Innascibilis duo significari, scilicet quod Pater a nullo sit, et quod Pater. Unde cum dico Pater est innascibilis, in hoc intelligitur quod Pater sit Pater, in quo etiam intelligitur quod Filius sit a Patre, sed non quod Spiritus sanctus sit a Patre. Non ergo facit innascibilitas intelligi quod alii sunt a Patre, sed alius, scilicet Filius : facit enim intelligi quod Pater sit Pater, in quo intelligitur Filium esse ab eo ; et quod Pater a nullo sit. Innascibilitas ergo importat paternitatem sicut paternitas et filiatio spirationem. Ideoque non sunt nisi tres proprietates in Trinitate, cum paternitas innascibilitate intelligatur. Unde non reputatur alia, nec venit cum ea in numerum. At spiratio in paternitate sicut in humanitate intelligitur rationalitas.
At contra hoc obicitur ita : Paternitas aut est alia proprietas ab innascibilitate, aut eadem ; si est alia, sunt igitur quinque in Trinitate proprietates, quod ipsi negant : si est eadem, idem ergo significatur istis terminis Pater, innascibilis. Et sic idem significant istae propositiones Pater est Pater, Pater est innascibilis, etc. ; sicut ergo Pater paternitate refertur ad Filium, ita et innascibilitate, ex quo haec proprietas isti eadem.
Quod videtur ex auctoritate Hilarii supraposita :
Videtur enim dicere quod innascibilitas et origo sint proprietates quae Patrem et Filium ad se referri faciunt, sicut paternitas, et origo et filiatio, quod idem est.
Item eidem opinioni videtur contradicere Augustinus in supradicta auctoritate :
Ergo si Pater non genuisset Filium, nihil prohiberet Patrem habere innascibilitatem, et innascibilitas est aliqua proprietas et paternitas, ergo alia est haec quam illa.
Item, si Filium non genuisset, nihil prohiberet Patrem dici ingenitum, sed idem est dicere Patrem ingenitum et Patrem esse Patrem et a nullo esse. Ergo nil prohibet eum esse Patrem, etsi Filium non genuisset.
Item, si Pater, est Filius, et econtra. Ergo si Filius non est, Pater non est et econtra ; sed si Pater non est, Pater non est ingenitus ; et si Filius non generatur a Patre, Filius non est et e contrario. ergo si Filius non generatur a Patre, Pater non est ingenitus, ergo falsum est quod dicit Augustinus :
Itaque non videtur ut ostensum est ex praedictis, quod in eo quod dicitur Pater est ingenitus, intelligatur quod Pater sit Pater, vel habeat Filium, quod idem est.
Ideoque auctoritatem illam sic exponunt quidam, id est, sic hoc esset quod Pater esset aliquid et Filium non haberet (quod utique impossibile est) tunc nil prohiberet dici Patrem ingenitum, id est non genitum, ut nil ponat iste terminus, sed removeat. Alii dicunt sic : Nil prohibet Patrem ingenitum esse et non habere Filium, quia si similiter iudicemus de Trinitate et de rebus creatis, nil prohibet Patrem esse ingenitum et non habere Filium. Sic enim contigit in Adam ; prius enim fuit innascibilis vel ingenitus quam habuerit filium, et posset fuisse ingenitus et non habuisse Filium. Aliis autem videtur quod hoc nomen ingenitus duo removeat et unum ponat, quia ponit esse personam et excludit gigni, vel procedere, ut hic sit sensus, Pater est ingenitus, id est cum sit persona, nec gignitur nec procedit. Ideoque Pater et non Spiritus sanctus est ingenitus, cum tamen neuter sit genitus, sicut haec duo verba taedet, legere, non discernunt personas, et tamen hoc et non illud est impersonale, quia hoc nomen impersonale non tantum privat, sed ponit, quia cum habeat terminationem impersonalium non discernit personas. Secundum hoc accidit nullam notionem significari hoc termino innascibilis. Sed cum dicitur : Pater est ingenitus, innascibilis, non per ablativum notatur praedicatio notionis, sed ratio accommodationis, id est causa quare accommodatur Patri hoc nomen ingenitus. Si enim praedicaretur proprietas, eadem ratione posset dici in Filio esse proprietas per quam excluderetur a Filio quod esset genitor vel procedens ; et poneretur esse persona quae esset alia ab innascibilitate et ab aliis quatuor. Similiter in Spiritu sancto esse proprietas quae poneretur esse persona et excluderetur quod non esset Pater vel Filius et ita essent plures proprietates in personis quam inveniantur a sanctis determinatae.
Ut ergo breviter quae dicta sunt colligantur, dicitur primo modo ingenitus, quia a nullo, et quia alii ab eo ; secundo modo, quia a nullo et quia Pater est. Tertio modo quia est persona et non gignitur, nec procedit. Elige cui dicas :
Cuilibet tamen istarum videtur contradicere Hieronymus, cum ait :
Hic videtur dicere quod Spiritus sanctus sit ingenitus, quod ostensum est esse falsum.
Ad quod dicendum quod hoc nomen ingenitus accipitur tantum remotive non positive ; ut idem sit ingenitus quod non genitus : quod patet ex divisione, quam postea ponit talem : Omne quod est, aut est ingenitum et infectum ut Pater et Spiritus sanctus ; aut genitum et non factum, ut Filius, aut factum et genitum ut lapis, aut factum et genitum et renatum ut homo, aut factum et genitum, sed non renatum ut brutum animal.
