Caput XXV — Livre I — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre I
CAPUT XXV
De his quae significant relationes et appellant, sed non copulant, ut paternitas et filiatio.
Patet ex praedictis omnia quae significant relationes, dici secundum relationem ; non tamen omnia quae secundum relationem dicuntur, significant relationes, sicut dictum est de hoc nomine distinctus. Tractaturo autem de his quae significant relationes, primo decurrit illud in doctrina, quod eorum alia significant personas cum notionibus, ut Pater et Filius et huiusmodi : alia solas relationes ; quorum quidem alia significant relationes et eas appellant sed non copulant, ut paternitas, filiatio, processio, et huiusmodi. Alia significant relationes et copulant, sed non appellant, ut generans, genitus, procedens ; et de his omnibus est agendum, et de significatis eorum ; et hoc ordine primo quidem quorumdam falsam opinionem de proprietatibus, auctoritate et ratione confutando, eorumque novis commentis respondendo, quae communiter ad Trinitatis proprietates spectant, prosequamur. Deinde proprietates ipsas sub certo numero comprehendentes, quae circa eas specialiter inquiri possunt investigando perscrutabimur.
Quidam de suo sensu gloriantes, quod de proprietatibus legitur ad modos loquendi referunt, non enim volunt intelligere proprietates esse aliquid, vel aliqua in personis, vel essentia divina, si diversis modis loquuntur auctores de personis, ut diversis modis astruunt plures esse personas. Cum ergo dicitur, Paternitas in Patre, innascibilitas est in Patre, non hoc refertur ad pluralitatem proprietatum, sed ad pluralitatem modorum quibus loquimur de Patre. Nam solas intelligunt pluralitates nominum sine pluralitate proprietatum, sicut Sabellianus solam agnoscebat Trinitatem nominum sine pluralitate personarum. Ergo non sunt audiendi, quia dicit auctoritas :
et alia auctoritas Hieronymi :
Ioannes etiam Damascenus :
Dicit enim Augustinus :
Et alibi :
Infinitae nobis occurrunt auctoritates, quas in medium deducere non gravaret, nisi lectores vel auditores taederet.
Rationibus etiam idipsum ostendi potest. Pater est Pater ; ergo aliquo est Pater ; ergo paternitate, aut aliquo quod non est paternitas : si aliquo quod non est paternitas, et nullo est Pater quod non sit in eo quod non sit divina essentia ; ergo Pater divina essentia est Pater. Si vero paternitate est Pater ; ergo paternitas est in Patre ; ergo ipsa est Pater, quia nil in Patre est quod non sit Pater. Item hoc nomen paternitas nomen substantivum est, alicui vel nulli convenit : si alicui convenit, ergo aliquid est paternitas : non potest aliud reperiri quod non sit paternitas Patris nisi Pater ; quia, si aliud est paternitas Patris, cum illud sit in Patre, iam aliquid esset in Patre quod non esset Pater. Si dicatur quod nulli convenit hoc nomen paternitas, ergo nil est paternitas ; ergo nil est Pater, sicut, si nihil sit albedo, ergo nihil est album. Item paternitas vel est vel non est aliquid : si est aliquid, ergo Pater, vel aliud ; non aliud, tunc enim non esset in Patre ; ergo est Pater : si vero paternitas non est aliquid, quomodo ergo est relatio, vel quomodo secundum eam aliquid dicitur ad aliquid ? Multa alia contra eos possunt induci ; sed quia non sunt audiendi, non sunt etiam digni qui similiter in hoc sint impugnandi.
Ipsis tamen super hoc oblatrantibus respondendum. Aiunt enim nil quod sit commune trium personarum, esse proprium unius earum ; divina essentia est communis trium personarum ; ergo non est proprium unius earum ; ergo non est proprium Patris. Sed paternitas est proprium Patris ; ergo divina essentia non est paternitas ; quod tam frivolum est quod etiam indignum sit responsione. Ita enim possunt inferre : Divina essentia non est characteristicon ; ergo non est character ; non enim determinat vel distinguit divina essentia ; est tamen character. Sicut divina essentia non gignit, est tamen persona generans, et est persona genita, et persona procedens.
Item cum dicatur, divina essentia est paternitas, videtur tamen accidere quod fere ab omnibus negatur, quod Pater eodem sit Pater quo est Deus, cum omnes recipiant, Pater alio est Pater et alio est Deus, et ita invenitur in auctoritate. Ad quod ita tantum, idem est paternitas et divinitas, Pater paternitate est Pater et divinitate est Deus ; ergo Pater eodem est Pater quo est Deus. Fallacia. Idem est divina essentia quod Filius ; Filius gignitur, divina essentia non gignitur ; ergo idem gignitur et non gignitur. Item divina essentia est id quo Pater est Pater ; ergo divina essentia Pater est Pater.
Nota igitur in Trinitate, nunquam esse necessariam illationem a nomine personae aut notionis ad nomen generale aliquod quod essentiam (si proprie ponatur) significet. Fallacia : divina essentia est Pater qui gignit.
Item : Paternitas est, et ea Pater est Pater. Hac propositione fit sermo de divina essentia vel non ; si ea fit sermo de divina essentia, et nil dicitur de ea nisi eam esse, et ea Patrem esse Patrem ; ergo divina essentia Pater est Pater : si vero hac propositione non sit sermo de divina essentia, et de uno solo sit sermo, ea ergo de nullo fit sermo, eo quod sit divina essentia, et ita non fit sermo ea de paternitate, quia paternitas est divina essentia.
Ad hoc dicendum quia hac propositione Paternitas est, et ea Pater est Pater, fit sermo de divina essentia, et ea dicitur paternitatem esse, et ea Patrem esse Patrem ; sed aliud ab hoc, scilicet paternitatem esse, et ea Patrem esse Patrem. Quod est aliud enuntiabile, sicut Charitas non est in diabolo, hac propositione de divina essentia fit sermo, et de ea dicitur non ipsam esse in diabolo, quod quidem verum est, et est aliud ab illo falso. Hoc etiam exemplo dialectico potes facere manifestum, quia cum dicitur, Sequana currit, de aliquo fit sermo ; non tamen de aliquo dicitur quod currat, quod falsum esset, sed Sequanam currere, quod verum est.
