Caput X — Livre I — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre I

Caput X

CAPUT X

 

De voluntate Dei ; ubi primo quaeritur : an aliquid fiat contra signum divinae voluntatis.

 

Sicut a praemissa regula videtur excipiendum hoc praedicabile  potens generare,

ita ab eadem videtur excipiendum istud volens generare,

quod cum videatur dici secundum essentiam,

nec de singulis personis dicitur, nec de singulis illis in summa,

quia nec Filius, nec Spiritus sanctus est volens generare,

nec ipsi cum Patre sunt unum volens generare ;

et circa hoc eodem modo obicitur quo circa supra praedicta.

Pater vult generare Filium :

ergo Pater vult aliquid quod non vult Filius,

scilicet, iste vult ducere uxorem, ille non vult ducere uxorem :

ergo iste vult aliquid quod non ille.

Possent circa hanc quaestionem haec omnia induci,

quae dicta sunt cum de potentia ageretur.

Sed quia prorsus eodem modo hic solvendum est,

ideo illis quae communia sunt huic et illi quaestioni omissis

circa ea quae specialiter ad Dei voluntatem referuntur dubitabilia immoremur,

prius tamen ostenso, quot modis dicitur nomen voluntatis,

ut quando in locutione propositum fuerit quid, de quo, et secundum quid dicatur non ignoretur.

 

Hoc nomen voluntatis dicitur dupliciter.

Dicitur enim voluntas Dei, et beneplacitum eius, et signum beneplaciti.

Beneplacitum aeternum est, et est ipse Deus.

Signa autem voluntatis eius diversa sunt, et temporalia, ut praeceptio et prohibitio, consilium, permissio, operatio. Quae omnia dicuntur voluntates Dei pluraliter :

 

Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius,

quia sunt signa voluntatis eius,

sicut et diversi effectus iustitiae Dei pluraliter dicuntur iustitiae ;

ut :

Iustitiae Domini rectae laetificantes corda.

Similiter :

Misericordias Domini in aeternum cantabo,

 

propter varios effectus misericordiae.

Quod voluntas Dei dicatur eius beneplacitum, non est dubium,

secundum illud Apostoli :

Voluntati eius quis resistet.

Et David :

Omnia quaecunque voluit fecit.

Quod voluntas Dei dicitur praeceptio et prohibitio, et consilium, legis in Dominica oratione :

Fiat voluntas tua,

id est consilium, praeceptum :

sub praecepto enim continetur prohibitio, eo quod praeceptorum alia sunt prohibitiva, alia ascitiva.

 

Permissio etiam Dei, et operatio dicuntur Dei voluntas.

Unde Augustinus

Non fit aliquid nisi omnipotens fieri velit, vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo.

Cum enim dicitur, velit, tam bona quam mala comprehendit,

sed cum alio modo velit bona, alio mala, ideo determinat postea, 

« vel ipse faciendo » quantum ad bona ; 

« vel sinendo » quantum ad mala, quae ita permittit quod non facit.

Cum ita dicatur hoc nomen voluntas et de beneplacito Dei, et de signo beneplaciti.

Beneplacitum proprie dicitur voluntas. 

Signum autem improprie et eo modo quo dicitur ira esse in Deo,

quia nobis signa irae ostendit.

Non enim fas est in Deo talem motum intelligere vel irae, vel gaudii.

Omnia enim nomina motum causae designantia dicta de Deo,

non motum causae, qui nullus est in Deo,

sed signa affectionis indicant.

In homine vero duo praedicare possunt, et affectum interiorem, et affectum exteriorem.

Cum enim dicitur :

Iste homo diligit illum,

possum hoc intelligere de interiori affectu, vel de exteriori signo dilectionis,

quia exhibet signum dilectionis.

Si vero de Deo dicatur quod Deus diligat istum,

ad effectum vel signum exterius debes referre,

quia secundum quod est Deus,

non cadit modus diligendi in eum.

Unde quia tria sunt signa dilectionis Dei notabilia,

tres solent assignari significationes huic verbo diligo, cum de Deo dicitur :

Diligit enim quia in suo esse conservat, et ita omnia diligit.

Diligit etiam quia in tempore apponit gratiam, et ita diligit iustos viros.

Diligit etiam quia ad vitam praedestinat, et ita diligit solos praedestinatos.

 

Cum ergo dicimus, id est, esse Dei voluntatem et beneplacitum quod ipse est,

contra id ita obicitur :

Idem est Deo velle et esse, sed Deus vult hoc : ergo est hoc falsum.

Idem est Deo scire et esse, Deus scit omnia vera : ergo est omnia vera.

Vel idem est Deo esse et posse, Deus potest omnia : ergo est omnia.

Et nota ideo falsam esse illationem,

quia, cum dicitur, Deus est volens,

simpliciter ponitur divina essentia.

Cum ergo assumo, Deus est volens hoc,

ibi ponitur essentia cum quodam respectu creaturarum

ut sit solus Deus, cuius voluntati hoc est subiectum.

 

Voluntati ergo Dei quae ipse est consonant semper eventus rerum,

id est nihil fit contra voluntatem illius quae ipse est,

sed contra signa voluntatis multa fiunt,

id est contra praecepta, consilia, etc.

Multa enim praecipit quae non fiunt,

et multa fiunt quae non praecipit ;

multa similiter prohibet quae fiunt.

Praecepit Abrahae ut immolaret filium, et tamen non factum est.

Cur ergo praecepit ?

Ut fides et dilectio Abrahae ipsi innotesceret, non Deo,

cuius

Spiritus omnia scrutatur

et cui corda hominum loquuntur.

Similiter caeco illuminato prohibuit ne famam suam praedicaret, quod tamen fieri voluit ;

et ideo factum est.

Cui ergo prohibuit ?

Ut nobis exemplum proponeret humanum favorem declinandi.

Utrum tamen verum sit quod contra Dei praeceptum multa fiant,

id prius inquiratur, postea an contra Dei voluntatem quae ipse est, aliquid fieri possit.

Insistamus ergo ei quod paulo ante de Abraham propositum est.

An scilicet contra praeceptum Domini fecit, qui filium ad Dei praeceptum non immolavit.

Circa huiusmodi obiciunt :

Deus praecepit Abrahae ut immolaret filium suum,

ipse non immolavit :

ergo Deo non obedivit.

Eadem obiectio de caeco illuminato.

 

Ad hoc dicendum

quod caecus Abraham Deo obedivit, id est eius voluntatem perfecit,

sed non obedivit verbo praeceptionis.

Prius enim Dominus praecepit ut immolaret,

cui praecepto non obedivit,

quia postea idem per angelum prohibuit fieri.

Paterfamilias praecepit huic servienti ut afferat vasa sua,

serviens, qui novit voluntatem domini sui, non affert :

ergo serviens non obedit domino,

quod falsum est ;

quia facit eius voluntatem cum non affert, licet non praeceptum,

non tamen obedire contempsit facere in serviente patrisfamilias

qui Domino non obedit vasa ferendo,

non tamen obedire contemnit. 

 

Item,

Deus praecepit Abrahae ut immolaret filium suum.

Et hoc non voluit Deus :

ergo aliud habuit Deus in ore et aliud in corde :

ergo duplex fuit, quia in corde loquebatur.

Ad quod dicendum quod si ad litteram istud de Deo accipias,

aliud habuit in corde, et aliud in ore, non est bene dictum.

Deus enim nec os, nec cor habet secundum quod Deus,

si vero sub hoc sensu, aliud habuit in ore et aliud in corde,

id est quiddam praecepit quod non voluit : verum est.

Non ideo tamen duplex fuit, sicut patet in praemisso exemplo de patrefamilias.

 

Item,

Abraham volebat immolare filium,

et Deus hoc non voluit :

ergo voluntas Abrahae voluntati Dei erat contraria :

ergo ea non merebatur Abraham.

Quod tamen ita probatur :

Voluntas eius erat informata caritate, et eius finis erat caritas ;

et si contrarium vellet, id est si nollet immolare filium, poenam mereretur :

ergo Abraham illa voluntate merebatur.

Quod autem Abraham voluerit immolare filium ex hoc patet :

Abraham voluit obedire Deo,

sed sciebat se non posse obedire Deo nisi illud praeceptum adimpleret,

quod non implere poterat nisi filium immolaret :

ergo Abraham voluit immolare filium.

Idem etiam sic probatur :

Duae sunt voluntates hominis, voluntas rationis et voluntas sensualitatis.

Illud dicitur homo velle simpliciter quod vult voluntate rationis, si ipsa dominatur,

et illud non velle quod vult tantum voluntate sensualitatis.

Abraham illud volebat voluntate rationis :

ergo et simpliciter illud volebat.

 

Ad hoc dicunt quidam quod Abraham non voluit immolare filium ;

voluit tamen obedire Deo, cui tamen aliter se non posse obedire sciebat.

Quibus si ita obiciatur :

Abraham voluit Deo obedire,

et sciebat se non posse obedire ei nisi filium immolaret :

ergo volebat filium immolare ;

solvunt dicentes,

non accidere quod si aliquid antecedat ad aliud,

et aliquis vult vel potest antecedens quod ideo velit, vel possit consequens,

sicut accidit in scire quod volunt ostendere tam dialecticis exemplis quam theologicis,

si Deus fuit nasciturus cras, Deus nascetur cras,

et potuit Deus esse nasciturus cras, non tamen potuit nasci cras.

Etsi haec anima fuit incoeptura esse cras, haec anima incipiet esse cras.

Haec anima potuit inceptura esse cras, non tamen poterit esse cras.

Ita non sequitur, si Paulus est cum Christo, Paulus dissolvitur, Paulus cupit esse cum Christo :

ergo cupit dissolvi ;

vel, si iste aliquo modo est Romae, iste est Romae.

Iste vellet aliquo modo esse Romae, non tamen vellet esse Romae.

Ita non sequeretur, si vult Deo obedire, vult filium immolare,

cum sciat hoc verum posse esse sine illo.

 

Nobis tamen magis verum videtur

quod voluerit filium immolare,

et illa voluntas meritoria fuit, nec voluntati Dei contraria,

licet quae volebant Deus et Abraham essent contraria.

Deus enim volebat ut id vellet Abraham quod tunc Deus non volebat ;

et est instandum sic :

Iste proponit aliquid, ille non proponit :

ergo propositio ab isto prolata contraria est propositioni quam ille profert.

Vel, pater istius vult filium suum vivere, Deus non vult illud :

ergo voluntas ipsius est contraria voluntati Dei :

falsum est.

Aliquis enim bona voluntate vult quod Deus vult, ut inimicum suum damnari.

Aliquis bona voluntate vult quod Deus non vult, ut patrem suum adhuc victurum.

Aliquis mala voluntate vult quod Deus non vult, ut patrem suum mori.

Quidam mala voluntate non vult quod Deus vult, ut inimicum suum esse salvandum.

Aliquis bona voluntate non vult quod Deus non vult, ut patrem suum victurum.

 

Item,

Abraham ante prohibitionem angeli habebat voluntatem informatam caritate :

ergo si eam ad actum produxisset cum haberet facultatem,

plus mereretur voluntate et actu quam sola voluntate.

Sed contra tamen ostenditur quia non meretur,

quia contra legem naturalem egisset si filium immolasset,

cum fecisset quod sibi ab eo fieri nollet :

ergo homicida esset, et ita mortaliter peccasset.

 

Item,

praecepit Deus Abrahae quod si fieret, contra legem naturalem fieret ;

praecepit ei quod si fieret, praeter voluntatem Dei fieret :

ergo praecepit ei quod si fieret, contra voluntatem Dei fieret.

Possibile erat illud fieri : ergo erat aliquid contra voluntatem Dei fieri.

Ad hoc dicendum

quod Abraham tunc non fecit, nec facere voluit contra legem naturalem, imo cum lege naturali.

Nam lex naturalis est quod creatura suo Creatori obediat,

quod et Abraham facere intendebat.

Licet enim filio suo fecisset quod sibi nollet fieri,

non tamen iniuste,

et ideo non peccabat in legem naturalem,

sicut nec Iacob quando Esau subripuit benedictionem,

quia non iniuste hoc fecit.

 

Item,

Deus praecepit Abrahae quod erat praecipiendum, vel non ;

si quid erat praecipiendum :

ergo praecipiendum erat ut immolaret pater filium :

ergo bonum erat :

ergo bona intentione fieri poterat.

Ita etiam omne mortale peccatum bona intentione posset fieri ut adulterium, furtum.

Si praecepit quod non erat praecipiendum :

ergo non erat bonum quod erat bonum :

ergo non recte praecepit fieri.

Deus fecit aliquid quod non debuit quando carnem assumpsit :

ergo non recte id fecit.

Vel potest facere aliquid quod est malum :

ergo male.

Illud enim praecipiendum non erat et tamen a Domino erat praecipiendum.

 

Item,

Deus praecepit Abrahae quod non voluit fieri :

ergo quod non erat bonum.

Solutio pendet ex praedictis.

 

Item,

Deus praecepit Abrahae ut immolaret filium et postea prohibuit :

ergo aliquid mutationis in Deo fuit.

 

Quod genus argumentationis videtur confirmari per id

quod dicit Beda super Marcum de permissione libelli repudii :

Nunquid Dominus sibi contrarius est, ut aliquid ante iusserit, et idem post novo fregerit imperio ?

 

Ad quod dicendum

quod in Deo nihil fuit mutationis, sed in Dei praecepto.

Quod enim dicit Beda contrarietatem esse in Deo,

si aliquid ante praecipiat, et postea contrarium,

intelligendum est si praecepto semper adhaereat voluntas.

Si enim aliquid prius vellet et post contrarium,

contrarietas in eo esset, quod potes videre in simili.

Nuntiavit Dominus Ezechiae per Isaiam quod moreretur, et non est mortuus,

non ideo aliquid fuit mutationis in Spiritu sancto, quo revelante, hoc praedixit,

nec mentitus est propheta quando dixit :

Morieris tu et non vives.

Sicut nec Ionas mentitus est dicendo :

Adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur.

Loquebatur enim uterque secundum inferiorem causam, et non superiorem.

Sicut si dicit quis :

Iste caecus non videbit.

Verum dicit, etiamsi post per miraculum contingat eum visurum.

Qui enim sic loquitur, secundum cursum naturalem loquitur, non superiorem causam.

Cum enim prophetia sit :

Divina inspiratio per dicta vel facta, rerum eventus immobili veritate denuntians,

huius prophetiae immobilis fuit veritas si attendatur secundum quid loquebatur propheta,

id est secundum inferiorem causam,

scilicet secundum merita Ezechiae aut aetatem ipsius.

Quod enim post adiecti sunt duodecim anni, de divina voluntate, non praecedente causa naturali, fuit ;

vel,

quod verius est,

de spatio vitae suae naturali quindecim annos Dominus subtrahere comminatus est meritis suis,

sed postea cum flevisset, restituit.

 

Dicet, debet aliquis, superficie illorum verborum aliquid intelligi :

Morieris tu et non vives.

Omnis enim prophetia quae fit per comminationem, cuiusmodi est ista,

habet determinationem subintellectam, et mutari potest.

Ea vero quae fit per providentiam Dei absque cooperatione liberi arbitrii,

commutari non potest ;

quae vero est per praescientiam, mutari potest ;

tamen nulla latet determinatio intelligenda.

Quod totum plene invenitur super Matthaeum expositum.

Hic potest quaeri an Caiphas prophetaverit cum dixerit :

Expedit ut unus moriatur pro populo, ut non tota gens pereat.

Quod enim prophetaverit dicere videtur evangelista,

qui ait :

Hoc autem non a semetipso habuit, sed cum esset pontifex anni illius :

sed si prophetavit, ergo verum vel falsum :

sed cum id quod prophetabat a se non haberet,

sed a Spiritu sancto propter dignitatem pontificatus :

ergo verum prophetavit.

Non enim falsum prophetaret per Spiritum sanctum :

ergo verum dixit ;

sed qua propositione nisi ista :

Expedit ut unus moriatur ut non tota gens pereat ?

Hac igitur dixit verum,

sed probatur quod tantum falsum ;

intendebat enim dicere et persuadere

ut Christum interficerent qui praedicabat destructionem legalium ;

quo interfecto, non periret illud semen saeculare,

quod etiam a gentilibus in reverentia habebatur,

et ita non tolletur gens et locus.

Et falsum erat hoc expedire eis,

quia non est effectum quod meditati sunt, vel quod consuluit Caiphas,

cum postea destructi sint per Romanos.

Nihil ergo aliud intendebat dicere Caiphas nisi hoc falsum.

Verum est quod de illa locutione hic sensus elici poterat :

Expedit, etc.,

 scilicet :

Utile est ut Christus moriatur,

et ita non pereat humanum genus in peccatis,

sed morte ipsius redimatur ;

quem sensum non habuit in illis verbis Caiphas,

qui tamen verus est,

et ita nonnisi falsum dixit :

ergo non prophetavit verum.

 

Item, prophetavit verum :

ergo prophetizando enuntiavit verum.

 

Item, ipse non dixit nisi falsum,

et a se non habuit illud, sed a Spiritu sancto :

ergo Spiritus sancti auctoritate dixit falsum.

 

Item,

malo animo dicebat quidquid dicebat :

igitur peccabat ex ipso actu prophetandi,

et sic illud prophetare fuit ei peccatum.

 

Ad hoc dicendum

quia non prophetavit nisi sub hoc sensu recipiatur,

id est locutionem protulerit ex qua sensus propheticus et verax elici poterat,

et tantum falsum dixit ;

tamen, Spiritu sancto intimante, factum est,

ut talem locutionem proferret quae congrua interpretatione verum significaret.

Quem tamen intellectum ipse ibi non habuit,

ut ita quodammodo nesciens videatur verum dixisse.

 

De Iephte etiam hic potest obici,

cuius voluntas non placuit Deo, nec etiam sacrificium,

sed deliberatio illa quam habebat sollicitus quid Deo offerret ;

et ita accipitur animus in illa auctoritate.

Animus Iephte placuit Deo et non sacrificium.

Stulte enim vovit,

quia, si canis aut aliud occurreret, nunquid immolaret ?

Et quia animus ipsius, id est voluntas in hoc Deo non placuit, probari potest

quia si bona esset voluntas,

bonum esset opus quod ex illa voluntate procederet,

quia

non potest arbor bona malum fructum facere.

 

Item,

sacrificium illud non placuit Deo.

Ergo nec voluntas qua id volebat,

sed contrario dixit auctoritas,

voluit Deus filiam Iephte immolari propter stultum patris votum

Si ergo hoc voluit Deus, bonum fuit,

sed intelligendum est de voluntate Dei, id est de permissione Dei :

permisit enim, non voluit voluntate quae ipse est :

stultum enim erat votum ; ergo indiscretum ; ergo non implendum.

Si ita accipiatur animus pro deliberatione,

non est quod contra obici possit.

 

Potest et animus accipi pro voluntate.

Saepe enim bona existente voluntate, opera a latere sunt mala,

non ea quae de mala voluntate ;

primo loco surgunt sicut bona fuit voluntas Iephte,

et opus primo loco procedens, bonum ;

scilicet immolare omne quod sibi primo occurreret,

sed opus a latere malum, scilicet immolare filiam.

Sicut econtrario mala fuit voluntas Iudae

et opus tamen a latere bonum,

id est salus nostra.

Alii dicunt quod praeceptum tribus modis dicitur, forma et intentione,

ut

Honora patrem et matrem.

 Intentione et non forma,

ut

Non occides ;

forma et non intentione,

ut

Vade, nemini dixeris.

Tale fuit quod praecepit Dominus Abrahae de immolatione filii,

et fuit non adimplendum sed ad instruendum.