Caput IV — Livre I — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre I
CAPUT IV
Ad hoc nomen persona, sequatur regulam eorum quae tantum essentialiter ponuntur ?
Primo igitur de his quae essentialiter dicuntur,
Augustinus hanc ponit regulam :
Quidquid ad seipsum dicitur Deus ; et de singulis personis similiter dicitur ; et simul de ipsa Trinitate ;
non pluraliter sed singulariter dicitur, et est.
Quidquid secundum essentiam de Deo dicitur,
de singulis personis dicitur,
et
ut Pater est Deus, Filius est Deus, et Spiritus sanctus est Deus,
et illi tres sunt unus Deus, non tres dii.
A qua tamen regula excipitur hoc nomen persona,
quod cum dicatur secundum essentiam, et de singulis personarum,
non de omnibus in summa singulariter, sed pluraliter accipitur.
Quod enim hoc nomen secundum essentiam dicatur,
testatur Augustinus :
Non est aliud Deo esse, aliud personam esse, sed omnino idem.
Et aliae multae auctoritates in id currunt, quas ducere in medium nil gravaret,
nisi scripta scribere otiosi, et nil agentis opus videatur.
Contra id multipliciter obicitur.
Idem significatur hoc nomine persona, et hoc nomine essentia,
ergo Pater et Filius sunt una persona
vel non sunt una essentia.
Item,
idem est Deo esse Deum, et esse personam ;
ergo vel Deus non est Deus essentia,
vel Deus est Deus persona.
Quod videtur contrarium Hilario dicenti,
Deus non est Deus
persona,
sed natura.
Item,
Pater non distinguitur personali proprietate a Filio
in eo quod est persona,
et est idem Pater Filio in eo quod est persona ;
ergo Pater est idem Filio,
id est persona.
Item,
Pater est quod Filius,
et in eo quod est persona, et in eo quod essentia :
ergo vel non est idem Filio in essentia,
vel est idem in persona.
Item,
idem est Patri esse personam, et Filio esse personam.
Ergo personam Patris, est persona Filii,
vel persona quae est Patris, est persona quae est Filii.
Item,
Pater proprietate est Pater :
ergo proprietate est hypostasis ;
ergo proprietate est aliqua persona ;
ergo proprietate est persona.
Non secundum essentiam de Deo dicitur hoc nomen persona.
Item,
Pater proprietate est alia persona,
illa proprietate distinguitur ab aliis ;
ergo esse aliquam personam convenit soli Patri.
Item,
idem Deo est esse Deum, et esse personam ;
ergo eo est persona quo est Deus,
sed paternitate est persona ;
ergo paternitate est Deus :
Quod enim paternitate sit persona,
ita constat,
quia paternitate est persona quae ipsa est persona ;
ergo paternitate est persona.
Praedictorum non est facile sumere solutionem nisi determinata aequivocatione huius nominis persona.
Hoc nomen persona interdum significat essentiam,
ut cum dicitur Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona.
Interdum significat quantum hypostasis apud Graecos,
ut alia persona est Pater, alia persona est Filius.
Interdum in designatione personalis proprietatis ponitur,
ut cum dicitur alius est Filius in persona, alius Pater.
Item,
alius est Filius personaliter :
interdum tantum significat quantum hic terminus haec persona.
Et sic accipitur in quadam auctoritate Hilarii dicentis :
id est haec persona.
Cum vero tot habeat significationes,
hoc unum ex diversis adiunctis determinatur in qua illarum significationum ponatur :
Cum enim per se ponitur in nominativo casu,
ad essentiam refertur ;
ut cum dicitur Pater est persona, vel Filius est persona.
Cum vero in ablativo sumitur,
ad proprietatem refertur ;
ut dicitur, alius est Pater a Filio in persona, id est in personali proprietate.
Quando vero adiungitur huic nomini infinito
in designatione alicuius trium personarum, determinate accipitur,
ut cum dicitur Pater est aliqua persona, id est haec persona,
scilicet persona Patris, vel persona Filii, vel persona Spiritus sancti.
Cum vero corporaliter nomini dividuo,
ut alius, vel differens vel huiusmodi, hypostasim significat,
ut alia est persona Patris quam Filii.
Quod tot habeat significationes hoc nomen persona
Hieronymus ostendit dicens :
Non nomina tantummodo, sed nominum proprietates, id est personarum,
velut Graeci exprimunt, hypostasim,
id est substantias confitemur.
Hic invenimus duas huius nominis significationes expressas.
Quod vero essentiam significet,
auctoritate Augustini confirmavimus.
Quod etiam in designatione alicuius personae determinate ponatur,
maxime quando copulatur nomini infinito aliqua,
habes apud Hilarium in praedicta auctoritate :
Ex qua manifestum est in praedictis argumentationibus impedimentum esse, fallaciam aequivocationis.
Instantia ad primam.
Idem significatur hoc nomine sciens,
et hoc nomine praescius ;
ergo Deus potuit non esse sciens,
vel non potuit non esse praescius.
Ad secundam sic.
Idem est Deo esse iustum et esse misericordem ;
ergo vel Deus non punit per iustitiam,
vel punit per misericordiam.
In ablativo enim significat hoc nomen pluralem proprietatem.
Ad tertiam autem sic.
Non differt Socrates a Platone in eo quod est sciens ;
et convenit Socrates cum Platone in eo quod est sciens ;
ergo Socrates convenit cum Platone in scientia,
posito quod Socrates parum sciat,
et Plato sit litteratissimus.
Utrum tamen congrue dicatur Pater est idem Filio in persona,
ita quod idem sit neutrius generis, postea dicetur.
Ad quartam eo modo instandum :
Socrates convenit cum Platone,
et in eo quod est sciens, et in eo quod est albus.
Ergo vel non convenit cum Platone in albedine,
vel convenit cum eo in scientia,
posito quod non sit adeo sciens, sed adeo albus.
Ad quintam sic.
Idem est Socrati esse hominem et Platoni ;
ergo homo qui est Socrates est Plato,
vel Socrates est Plato.
Ad sextam et septimam licet dari istam.
Ad septimam sic.
Pater aliqua proprietate est Pater vel Filius,
illa distinguitur ab aliis personis.
Ergo esse Patrem vel Filium convenit soli Patri ;
tamen quia nondum est diffinitum utrum Pater paternitate sit haec persona,
an exigatur quasi concursus trium proprietatum quae sunt in Patre,
id est paternitatis, innascibilitatis, spirationis,
quarum concursu, et nulla aliarum dicatur esse haec persona,
sicut concursu proprietatum Socratis, quod nulla earum Socrates est Socrates ;
dare solutionem,
usque in sequentia ubi de proprietate personarum tractabitur differimus.
Illud potius quaerendum est,
utrum quaelibet personarum sit aliqua persona,
quod non videtur ;
quia cum hoc adiuncto aliqua ponitur hoc nomen persona in designatione alicuius personae determinate
sicut supra videtur dictum.
Non est autem verum
quod quaelibet trium personarum sit haec persona.
Et ideo dicunt quidam solum terminum ibi praedicari, et nihil per seipsum ibi significari.
Verius tamen videtur
quod ibi in designatione hypostasis ponatur,
ita quod nullius determinate sed infinite ponatur.
Unde nulla persona est quaelibet trium personarum,
sed quaelibet est aliqua,
sicut nullus homo est quilibet hominum,
sed quilibet hominum est aliquis homo.
Item,
idem praedicatur :
cum dico Filius est aliqua persona, Filius est Filius,
ergo eo quo est aliqua persona est Filius,
sed eo quo est Filius differt a Patre,
et in eodem convenit cum Patre.
Ergo in eodem convenit cum eo in quo differt ab eo.
Item,
eo quo Filius est aliqua persona, differt a Patre.
Per interpretationem igitur est solvendum
quod dicitur idem praedicari cum dicitur : Filius est aliqua persona, Filius est Filius,
quia non est quod praedicetur cum dicitur Filius est aliqua persona.
Ad secundam vero argumentationem ita instantia fertur :
eo quo fecit Deus mundum, est Deus,
quia sua potentia est Deus.
Item,
dicit Augustinus :
Cum dicimus personam Patris,
non aliud dicimus quam substantiam Patris,
quocirca ut substantia Patris ipse Pater est,
non qua Pater est, sed quo est,
ita et persona Patris non est aliud quam ipse Pater est.
Cum ergo idem sit substantia Patris, et persona Patris,
sicut substantia Patris communis tribus personis,
et persona Patris communis est tribus personis.
Item,
cum dico Pater est persona,
nil aliud praedicatur quam cum dico : Pater est substantia ;
ergo haec circumlocutio persona Patris nihil aliud significat quam haec substantia Patris,
quod falsum est.
Ad hoc,
dicendum quod Augustinus nil aliud vult ostendere,
nisi quod haec duo nomina, substantia, persona, de Patre dicta idem significant ;
tantum cum hoc adiuncto, Patris, significat hoc nomen persona hypostasim quae est Pater, non essentia ;
sicut haec duo nomina essentia, Deus, idem significant :
tamen cum dicitur Deus est essentia trium personarum,
non dicitur Deus est Deus trium personarum :
multa enim nomina,
vel ex adiunctis incongrue ponuntur,
vel ad alias significationes transferuntur.
Item,
Pater est alius a Filio in persona,
idem est Patri esse essentiam et esse personam.
Ergo Pater est vel non est alius a Filio in essentia.
Si dicitur quod est alius a Filio in essentia ;
ergo alia est essentia Patris quam Filii.
Si dicitur quod non est alius Pater a Filio in essentia,
et Pater est idem quod Filius in essentia ;
ergo Pater est idem qui et Filius ;
ergo Pater est ille qui est Filius ;
ergo Pater est Filius.
Item,
Pater non est aliud a Filio in essentia.
Idem est Patri esse personam et esse essentiam ;
ergo Pater est vel non est aliud a Filio in persona :
Si vero non est aliud Pater a Filio in persona,
et Pater est idem quod Filius ;
ergo Pater est idem quod Filius in persona ;
ergo Pater est eadem persona cum Filio.
Ad hoc dicendum et similia,
quod minus grammatice dicitur Pater est aliud a Filio in persona, vel est alius a Filio in essentia,
quia quamvis idem sit persona et essentia,
quaedam tamen sunt adiectiva personae, quae non essentiae ;
nam neutra aliud et idem sunt adiectiva essentiae,
masculina vero alius et idem sunt adiectiva personae.
Unde facta commistione adiectivorum, minus grammatice dicitur.
Ut cum idem sit haec propositio et haec oratio,
congrue dicitur haec propositio est categorica vel hypothetica,
incongrue autem haec oratio est categorica vel hypothetica.
Similiter congrue dicitur haec oratio est perfecta ;
sed incongrue haec propositio est perfecta vel imperfecta.
Et in his sume instantiam ad praedictas argumentationes sic :
idem est haec propositio et haec oratio.
Haec propositio est categorica.
Ergo haec oratio est vel non est categorica.
Huic tamen videtur contrarium
quod supra illum locum Isaiae reperitur :
dicit Hieronymus,
quia Filius et Spiritus sanctus in Deitate a Patre alter non est.
Eamdem gloriam habent.
Ideo ita intelligendum
ut non esse dicatur alia esse essentia,
licet dicatur alia esse persona.
Solet quaeri quid significet et hoc nomen persona
quando eo pluraliter prolato dicitur Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personae.
Si enim essentiam intelligi faciat,
plures essentias confiteri videbimur,
quia plures personas recipimus, et ideo plures deos.
Quod autem essentia ibi significetur,
volunt auctoritate Augustini ostendere.
Ait enim Augustinus :
Quia Pater est persona, Filius est persona, Spiritus est persona.
Ideo tres personas dicimus.
Et alibi :
Propterea tres personas dicimus,
quia commune est eis id quod est persona.
Quia ergo hoc dicitur propter illud,
videtur quod hoc nomen, persona personaliter dictum, essentiae significationem teneat
sicut et singulariter dictum de qualibet personarum ;
et idem attribui per ipsum, quando pluraliter profertur et quando singulariter.
Item dicit Augustinus.
Ex necessitate dicimus personas ut habeamus responsionem ad quaestionem
qua utuntur haeretici quaerentes quid tres, vel quid tria.
At per hoc nomen quid de essentia quaeritur.
Ergo et hoc nomen persona essentiam significat.
Aliter enim non conveniret responsio interrogationi.
Ideo dicunt quidam
quod in praedicta locutione non significatur essentia hoc nomine persona.
Imo hypostasis, vel subsistentia, ut hic sensus sit praedictarum auctoritatum,
quia Pater est persona, et Filius persona, id est essentia.
Ideo dicuntur tres personae, id est subsistentiae, vel tres entes.
Non enim diceretur tres entes,
nisi singuli eorum essent persona vel essentia,
sed quia commune est eis id quod est persona, id est essentia :
ideo recte dicuntur tres personae, id est subsistentiae, vel subsistentes,
ut sicut essentia quae est in eis communis vere ac proprie est,
ita illi tres vere ac proprie entes, intelligantur.
Nec cum quaeritur ab haereticis quid tres vel quae tria ?
ibi hoc nomine, quid, significatur essentia ;
sed est sensus, quid tres sunt illi ?
id est, quo nomine pluraliter prolato, significantur illi tres ?
ut potius quaeratur de significatione vocabuli,
quo possint significari, quam de essentia.
Ut cum dicitur quid est anthropos ?
Sed quia hi videntur laborare in expositione praemissarum auctoritatum Augustini.
Nam quomodo sint tres personae, id est tres entes,
quia commune est eis id quod est persona, id est essentia ;
quia si non esset eis commune id quod est persona, id est essentia,
non dicerentur tres entes,
et ita si essent tres entes non dicerentur tres entes.
Volunt et alii aliter solvere satis rationabiliter
dicendo hoc nomine persona, essentiam significari,
etiamsi pluraliter dicatur,
cum dicitur Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personae,
ut sit talis intelligentia,
quia Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona,
ideo dicuntur tres personae,
id est tres personae habentes id commune, quod est persona,
id est tres sunt,
quorum quisque est persona, id est essentia.
Verum eadem ratione posset dici sunt tres dii,
id est id habentes commune quod est Deus,
et ita de omnibus substantialibus vocabulis.
Sed non est ita,
quia istud contradicit Scripturae,
ubi dicitur :
Licet etiam hoc nomen res posset ei adiici,
non diceretur sunt tres res,
quia res et essentialiter et personaliter ponitur.
Raro tamen ponitur personaliter.
Nec ideo aliquid esset absolutum si diceretur tres res ;
cum restaret quaestio, quae tres res ?
Et licet forte alia invenirentur vocabula ad illius quaestionis absolutionem,
cum nullum exquisitius vel congruentius potuit introduci,
quam hoc nomen persona,
quod non solum distinctionem personarum,
sed etiam essentiae identitatem notat plus prolatum secundum etymologiam vocabuli.
Dicitur enim persona, quasi per se una.
Cum ergo dicitur Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personae,
idem est ac si diceretur, sunt unum et sunt per se,
id est sunt unum et sunt distincti
quia unum notat essentiae unitatem ;
per se, distinctionem.
Sic enim solet dici,
istud est unum per se,
id est distinctum ab aliis.
Sed dicit aliquis
si pro significatione admittatur pluralitas,
cur non principali significatione admittatur singularitas ;
ut cum dicitur Pater et Filius, et Spiritus sanctus sunt personae,
id est sunt unum et distinctum ;
cur non eodem sensu dicitur sunt persona,
id est unum sunt et sunt distincti ?
Imo magis hoc videtur dicendum,
quia potius principalis significatio unitatis essentiae praeiudicare debeat consignificationi dictionis
quam secundaria significatio principali in huius quaestionis solutione recte danda,
ut dicentur Hebraei oportebit Aegyptios spoliari.
Quae enim causa quare distributiva nomina careant vocativis,
quia vocativus ad unam aliquam personam determinate refertur.
Distributio vero locum non habet in uno, sed in pluribus.
Unde repugnante distributionis proprietate significationi vocativorum carent distributa vocativis, ut uterque et quilibet.
Ita si singulariter proferatur hoc nomen,
et dicatur Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt persona,
quia singulariter profertur hoc nomen, et ad aliquam rem pertinet.
Distinctio vero quae innuitur per hanc circumspectionem per se, quae implicata est,
in uno non habet locum, sed in pluribus distinguendis ;
aut falso dicitur Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt persona :
aut incongrue, quod magis videtur si praedicta attentius revolvantur.
Duo enim sunt quae impediunt congruitatem huius locutionis ut videtur.
Nam quia hoc nomen persona, singulariter profertur,
et sine adiuncto ad essentiam vult referri.
Item,
quia praecedit Verbum plurale praecedentibus tribus nominativis
distinctio illa videtur innuenda quae implicatur in illo nomine,
sed circa unam essentiam non est distinctio.
Ideo incongrue videtur dici,
sicut et si diceretur : O uterque hominum amice.
Vel si congrue dicitur, falso dicitur.
Cum vero pluraliter dicitur, sunt personae ;
innuitur distinctio circa tres entes,
et unitas essentiae per illud vocabulum quasi singulariter significatur ;
ut quantum ad consignificationem sit plurale,
quantum ad significationem principalem singulare,
si quis ita argumentetur, sunt tres personae,
et idem est esse personam et esse essentiam.
Ergo sunt tres essentiae,
maxime cum ibi significet essentiam patet ex praedictis ;
solutio etiam ad hominem et ad orationem dicta est,
quia impedit aequivocatio.
Item,
Pater et Filius sunt duae personae,
et cum convertatur diffinitio cum diffinito.
Ideo imponitur Boetio
quod illam diffinitionem magis posuit ut philosophus quam ut theologus.
