Caput XXXII — Livre I — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre I

Caput XXXII

CAPUT XXXII

 

De hoc nomine, Trinitas.

 

In quinto genere vocabulorum quae de Deo dicuntur continetur hoc nomen Trinitas, quod quasi collectivum est, cum idem sit dicere Trinitas est Deus, ac si dicatur, tres personae sunt Deus. Videtur tamen hoc nomen Trinitas dici de Deo secundum essentiam, quia est Trinitas ac si dicatur trium unitas, sed unitas trium est essentia trium, et hoc de Deo dicitur secundum essentiam, cum conveniat singulis personis et eis in summa singulariter non pluraliter. Ergo et Trinitas secundum essentiam dicitur. Ergo quaelibet trium personarum est Trinitas, cum sit trium unitas.

Ad quod dicendum quod non est idem, Trinitas, et trium unitas ; sed est quaedam allusio et etymologia vocabulorum non convertibilis, sed potius aeque valet hoc nomen huic termino tres personae, sicut dictum est.

 

Ad quod ita obicitur : Quidlibet est persona vel non persona, Trinitas est aliquid, ergo persona vel non persona. Si Trinitas est persona, ergo tres personae sunt persona. Si Trinitas est non persona, et est unum solum, ergo Trinitas nil est quod sit persona. Dicunt ergo quidam hoc nomen quandoque accipi distributive, ut idem sit ac si dicatur : quaelibet trium personarum est persona. Aliis videtur ipsum accipi collective nisi quando adiungitur ei hoc nomen totus. Tunc enim et distributive accipitur. Unde concedunt, tota Trinitas est persona, non tamen Trinitas est persona. Melius est tamen ut dicatur per se collective accipi cum hoc adiuncto totum distributive et collective, ut sit sensus, tota Trinitas est persona, id est tres personae sunt persona et quaelibet earum est persona : quorum primum est falsum. Sicut non datur, totus iste populus est homo. Secundum hoc igitur non est dandum, Trinitas est persona. Si vero dicatur, Trinitas est non persona, dicunt quidam tales insinuationes nominum non reperiri in sacra pagina, et ideo non debere induci propter verborum profanas novitates. Augustinus tamen, ut supra diximus, saepe his utitur, et ideo si quis nolit recipere, Trinitas est non persona, instet priori argumentationi sic.

 

Quidlibet est album vel non album, iste populus est aliquid. Ergo est album, vel non album.

Item quaelibet trium personarum est persona, tota Trinitas est id quod est persona. Ergo tota Trinitas est persona. Fallacia. Iste videbit quaelibet quae sunt de numero istorum agminum, iste videbit ea quae sunt illa agmina. Ergo videbit haec agmina, posito quod nunquam ea videbit collecta, sed separatim.

Item tota Trinitas est id quod est persona, Trinitas est aliquid. Ergo persona vel non persona. Fallacia. Pater et Filius sunt id quod est Pater ; Pater et Filius sunt aliquid. Ergo Pater vel non Pater.

Item, nihil est persona Patris quod non sit persona Filii, persona Patris est id quod persona Filii, et persona Filii est id quod persona Patris. Ergo persona Patris est persona Filii, et e contrario. Fallacia. Nomen quod est haec vox album, est haec vox alba ; et e contrario, haec vox albus est nomen quod est haec vox alba, et nomen quod est haec vox alba est haec vox albus. Ergo haec vox album est haec vox alba, vel e contrario.

Item, diversa supponuntur his propositionibus persona est Pater, persona est Filius, et eadem supponuntur his, Deus est Pater, Deus est Filius. Igitur vel non diversae personae sunt Pater et Filius, vel diversi dii sunt Pater et Filius.

Solvendum hic per interemptionem, quia cum dicitur Deus est Pater, Deus est Filius, supponitur divina essentia.

 

Sed cum hoc sit, quaeritur an possit fieri sermo de divina essentia, quin fiat sermo de persona, scilicet de Patre, de Filio, de Spiritu sancto ? Quod si est, ergo, cum de divina essentia sit verum quod sit plures personae, de persona est verum quod est tres personae.

Item, non potest fieri sermo de divina essentia quin de aliqua persona fiat sermo ; de divina essentia est verum, quia nec gignit nec gignitur, nec procedit. Ergo de aliqua personarum idem est verum.

Item non potest fieri sermo de divina essentia, quin fiat sermo de aliqua trium personarum ; sed iste terminus divina essentia non determinat de qua persona, cum indifferenter cuilibet conveniat. Cum igitur haec propositio sit infinita, divina essentia est Pater ; sicut, persona est Pater ; videtur ergo vere dici, divina essentia non est Pater, sicut persona non est Pater, ut utrinque intelligatur pro Filio. Si vero dicatur hoc termino supponi tres personas ita quod nulla earum, erit igitur haec falsa, divina essentia est Pater, quia tres personae non sunt Pater ; et idem significabunt hae duae, Trinitas est Pater, divina essentia est Pater.

 

Ad id igitur deducitur ratiocinatio indirecte, ut dicatur posse fieri sermonem de divina essentia, et non de Patre, nec de Filio, nec de Spiritu sancto ; et hoc per hunc terminum divina essentia, sed cum hac propositione, divina essentia est Pater, fiat sermo de omnipotenti, et non de Patre, vel de Filio, vel de Spiritu sancto. Ergo de coomnipotenti illo.

Item divina essentia est Pater ; hac propositione fit sermo de Deo, non est Deus qui non sit Pater, vel Filius, vel Spiritus sanctus ; hac propositione fit sermo de Deo qui est Pater et Filius et Spiritus sanctus. Ergo hac propositione fit sermo de Deo Patre, vel de Deo Filio, vel de Deo Spiritu sancto.

Item, istae sunt duae propositiones, Pater est Pater, divina essentia est Pater, quarum utraque fit sermo de aliquo determinate. Ergo illis duabus de eodem, vel de aliquo una de quo non reliqua. Si dicat de eodem tantum, ergo utraque de Patre, vel neutra. Si de aliquo una de quo non reliqua, sed nil est id de quo fit sermo una, quod non sit de quo fit sermo reliqua ; ergo de nullo una de quo non reliqua. Propterea dicunt quidam non esse dandum quod unus Deus sit plures personae, quia oporteret hoc nomen Deus in subiecto positum ratione propositi, supponere pro una trium personarum ; et pro qualibet facta suppositione, falsum esset. Ipsi tamen non negant quin tres personae sint unus Deus, sicut in naturalibus plures voces sunt unum nomen, sed non unum nomen est plures voces, quod videntur affirmare auctoritate Hilarii quid ad haereticum loquens de verbis Apostoli ait : 

Quaero nunc in Spiritu Dei, an naturam, an rem naturae intelligas, non enim idem est res naturae et natura, sicut non idem est homo et quod est hominis ; non idem est ignis et quod est ignis, ita non idem est Deus et quod est Dei.

Alibi etiam legitur.

Qui non distinguit inter personam et naturam aut in divisionem Arii, aut in confusionem Sabellii incidit.

Quibus quia sufficienter respondet Magister in libro Sententiarum, et eos fures esse veritatis per circumstantiam litterae arguit, necessarium non duximus hic respondere.

 

Sed id volumus ut solvant, si divina essentia ab aeterno est, et ita Deus est, et non est Pater, Filius, vel Spiritus sanctus, quia non est ratio quare magis una persona quam alia. Si enim dicatur quod sit Pater, habetur etiam quod sit Pater et Filius et Spiritus sanctus ; vel si est Pater et non est Filius, divina essentia non est Filius. Est igitur Deus qui non est Pater vel Filius, vel Spiritus sanctus ; et ita est quaternitas in Trinitate, non trinitas. Si quis solutionem praedictorum velit sumere, scilicet similitudinem naturalium, et, ut dicitur, quod quandocunque fit sermo de aliquo, sumpta aliqua eius appellatione, fit sermo de eodem, sumpta qualibet alia appellatione, scilicet cum dicitur, Sequana est hic et alibi, de substantia fit sermo de qua dicitur quod Sequana est hic et alibi ; et cum dicitur Sequana currit de aliquo dicitur non quod ipsum currat, sed quod Sequana currat. Ita et cum fit sermo de statua, et dicitur, haec statua est artificialis, de opere corpore dicitur quod statua sit artificialis.

Si adhibeatur consideratio in huiusmodi, accedunt multa inconvenientia. Primo, quod cum dicitur, divina essentia est tres personae, de qua fit sermo ? cum nulli conveniat hoc nomen persona, cui non conveniat iste terminus divina essentia ; et ita de persona dicitur quod divina essentia est tres personae ; et si, ea, de persona sit sermo, Ergo de Patre vel Filio vel Spiritu sancto, cum prorsus eidem conveniant isti tres termini divina essentia, persona, Pater vel Filius vel Spiritus sanctus, et ita de Patre vel Filio vel de Spiritu sancto est verum, quia divina essentia est tres personae. Imo cum nulli conveniat iste terminus, divina essentia, cui non conveniat iste terminus, Pater ; et e contrario, quia uterque tantum convenit divinae essentiae. Cum dicitur, divina essentia est Filius, de Patre fit sermo, et de Patre dicitur quod divina essentia sit Filius, ita etiam potest dici quod fit sermo de qualibet trium personarum, cum dicitur divina essentia est Filius.

Item cum nulli conveniat iste terminus Pater, cui non conveniat hoc nomen Filius, quoties fit sermo de Patre, et de Filio ; et ita cum dicitur Pater est Pater, de Filio fit sermo, et de eodem dicitur quod Pater sit Pater ; ita etiam de Spiritu sancto et de qualibet personarum. Ita etiam cum isti tres termini uni soli conveniant, scilicet Pater, divina essentia, Trinitas, quia divinae tantum essentiae et nulli quod non sit illa ; habebitur quod hac propositione, divina essentia est Pater, fit sermo de Trinitate, et dicitur de ea quod divina essentia sit Pater et vere, et ita de tribus personis est verum quod divina essentia est Pater.

Item de uno solo fit sermo his tribus propositionibus, Pater est Pater, divina essentia est Pater, Trinitas est Pater. Ergo qualibet earum fit sermo de Trinitate, vel nulla. Quod si est, cum dicitur Pater est Pater, de Trinitate dicitur Patrem esse Patrem, et ita de tribus personis est verum Patrem esse Patrem, et ita de eodem quia divina essentia est verum Patrem esse, et Filium esse.

Item his tribus propositionibus fit sermo de uno solo, Pater est, divina essentia est, Trinitas est ; duabus primis fit sermo de Patre, ergo et hac, Trinitas est. Quod si est, vere igitur dicimus de Patre, Trinitatem esse, et ita de Patre esse verum tres personas esse, et ita Filium esse et Spiritum sanctum esse est verum de Patre.

 

Non videtur ergo transferenda consideratio dialecticorum ad huiusmodi propter inconvenientia praedicta, sed distinguendum est inter personam et essentiam, non quantum ad modum essendi (cum idem sit persona et essentia, quod quidam negaverunt, quos arguit Augustinus sic :

Tres personas eiusdem essentiae, vel eamdem essentiam dicimus, sed non ex eadem essentia ; ne aliud ibi intelligatur essentia aliud persona),

 sed quantum ad rationem loquendi et intelligendi. Posito enim nomine personae in subiecto, dicendum est sermonem fieri de persona, non de essentia, licet idem sit persona et essentia, ut cum dicitur, Pater est Pater, posito hoc termino divina essentia fit sermo de divina essentia, non tamen de persona, licet idem sit divina essentia quod persona. Sicut cum dicitur : iste scyphus valet decem marchas, cuius opus materiam superat, sermo fit de hoc scypho in quo intelligitur materia cum forma. Non autem fit sermo de hoc argento, licet idem sit hoc argentum quod iste scyphus. Et sicut non haberetur ex alia parte quod fiat sermo de coomnipotenti, ita nec hic fit sermo de chariori, licet pretiosior sit iste scyphus quam hoc argentum, et est qualiscunque similitudo in naturalibus ; non enim expressa potest inveniri. Ita igitur distinctio adhibenda est inter personam et naturam, quantum ad modum loquendi et significandi et intelligendi, sed non ad modum essendi.

 

Utrum tamen hac propositione, Trinitas est, vel tres personae sunt, fiat sermo de aliquo vel de pluribus. Et si de aliquo, an de eodem, de quo ista, divina essentia est, dubium esse potest : nec inutiliter inquiritur.

Item, divina essentia est tres personae, ita quod quaelibet earum. Ergo divina essentia est una personarum quae ista est, Ergo est una persona : Quod quidam non recipiunt, quia hoc nomen distinctionem notat, et idem esset ac si diceretur, Divina essentia non est plures personae.

Item, persona est rationabilis naturae individua essentia. Ita describit Boetius in libro De Trinitate. Sed Pater et Filius sunt duae personae. Ergo sunt duae naturae individuae rationabilis essentiae ; et est a definitione locus. Sed nostri theologi plerique non habent illam diffinitionem pro authentica, quia magis fuit philosophus quam theologus, et magis ad probabilitatem locutus est quam ad veritatem.

Item Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt divina essentia, hoc dicitur pro particularibus personis. Ergo et cum dicitur, divina essentia est Pater et Filius et Spiritus sanctus, de pluribus personis fit sermo, et ita iste terminus supponit idem quod hoc nomen Trinitas. Fallacia. Cum dico, albus, alba, album, sunt idem nomen, pro pluribus vocibus hoc dicitur. Ergo cum dicitur, hoc nomen est plures voces.

 

Solet quaeri an divina essentia possit introduci, ut loquens, vel ut sermonem suscipiens ut possit dici ; ego sum Pater, vel, ego sum Trinitas. Quod si est, ergo illa propositione fit sermo de persona, et ita aliqua propositione fit sermo de divina essentia qua fit sermo de persona.

Item, si divina essentia introducitur loquens, cum vere possit dicere ; ego nec gigno, nec gignor, nec procedo, nec spiro, et ad eam quoque sub eisdem verbis vere possit dirigi sermo, sic, tu nec gignis nec gigneris, nec spiras nec procedis, poterit et de ea fieri sermo per eumdem tenorem, ut dicatur, iste nec gignit, nec generatur, nec procedit, nec spirat, sed certum est hic fieri sermonem de persona.

Ad quod dicendum quod non ita potest introduci divina essentia loquens vel sermonem suscipiens, quia hoc soli personae convenit, potest tamen de ea fieri sermo, licet non de persona : vel, etiamsi introduceretur ut loquens, oporteret hoc pronomen ego in neutro genere poni ; similiter hoc pronomen tu. Unde in tertia quoque persona oportet dici istud, et non iste ut de essentia, non de persona sermo fieret.