Caput XXII — Livre I — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre I
CAPUT XXII
Multiplex personarum distinctio in Trinitate.
Superest ut distinctiones personarum, sicut in fine praecedentis capituli promisimus, brevi et evidenti modo prout a tractatoribus sacrae pagina determinatum accepimus, ponamus ; fit autem personarum distinctio bipartita, cum appropriatione nominum et rerum tum appropriatione nominum sed non rerum. Nominum et rerum appropriatione distinguuntur cum dicitur, hic Pater, ille Filius. Nomen enim Patris et res, id est significatio nominis soli convenit patri. Nec enim Filius nomine vel significatione Pater est. Non enim generat sicut Filius.
Appropriatione nominis et rei est Filius. Nam Pater nec nomine nec re est Filius, non enim generatur. Licet autem tres personae sint unus Spiritus et idem sanctus sit, tamen hac distinctionum iunctura Spiritus sanctus transmittitur ad significandam tertiam personam in Trinitate, et eius personalem proprietatem, qua persona est quis alius a Patre et Filio. Ei ergo appropriatur et nomen rei et res nominis. Nec Pater nec Filius retenta eadem significatione est Spiritus sanctus. Neuter enim spiratur. Cum ergo dicitur Pater, Filius, Spiritus sanctus, distinguuntur personae tam appropriatione nominum significationis quam significationum nominis. Item distinguuntur appropriatione nominum ; licet enim tres personae sint eadem indivisa potentia tamen potentiae nomen, non res nominis, appropriatur Patri vel quia hoc quod Pater est potens, hoc est a nullo. (Quod vero Filius, vel Spiritus sanctus est potens, hoc est ab alio ; ideo Pater specialis dicitur potentia, non dico spiritualis est ; nam tres personae ex aequo sunt et pares sunt eadem potentia) ; vel ideo quia est Pater, dicitur potens, ne impotens intelligatur : solent enim patres esse decrepiti, et ob aetatem impotentes. Ut a nomine Patris impotentiae tollatur suspicio, Pater (non dico specialis est) sed dicitur specialis potentia. Sic etiam cum tres personae sint sapientia eadem, sapientiae nomen, non nominis res appropriatur Filio, et hoc proportione a naturalibus sumpta, quia sapientia sive cognitio ex mente quoque est, sed sine ipsa esse non potest, et quaecunque sit rei cognitae permutatio, tamen immobiliter manet cum mente de re sapientia seu rei cognitio. Unde cum Filius sit ex Patre, et nunquam sit sine Patre per qualemcunque similitudinem naturalium nomen sapientiae Filio est appropriatum, ut solus notetur sapientia qui non solus est sapientia.
Sed dices, eadem ratione dicetur sapientia Spiritus sanctus.
Ad quod dico : Ideo magis sapientiae nomen appropriatum Filio quam Spiritui sancto ; quia, ut ubi nulla sufficiunt verba quocunque modo loqui liceat, prima processio est Filii a Patre ; inde processio Spiritus ab utroque. Non dico per temporis successionem, nec per potestatem naturae, sed eo tantum quod Filius procedit a Patre, et non a Spiritu, Spiritus autem ab utroque. Ideo nomen sapientiae est appropriatum Filio ; quoniam Filii tanquam iuniores indiscreti dicuntur et insipientes. Ne ergo Filius cum dicitur Filius, credatur insipiens, appropriato nomine, non appropriata re, dicitur sapientia. Item tres personae eadem sunt bonitas, tamen bonitatis nomen appropriatur Spiritui sancto, quia Spiritus Patris et Filii munus est, in quo munere nobis dato facta est nobis gratiarum largitio. Etsi enim munus sit unum, in eo tamen data est omnis diversitas gratiarum, sicut (ut qualicunque similitudine liceat dicere) : Datus est homini equus, in quo etsi sit munus unum, dati sunt multiplices usus. Qui enim dedit homini equum, dedit et multiplicem usum ; ut hominem veheret, ligna deferret, etc. Utique et Spiritus sanctus a Patre et Filio nobis est datus ut nobis sit munus, in quo munere nobis dati sunt multiplices usus gratiarum ; quia datus est Salomoni ad sapientiam, David ad mansuetudinem, iob ad patientiam :
Quia ergo Spiritus est munus, in quo fit gratiarum largitio, ei nomen bonitatis appropriatur ; quoniam in naturalibus ex largitione maxime nomine bonitatis inducimus, vel Spiritus nomen solet esse tumoris, vel inflationis. Ne ergo Spiritus, cum dicatur Spiritus, credatur tumidus vel inflatus, nomen bonitatis, vel benignitatis, et non res nominis appropriatur Spiritui. Hoc autem dictum est fieri appropriatione nominum non rerum.
Item licet tres personae sint unus Deus operans (operamur autem per potentiam) Patri, qui dicitur potentia, appropriatur operatio : et cum tres personae sint unus Deus disponens (disponimus autem per sapientiam), Filio qui dicitur sapientia, appropriatur dispositio ; et si tres personae sint unus Deus conservans omnia, quia per bonitatem conservamus aliqua illaesa, Spiritui appropriatur conservatio. Ecce tertia personarum distinctio, operatio, dispositio, conservatio. Fit autem appropriatione nominum non rerum. Pater ergo potentia operatur, Filius sapientia disponit, Spiritus bonitate conservat omnia in suo esse.
Item cum tres personae sint unus auctor, auctoritatis tamen nomen non res appropriatur Patri. Omni enim sua ratione dicendi, de Patre dicitur : Pater enim est auctor generatione, sed non Filius, nec Spiritus sanctus. Est auctor spiratione quod et Filius, sed non Spiritus, procedit enim ab utroque. Est auctor creatione, quod et Filius et Spiritus ; tres enim personae creant omnia. Est auctor gratiarum largitione, quod et Filius et Spiritus sanctus, largiuntur enim tres personae gratias ; nec intelligo hac divisione divisas Patris auctoritates, sed diversas causas dicendi eum auctorem, licet auctoritate unica. Cum ergo omni causa dicendi auctorem, Pater dicatur auctor, ei appropriatur nomen auctoris, sed non res nominis, vel quia Pater a nullo ; Filius vero, vel Spiritus sanctus est auctor ab aliquo, quia a Patre. Ideo Pater appropriato nomine dicitur auctor.
Unde Hilarius :
ac si velle videatur, sicut nativitas Filii, non Patris, vel Spiritus ; communitas Spiritus, et non Patris vel Filii ; sic auctoritas Patris, non Filii vel Spiritus, quod absit! Imo cum dicitur, in Filio nativitas, in Filio intelligitur Patris auctoritas, sed per nativitatem ; ut quae Patris est a nullo, Filii intelligatur esse a Patre per generationem. Et cum additur : In Spiritu utriusque communitas, eo ipso intelligitur Spiritus esse Patris et Filii auctoritas, sed per communem processionem ab utroque.
Ecce rursus alia personarum distinctio, quae fit partim appropriatione nominis et non rei, cum dicitur, de Filio nativitas ; solus enim Filius dicitur natus ; vel cum de Spiritu communitas : solus enim Spiritus communiter ab utroque procedit. Item cum tres personae sint unum a quo omnia, cum appropriatur Patri nomen non res nominis transsumptionis causa. Nam, sicut unitas principium omnium, et omnis numerus ab unitate, sic etiam (licet non expressa similitudine) Pater est principium omnium ; omnia sunt a Patre, Filius per generationem, Spiritus per processionem, temporalia per Creatorem ; vel ideo specialis de Patre dicitur unitas ut ab eo removeri intelligatur alteritas : Pater enim cum sit principium sine principio, auctor de nullo, non habet post se unum cuius comparatione ipse dicatur alterum ; sed ipse primus unus, cuius respectu Filius dicitur alter, et Spiritus sanctus dicitur tertius.
In Patre igitur ab Hilario dicitur esse unitas, in Filio vero aequalitas ;
sed cum alteritas apponitur unitati, non aequalitas unitati, videretur potius adiiciendum esse in Filio alteritas. Sed ne nomine alteritatis intelligeretur aliqua Filii minoritas respectu Patris (qui enim alter est a rege in curia, minor est ipso rege), ideo adiectum est ab Hilario :
ut nomine aequalitatis tollatur suspicio minoritatis, et insinuetur intelligentia alteritatis : qui enim est aequalis alii, alter est ab eo cui est aequalis. Ideo cum Pater sit aequalis Filio, et Filius est aequalis Patri, tamen specialiter dicitur (non dico, est). Filius aequalis Patri, quam Pater Filio. Filius enim dicitur imago Patris, ratione proportionis attenta, in eo quod omnis imago ab exemplari deducitur, nec confertur exemplar imagini, ut Achilles statuae, sed imago exemplari, ut statua Achilli, ut Filius aequalis Patri dicitur, et coaeternus ei, et consubstantialis ei, quod econtra non dicitur, etsi vere possit dici.
Item ex Filio sumitur notitia Patris quod ipse Filius ostendit, dicens :
Quoniam ergo imago confertur exemplari, non autem econtra ; Filius autem Patris est imago, Filio tanquam imagini appropriatur nomen aequalitatis.
In Spiritu sancto est unitatis aequalitatisque concordia. Spiritus enim dicitur concordia Patris et Filii qui dicuntur unitas et aequalitas, eo quod pariter et concorditer ex utroque procedit. Pater quoque et Filius in eo sunt concordes, quod communiter spirant Spiritum sanctum ; vel dicitur concordia unitatis et aequalitatis, eo quod Spiritus per gratias nobis in eo collatas nos reconciliat unitati Patri et aequalitati Filio. Vel potest dici in Spiritu sancto esse concordia aequalitatis et unitatis, eo quod in ipso unitas et aequalitas assignantur concorditer ; quia enim procedit a Patre ex eo habet ut et unus sit cum eo qui est unus cum Filio. Quia vero ex Filio procedit, aequalitate eius aequalis est ei, ideoque aequalis est Patri. In eo ergo aequalitas et unitas sunt concorditer ; cum enim nomen unitatis approprietur Patri contra Filium, et nomen aequalitatis Filio contra Patrem, si causas appropriationum attendamus, in eis sunt unitas et aequalitas discorditer ; sed Spiritus sanctus et unus dicatur cum eis et aequalis eis, nec dictio unitatis vel aequalitatis contra aliquem eorum approprietur ei, de eo concorditer dicuntur unitas et aequalitas.
Ecce alia personarum distinctio iterum appropriatione nominum non rerum, partim, ut cum de Patre dicitur unitas, de Filio aequalitas, et partim appropriatione nominis et rei, ut cum de Spiritu dicitur concordia primo et tertio modo. Nam secundum medium (ut cum dicitur concordia, quia nos Deo conciliat), non res ei appropriatur ; tres enim personae non sibi concordes reddunt. Est ergo haec distinctio unitas, aequalitas, concordia :
Huius autem Trinitatis in creatura quoquo modo apparet vestigium. Nam omnia quae arte divina facta sunt et unitatem quamdam et speciem et ordinem in se ostendunt. Nam quidquid est et unum aliquid est, sicut sunt corpora vel spiritus et spiritus formantur, ut corpora figuris et qualitatibus et animae artibus ; et petit vel tenet ordinem, ut corpora ponderibus, ut quae minus sunt affinia terrae, minus sunt gravia, et econtra ; et cum locationibus, ut quanto graviora tanto deprimantur inferius, et quanto leviora tanto extollantur altius, et animae delectationibus ; delectantur enim in eo, ut exemplar coelestis ad quod creatae sunt ordinis imitentur, quorum omnium id est unitatis speciei ordinis :
Divisim tamen intelligatur hoc, unitas referatur ad origiginem, species ad pulchritudinem, ordo ad dilectionem. Unitas autem dicitur origo esse in Trinitate ; quia, cum in creaturis sit unitas, perfecta unitas, et quae supra omnem est unitatem est in Trinitate, quae tamen Patri appropriatur nomine, ut dictum est non re : unde cum in naturalibus unitas quodammodo sit origo numerorum, quia semper natura praecedit numerum ut quid ab ea sit alterum, in Patre est unitas quae est summa origo, quoniam Pater sic est primus unus ut post nullum habeat a quo sit alterum. Perfectissima autem est pulchritudo totius Trinitatis ; tamen nomine non re appropriatur Filio, quia solus, ut dictum est, vocatur imago Patris. Ad imaginem vero pertinet species, et ad speciem pulchritudo. Unde cum in creaturis sit pulchritudo secundum speciem, perfectio omnis pulchritudinis est in eo qui dicitur imago Patris. Beatissima autem dilectio, etsi sit totius Trinitatis, nomine tamen non re appropriatur Spiritui sancto, eo quod in ipso creaturis omne bonum attribuitur, in quo ipse delectantur. Ad delectationem vero pertinet ordo, quia nullam quietam delectationem habent nisi qui servant sibi debitum ordinem. Unitas autem creaturarum refertur ad Patrem originem, qui est origo sine origine. Nam aeternitas in Patre, et ei nomine non re, appropriatur aeternitas ; species autem creaturarum refertur ad perfectissimam pulchritudinem Filium, species enim in imagine ; ordo vero earum refertur ad beatissimam dilectionem Spiritum sanctum, usus enim in munere.
Ecce rursus appropriatione nominum non rerum distinctiones personarum ab Hilario posuit. Summa origo perfectissima pulchritudo, beatissima dilectio ; item aeternitas, species usus.
Unde :
Apostolus quoque Trinitatem distinguit huiusmodi praepositionibus ex, per, in, dicens,
Et licet ex tribus personis omnia sint, tamen dicens ex quo, specialiter insinuavit Patrem, cui nomen auctoritatis vel potentiae qua sunt omnia appropriatur dicta de causa ; sed nota circumspectius dictum ex quo, quam de quo : hae enim praepositiones ex et de, cum sint causales, tamen sumuntur in diversa ratione causae. Si enim dico, annulus est de auro, significo materiam ; si dicam, ex hoc Patre est ille Filius, significo essentiae causam. Quare cum non simus ex Deo Patre tanquam de materia, sed simus eo tanquam efficiente causa, non dicit Apostolus de ipso, sed ex ipso sunt omnia, significans omnium esse auctorem et causam efficientem.
Item : licet per tres personas omnia sint disposita, tamen dicens per quem, Filium intellexit. Nam per sapientiam et sapientia dictante solemus disponere. Filio vero dicta de causa appropriatur nomen sapientiae. Rursus, licet in tribus personis et in benignitate trium personarum omnia sint conservata in suo esse, tamen quia nomen benignitatis et concordiae appropriatur, ut dictum est, Spiritui sancto dicitur specialiter (intelligendo Spiritum) in ipso, tanquam connexione et concordia sunt omnia observata. Ait ergo Apostolus : Ex ipso Patre creante sunt omnia, per Filium disponentem sunt omnia, Spiritu servante disposita sunt omnia. Sed haec quoque distinctio fit nominum appropriatione, non rerum.
Item Patri attribuitur memoria propter aeternitatem, vel ne in eo ex antiquitate defectum intelligas, Filio intelligentia propter sapientiam, Spiritui sancto dilectio propter bonitatem, ut distinctio appropriatione nominis non rei fiat. Animadvertas ergo, lector quicunque, cum personarum distinctiones legas, an fiant appropriatis nominibus et rebus, vel neutris appropriatis, vel partim his, partim illis. Possunt autem dictae distinctiones in hunc modum complicari : Ex Patre potente uno auctore origine aeterno, creata per Filium sapientem, Patri aequalem natum, disponentem perfectissimam pulchritudinem Spiritu est disposita in Spiritu benigno, concordi, communi, conservante beatissima dilectione usu gratiarum conservantur ; et licet sic distinguantur personae, tamen subdit Apostolus :
et dicens singulariter ipsi, singularem in unum significat personarum essentiam.
