Caput XI — Livre I — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre I
CAPUT XI
An aliquid possit fieri contra voluntatem Dei quae ipse est ?
Patet ex his quae dicta sunt multa fieri contra signa voluntatis Dei, id est contra praecepta, consilia, prohibitiones, etc. De caetero inquirendum est an possit aliquid fieri contra voluntatem Dei quae ipse est, id est, an quidquid vult Deus fieri fiat, et econtrario. Non videtur :
Vult enim Deus omnes homines salvos fieri,
ut ait Apostolus, non tamen omnes salvantur. Alibi etiam ait :
quasi aliquid voluerit Dominus quod impeditus sit facere Ierusalem voluntate contraria ; et ita aliquid voluit quod non factum est. Sed palam est nil velle fieri a Deo quod ipse non faciat, secundum illud :
Voluntati eius quis resistet ;
et :
Omnia quaecunque voluit fecit.
Quod ergo primo dicitur sic exponitur :
id est nullus salvatur, nisi quem vult salvum fieri. Sic dicitur :
Id est nemo illuminatur nisi per eum. Eodem modo et illud allidit Ierusalem, etc., id est quotquot de filiis tuis voluntate mea semper efficaci congregavi, te nolente et invita, hoc feci. Constat igitur quod Deus nil vult fieri voluntate quae ipse est quod non fiat.
Quaeritur etiam, an quidquid fit, vult Deus fieri ? Si enim hoc est, cum malum fiat : ergo malum vult Deus fieri, quod quamvis a vero alienum videatur, tamen quidam conantur probare indirecte sic. Mala fiunt et Deus non vult mala fieri : ergo mala fiunt contra Dei voluntatem, vel non fiunt praeter ejus voluntatem, falsum. Iste est in hac civitate, et rex non vult eum esse in hac civitate : Ergo contra voluntatem regis, vel non est in ea praeter voluntatem regis. Item mala fiunt : ergo, Deo volente, vel Deo non volente. Si Deo volente ; ergo Deus vult mala fieri : si Deo non volente ; ergo Deo nolente ; ergo Deo invito ; ergo contra ejus voluntatem.
Ad quod dicimus quod Deo non volente mala fiunt, non tamen Deo nolente, quia hoc esset quod contra ejus voluntatem fierent, quod falsum est. Sicut iste est in hac civitate rege non volente, non tamen rege nolente, et : Non altero istorum currente Socrates est asinus ; non tamen neutro currente Socrates est asinus, et nota hanc esse falsam ; Deus vult mala fieri, et hanc, Deus vult mala non fieri, et hanc veram, Deus non vult mala fieri. Item : Bonum est mala fieri.
Ut enim dicit Augustinus :
Non solum ut sint bona, sed etiam sint mala bonum est : si enim non esset bonum mala esse vel fieri, nequaquam esse sineretur ab omnipotenti bono.
Sed Deus vult esse bonum : ergo Deus vult mala fieri.
Ad quod dicendum quod ideo dicit Augustinus bonum esse mala fieri, quia ex malis quae fiunt elicit Deus bona. Non enim in se bonum est mala fieri dicitur enim aliquid bonum quod est bonum in se et ei cui fit, et ei a quo fit, ut dare eleemosynam ex charitate. Et quod est bonum ei cui fit, et in se, sed non ei a quo fit, ut dare eleemosynam pauperi propter humanum favorem, et quod bonum est ei a quo fit, et in se, sed non ei cui fit ; ut praedicare fidem infideli : est etiam quod non est bonum in se, nec ei a quo fit, sed tantum aliis bonum dicitur ; ut actio Iudaeorum qua crucifixerunt Christum, sed ideo dicta est bonum, quia inde elicuit Deus bonum, qui ex omnibus malis elicit bona.
Unde :
Cum enim peccant mali, in bono proficiunt boni. Nam :
Dum superbit impius, incenditur pauper ;
et peccata proximorum frixorium sunt justorum :
Consumetur nequitia peccatorum et diriges iustum.
Et quod Deus non velit mala fieri patet, si enim vellet mala fieri, ergo esset auctor peccati : et quamvis non semper voluntas Dei, id est voluntatis Dei, impleatur ab hominibus, tamen semper impletur de omnibus, sive sint boni sive sint mali.
Unde Gregorius :
Talis fuit actio Iudaeorum, quam quidem non voluit Deus, sed voluit passionem ab eis illatam. De illis tamen fecit Deus secundum voluntatem suam, quando eos punivit qui peccaverant. De his autem vel in sequentibus plenius agetur cum de Incarnatione Domini tractabitur.
