Caput XIV — Livre I — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre I

Caput XIV

CAPUT XIV

 

De praescientia Dei.

 

Determinatis his quae inquirenda videbantur circa scientiam, de caetero dicendum est de his quae inquiri solent circa praescientiam. Praescientia autem est de futuris tam malis quam bonis. Circa praescientiam ita obicitur : Si nulla essent futura non esset in Deo aliquid praescientia.

Idem est Deo esse praescientiam et scientiam.

Idem est Deo esse scientiam et essentiam : ergo, si nulla essent futura, non esset in Deo essentia ; et ita : Si nulla esset futura, non esset divina essentia. Item idem est Deo, esse Deum et esse praescium : Possibile est Deum non esse praescium aliquorum ; ergo possibile est Deum non esse Deum.

 

Ad horum solutionem et similium dicimus, quod in huiusmodi nominibus et similibus compositis, et ex nomine et praepositione intelligentia implicatur divinae essentiae et temporalis relationis quae est in creaturis. Per nomen enim simplex notatur divina essentia, per praepositionem temporalis relatio quae est in creaturis. Divina enim essentia respectu creaturarum dicitur praescientia. Si ergo sic dicitur ; si non esset Deus alia facturus, non esset divina essentia quae est praescientia, falsum est ; sin vero ita : Si non esset Deus alia facturus, non esset praescientia, id est non diceretur Dei essentia praescientia, quod nomen sortitur respectu creaturarum, verum est. Eodem modo solvenda sunt similia. Possibile fuit Deum non praescire aliqua, et possibile fuit nulla esse subiecta divinae essentiae ; unde diceretur praescientia vel alia praescire, vel unde diceretur praescius, et sic in caeteris exponendum est. Item idem est Deo esse Deum et esse praescium, semper erit Deus ; ergo semper erit praescius ; ergo semper erunt aliqua futura. Quod videtur contrarium Origeni dicenti quod post diem iudicii nulla erunt futura, quod forte de creaturis vel substantiis, vel novis rerum generibus accipiendum est, cum post diem iudicii reprobi sint transituri ab aquis nivium ad calorem nimium, et iste mutuus transitus in aeternum durabit ; secundum Cassiodorum quoque spes futura videtur vocalis laudatio.

 

Fallacia praedicti argumenti.

Idem est Deo esse essentiam, et esse Deum : Deus est Deus omnium ; ergo essentia omnium. Vel ita : Idem est essentia et charitas : essentia Dei est in hoc lapide ; ergo charitas Dei est in hoc lapide.

Item : Nulla scit Deus quae non potest praescire ; non ergo idem est ei scire quod praescire, falsum. Deus nulla scit quae non potest velle ; ergo non est ei idem scire et velle ; scit enim peccata, vel ita multa vult, et nullum eorum potest esse, non ergo idem est ei velle quod esse.

Item praescientia huius rei et fuit in Deo et fuit Deus, et Deus modo non praescit hanc rem ; ergo praescientia huius rei modo non est in Deo, nec est Deus ; et ita aliquid fuit Deus quod non est Deus. Ideo distingue : Praescientia huius rei fuit in Deo et fuit Deus, modo nec est in Deo, nec est Deus, hoc est scientia illa qua praescivit hanc rem fuit in Deo et fuit Deus, modo neutrum ; falsum est. Si vero sic, olim veraciter potuit dici, Deus praescivit hanc rem, et illa praescientia est Deus ; sed modo non potest veraciter dici, verum est.

 

Item, cum res ista nondum esset, et scientia quam habebat Deus de hac re diceretur praescientia, aliqua causa erat quare diceretur praescientia, cum modo non dicatur : Si nulla, ergo non tunc magis debuit dici praescientia quam modo, sicut ergo Deus praescivit hanc rem, ita et modo ; si vero dicatur aliqua causa fuisse, quare et illa scientia diceretur praescientia ; illa causa aut nunc est, aut nunc non est : si est, igitur qua ratione dicebatur scientia Dei praescientia huius rei eadem et modo ; si non est et tunc erat ; aut in Creatore, aut in creatura : non in creatura, quia haec creatura tunc non erat ; si in Creatore et modo non est in eo ; ergo aliquid tunc erat Creator quod non modo, et ita mutatio est in Deo.

Dixerunt quidam quod ad praedicationem vel remotionem alicuius, vel aliquarum relationum de aliquo, vel ab aliquo, non sequitur alicuius rei vel aliquarum in aliquo positio sive remotio aliquarum rerum ab aliquo. Dicunt enim relativorum nil aliud esse quam referri vel relative dici.

Unde dicunt Aristotelem dixisse ea esse relata quibus :

Hoc est ipsum esse, ad aliud quodammodo se habere ;

si ad praedicationem vel remotionem alicuius relationis, sequeretur praedicatio vel remotio alicuius rei, iam posset probari quod ad destructionem unius minimae rei, tot res destruuntur quot sunt in mundo, quia tot relationes, aut similitudines, aut differentiae. Sicut nummus modo est pretium unius rei et postea desinet esse pretium eiusdem, non tamen mutatio est in nummo ; sic ergo et in scientia Dei, cum desierit esse praescientia.

 

Item, Deus cum futura praescit, futura vult praescire sicut praescit, et taliter ut praescit ; nil autem vult nisi bonum ; ergo eum futura praescire et taliter praescire ut praescit, bonum est ; ergo praescientia Dei in omnibus futuris bona est ; ergo bona in hoc quod praescit hunc peccaturum. Dicunt ergo quod praescientia bona est, et Deus vult ut adimpleatur : non tamen vult illum peccare, licet aliter impleri non possit. Nec peccata vult se praescire, et praescit sicut voluit esse verus in hoc quod dixit :

Petre, ter me negabis ;

nec potuit esse verus nisi Petrus negaret, non tamen voluit illum negare. Similiter, cum confiteor peccatum, volo me esse veracem, non tamen quod peccaverim. Alii dicunt quod licet praescientia Dei in omnibus bona, non tamen in omnibus implenda, quia permissio erat de libello repudii, non tamen hoc faciendum ; et praecepit ut Abraham immolaret filium, non tamen erat faciendum. Idem in caeco. Alii sic distinguunt : Praescientia Dei in omnibus bona est, id est bonum est ut omnia quae Deus praescit, et ut praescit compleantur opere et ad opus perducantur. Si vero ita praescientia Dei in omnibus bona est, id est bonum est ut quaecunque Deus et sicut praescit, ita in essentia cognoscantur cum evenerint, et etiam ante, verum est.

 

Solet etiam quaeri an praescientia sit causa futurorum, vel econtrario. Quod enim divina praescientia sit causa eventus rei, ita volunt ostendere.

Aut possibile est aut impossibile res non esse eventuras cum sint a Deo praescitae, sed est possibile ; ergo possibile est Dei praescientiam falli. Sed est impossibile : ergo eadem ratione impossibile est res aliter evenire.

Item : Possibile est res aliter evenire quam eveniant, sed si aliter eveniunt, aliter praescitae sunt ; ergo possibile est res aliter evenire quam praescitae sint. Item : Impossibile est res aliter evenire quam praescitae sunt ; non evenirent res nisi a Deo essent praescitae ; ergo divina praescientia est causa rerum quae eveniunt.

Ad quod etiam facit auctoritas Augustini :

Universas creaturas tam corporales quam spiritales non ideo novit quia sunt, sed ideo sunt quia novit.

Quod si dicatur divina praescientia causa rerum quae eveniunt, cum praescientia sit tam de bonis quam de malis, erit causa non tantum bonorum, sed et malorum. Econtrario quod res sint causa divinae praescientiae, videtur dicere Origenes :

Non propterea aliquid est futurum, quia id Deus scit futurum ; sed quia est futurum, ideo scitur a Deo antequam fiat.

Quod tamen si dicatur, falsum videtur dici : Non creatum est causa increati, nec mutabile immutabilis, nec temporale aeterni.

 

Sed facile est solvere praedicta assignata fallacia compositionis et divisionis in praemissis propositionibus. Cum enim dicitur : Impossibile est res aliter evenire quam sint praescitae ; si per compositionem intelligatur, id est impossibile est haec duo simul esse quod res ita eveniant et aliter sint praescitae, verum est ; si vero per divisionem, impossibile est res aliter evenire quam sint praescitae, id est res ita sunt praescitae, et impossibile est eas aliter evenire, falsum est. Auctoritates vero quae videntur ad hoc contrariae, facile concordes inveniuntur brevi expositione, si in eis quae videntur velle quod praescientia sit causa eventus rerum adaptanda est notitia cum beneplacito huic verbo novit, quod beneplacitum est causa omnium bonorum ut in ea auctoritate, universas creaturas, etc. In eo enim quod dicitur Novit, intelligitur notitia et beneplacitum, vel potest quia, notare causam sine qua ; vel potest esse ratiocinata coniunctio, non causalis ; id est si novit Deus aliqua, futura sunt vel fuerunt vel erunt, sicut cum dicitur, quia Socrates est homo, Socrates est animal, ratiocinata est coniunctio, quia id etiam notat : Quia si Socrates est homo, inde possimus ratiocinari quod est animal. Non enim ibi est causalis cum humanitas non sit causa animalitatis, sicut animalitas humanitatis, unde dicitur : Quia Socrates est animal, Socrates est homo. In contrariis vero auctoritatibus notat, quia, causam sine qua, ut in illa non propterea, etc. vel ponitur quia pro quod.

 

Item : Scientia Dei est Deus, nec est aliqua creaturarum : hac locutione veraciter fit sermo de aliquo, sed nonnisi de essentia vel persona ; ergo de ea vere dicitur, quod non sit causa creaturarum. Fallacia. Idolum non est naturale, hac locutione fit sermo de corpore quod est idolum ; vere dicitur quod non est naturale, et locutio nonnisi verum significat ; ergo de corpore quod est idolum vere dicitur quod non est naturale.

Item, Deus praescit sola futura et omnia ; ergo praescit ea quae non sunt tantum. Sed Deus praescit se iudicaturum mundum ; ergo Deum esse iudicaturum mundum, non est, et ita non est verum, nec aliud. Nos dicimus quod sola futura et ea quae non sunt praescit Deus, et dicimus quod oratio dicti designativa non semper verum, sed quandoque eventum significat : de quo dicitur quod eum praesciat Deus, sed quando in designatione eventus, et quando in designatione enuntiabilis ponitur illa oratio ex diversorum verborum adiunctione prudens indagator virtutis vocem percipiat. Fallacia. Ego te video sedere ; te sedere, est verum : ergo video verum.

Item, si Deus aliquid praescivit, illud necesse est evenire : Deus hoc praescivit ; ergo necesse est hoc evenire : hoc solvitur per interpretationem. Sed iterum instat sic : Si Deus aliquid praescivit, illud eveniet ; necesse est hoc Deum praescivisse : ergo necesse est hoc evenire, et hoc falsum per interpretationem assumptionis. Non enim est necesse Deum hoc praescivisse, licet hoc sit de praeterito, quia eius eventus spectat ad futurum.

Quare etiam videtur Deus praescit quidquid praescivit ; et patet solutio, quia non quidquid semel praescit Deus, semper praescit ; sola enim futura praescit. De praeteritis autem et praesentibus aut incongrue aut falso dicitur quod ea praesciat. Praescivit enim Deus mundum creandum, quod modo non praescit, quia iam praeteritum est. Hoc autem non contingit ex defectu scientiae Dei sed potius ex anterioritate temporis (quae vocatur hoc verbo praescio) et eventu rei quae futura erat. Tamen quidquid semel scit Deus, semper scit, id est quidquid semel est subiectum eius scientiae semper est subiectum eius scientiae ; quia sive sit, sive non sit, eius scientiae subiectum est, cum de eo non aliquid desinat scire quia ipsum desinit esse. Nisi quis velit dicere nulla esse eius scientiae subiecta nisi sint essentia.

 

Sed quidquid sit de his, verum est Deum semper scire verum quod semel scit, quod tamen videtur falsum, quia semel scivit mundum esse creandum, modo non scit illud, quod falsum est : ergo aliquod verum scivit quod non scit. Ad quam obiectionem nullam video solutionem, nisi dicatur quod Deus nunquam scivit mundum esse creandum, id est hoc enuntiabile, quia ipsum semper fuit factum ; sed scivit semper mundum esse creatum, et quando fuit creatus et ante, cum modo sciat illud.

Tempora enim variantur et verba, sed fides manet eadem et significatio ; et aliud modo dicitur hac propositione, aliud dicebatur illa prius ; quia una et eadem veritas diversis verbis prolatis secundum diversitatem temporum diversis propositionibus dicitur. Nec insultet aliquis huic solutioni donec intellexerit, ne potius ex odio et invectione, quam ex animi iudicio videatur quod dictum est contemnere.