Caput XIII — Livre I — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre I
CAPUT XIII
De scientia Dei
Sicut haec nomina iustus, misericors, quando de Deo dicuntur, eamdem habent principalem significationem, sed diversa consignificant, sic et huiusmodi nomina praescius, praedestinans, et huiusmodi eamdem habent principalem significationem divinae essentiae quam praedicant, sed varios effectus in rebus ponunt. Eadem enim est causa illorum effectuum quam significant, ideoque secundum varias eorum suppositiones fiunt variae appositiones ; ut cum isti termini idem significent charitas divina, essentia, tamen aliud supponitur facta suppositione per hunc terminum charitas ; aliud facta per illum. Unde vere dicitur : Essentia divina est in lapide, non tamen charitas Dei est in lapide ; quia, cum hic dicitur principaliter, significatur quod divina essentia sit in lapide, et tamen subinnuitur ex vi termini quod faciat eum dilectorem Dei et proximi. Cum autem dicitur : Essentia divina est in aliquo, nil consignificatur vel subinnuitur, quia iste terminus nil consignificat, vel subinnuit. Propter has significationes, cum idem sit in Deo essentia et charitas, scientia et praescientia, et praedestinatio, et ita de aliis, non tamen quidquid vere dicitur de essentia et charitate, nec quidquid de misericordia et de iustitia, et ita de aliis. Et in quibusdam perpenduntur consignificationes diversae ex origine vel compositione, ut in his praescientia et praedestinatio. Nam haec praepositio prae notat antecedentiam, quasi antequam fiat, illud scire faciat. Sicut, Deus res praescivit, id est scivit antequam fierent ; et electos praedestinavit, id est antequam essent, eis bona destinavit. Unde cum dico, Deus est praedestinans bonos, Deus praescius malorum ; idem praedicatur, sed diversa subinnuuntur ; de huiusmodi ergo vocabulis per ordinem agendum, et prius de scientia.
Scientia Dei est tam de bonis quam de malis, de praeteritis, de praesentibus et futuris, de entibus et non entibus, ut dicunt quidam ; quia
Item, Deus habuit scientiam de rebus antequam fierent, nec res postquam fuerunt aliter ei innotuerunt quam antequam essent. Scivit ergo res antequam essent : ergo omnes res fuerunt eius subiectae scientiae antequam essent.
Item, ego possum gignere filium : ergo filius potest gigni a me. Deus scit de illo quidquid sciret, etsi non esset ; nec maiorem notitiam de illo si esset quam modo habeat quando non est ; nec alio modo quo ad se. Sic ergo Filius meus subiectus est divinae scientiae. Sic ergo videtur quod de omnibus non entibus habeat Deus scientiam et omnia ; quia, etsi non sint, modo tamen non plura sciret de his si essent, nec alio modo quantum ad se quam sciat modo quando non sunt.
Contra tamen dicet aliquis : Filius qui potest gigni a me, est subiectum divinae scientiae : ergo est ; quod non valet, ut dicunt. Licet etiam quidam dicant non entia esse subiecta eius voluntati quia vult ut sint vel non sint, et multa alia vult de illis. Sed ita accideret non plura esse subiecta potentiae quam voluntati, sicut cum dicitur, hoc est futurum : ergo est ; vel praeteritum : ergo est.
Sed quaeritur quare non entia dicantur subiecta divinae essentiae et potentiae ? Sicut enim scit quod non est, id est de eo habet scientiam quae non est ita et potest quod non est, id est de eo habet potentiam quae non est, nec fit. Sed voluntati eius sola entia sunt subiecta, quia nil vult nisi quod est, et ideo nulla non entia eius voluntati sunt subiecta. Amplior est enim eius potentia, vel praescientia quam voluntas, id est plura sunt subiecta potentiae et scientiae quam voluntati. Item obicitur eis sic : Plura sciuntur a Deo quam sint entia : ergo maior est numerus scitorum a Deo quam sint entia. Falsum. Plures homines resurgent quam sunt vivi : ergo maior est numerus resurrectorum quam vivorum.
Quaeritur etiam cum Deus sciat non entia, id est scientiam habeat de eis, an sciat omnia non entia, id est de omnibus habeat scientiam, vel omnia sint subiecta eius scientiae ? et sunt qui dicunt quod de omnibus habet notitiam, sed non de omnibus habet scientiam, nec omnia scit : sicut ego habeo notitiam de astronomia, non tamen scio astronomiam, nec est subiectum scientiae meae, quia Deus sola illa scit quae fuerunt futura. Illa ergo possibilia quae possunt esse vera, nunquam tamen fuerunt futura vera, non scit, nec de illis scientiam habet. Eadem ratione non scit opinabilia quae in sola consistunt opinione, nec unquam fuerunt futura in veritate ; quibus tamen probari potest, quod sciat etiam possibilia quae nunquam fuerunt futura vera, sicut et illis qui dicunt sola enuntiabilia subiecta Dei scientiae. Habet etiam Deus scientiam de filio qui potest gigni a me ; qui tamen nunquam gignitur, ut procedatur supradicto modo. Ideo quod concedunt alii Deum scire et possibilia omnia et impossibilia, quia quaecunque sunt et esse possunt, multa etiam quae esse non possunt, quae tamen Deus facere posset, sunt subiecta Dei scientiae : scit enim Deus de illis quae esse non possunt. Ut quod aliquis sit homo et asinus, vel aliquid tale, qualia et quanta essent si essent, et quomodo haec haberent a Deo perficere, et eodem modo ac si essent, sicut de illis quae erunt scit qualia et quanta erunt, quando erunt a Deo perfecta, ac quando erunt. Secundum istos accidit Deum nil posse scire quod non sciat.
Sed contra obicitur : Deus scit quaecunque potest scire, non facit quaecunque potest facere : ergo plura potest facere quam scire, quod falsum est secundum praedicta ; imo quaecunque potest facere scit. Falsum. Quaecunque sunt duo homines, sunt duo animalia ; non quaecunque sunt duo animalia, sunt duo homines : ergo plura sunt duo animalia quam duo homines.
Item, Deus potest quaelibet scire, potest quaelibet facere : ergo non plura potest facere quam scire. Cui argumentationi, etsi conclusio sit vera, potest tamen sic instari. Quaelibet sunt, et quaelibet possunt esse : ergo non plura possunt esse quam sint ; sed, data conclusione, procedit aliquis : Non plura potest Deus facere quam scire, nec econtrario, nec plura facit quam scit : ergo non plura scit quam facit. Falsum. Non plura possunt esse homines, quam possint esse animalia, et econtrario, non plura sunt homines quam sint animalia : ergo non plura sunt animalia quam homines.
Item. Quaecunque potest Deus facere potest scire, potest incipere facere aliqua : ergo potest incipere scire aliqua. Falsum. Quaecunque poteris legere potes esse lecturus, tu potes incipere legere : ergo potes incipere esse lecturus.
Item, multae res possunt esse quae nunquam erunt, de quibus aliqua possunt esse vera quae non sunt vera ; quae vera potest scire Deus, et non scit modo, quibus veris connumeratis illis veris quae modo sciuntur a Deo, plura essent vera quam ea quae modo sciuntur a Deo, et omnia illis vera dicitur scire Deus non desinendo scire aliquod istorum quae modo scit Deus : ergo potest scire plura vera quam modo sciat, et ita plura.
In contrarium tamen sic, non plura possunt esse enuntiabilia quam sint enuntiabilia : ergo non plura possunt esse vera, quam sint vera ; nec non plura possunt esse falsa quam sint falsa : ergo non plura possunt sciri a Deo quam sciantur a Deo.
Ad hoc dicunt quod aliter dicitur Deus scire vera, aliter caetera ; cum enim dicitur : Deus scit Petrum esse apostolum, hic est sensus, id est ita comprehendendum esse in re, id est in Petro, ut est, scilicet quod Petrus est apostolus et haec est propria significatio huius verbi scire, secundum quod dicitur quod sola vera sciuntur, falsa autem non sciuntur. Et ita dicitur, scio me esse hominem, id est mente intelligo ita esse in re ut dicitur. Sic Petrus est homo. Nec enim ita esset in re quod essem homo, nisi hoc scirem, nec ego nec alius. Unde et nullum falsum scitur si quis proprie velit loqui. Dicitur tamen et falsum et quodlibet aliud sciri a Deo, id est de qualibet re habet Deus scientiam, et quidlibet est eius subiectum scientiae, et quidlibet ei innotescit, etiam quae non sunt, nec esse possunt ei innotescunt, et eius sunt subiecta scientiae, quia de omnibus illis aliqua scit, scilicet quod sunt, vel quod non sunt. Et secundum hoc dicunt quidam quod Deus non potest alia scire quam non sciat, et nil potest Deus facere quod non sciat. Quod tamen quidam ita intelligunt, id est quod non sit subiectum eius scientiae, falsum est ; quia secundum eos quod non est, non est subiectum Dei scientiae ; et quod non est, potest facere. Si vero intelligas ; nil potest facere quod non sciat, id est quod non sciret si faceret, verum est.
Isti recipiunt quod Deus potest aliquid incipere scire, id est aliquid eius scientiae potest incipere esse subiectum ; quia omne id quod potest incipere, esset, nec aliquid Deo attribuitur, cum hoc dicitur, Deus incipit scire hoc. Variatio enim est in re subiecta scientiae, non in scientia utralibet istarum opinionum satis probabilis ; sed quidquid sit de his, nullo modo dicendum quod Deus plura vera possit scire quam sciat, quia si de alia re quae potest esse et non est, sciret eam esse quod modo non scit, (non est enim) iam de ea non sciret eius contradictorie oppositum, scilicet eam non esse, quod tamen scit modo. Non potest itaque plura vera scire quam sciat ; potest tamen scire alia vera quae non scit, et alia non scire quae scit, quod ita facile est ostendere. Aliquid potest esse futurum verum, quod nunquam erit verum : ergo quod nunquam scietur. Eadem ratione quod nec scitur, nec scitum est : ergo potest esse futurum verum quod nequaquam fuit sciendum a Deo : ergo aliquid potest esse verum quod non scitur a Deo. Quidquid potest esse verum potest sciri a Deo : ergo aliquid potest sciri a Deo quod non scitur a Deo. Eadem ratione contrarium probabitur. Aliquid potest non sciri a Deo quod scitur a Deo ; quia aliquid potest non esse futurum verum quod est verum : ergo potest non esse sciendum a Deo quod scitur a Deo ; sed hoc concesso, putabit aliquis minus peritus se concludere sic : Recte Deus aliquid potest non scire quod sit : ergo aliquid potest oblivisci, quod non est dandum. Poneretur enim quod aliquid verum scivisset Deus prius, postea illud non scivisset, quod est impossibile.
Ad hanc ergo argumentationem ita instandum, Deus potest aliqua scire quae non sit : ergo potest illud discere. Sed quia hoc fere idem est illi et eiusdem rationis alibi sic. Isti sciunt istud et non prius sciebant illud, posito quod unus solus illorum sciret illud ; ergo isti discunt illud.
Item, Deus potest aliquod verum non scire quod sit ; ergo eius scientia potest minui : vel aliquod potest verum scire quod non scit ; ergo eius scientia potest augeri. Falsum. Iste videt aliquid quod non vidit ; ergo perspicacior est eius visus quam fuerit, vel non videt quod vidit, ergo visus eius est perspicacior.
Item, Deus potest aliud verum scire quod non scit ; ergo potest incipere scire illud, vel potest Deus aliud verum non scire quod scit ; ergo potest desinere scire illud, falsum. Aliquis potest esse praedestinatus qui non est praedestinatus ; ergo potest incipere esse praedestinatus. Vel, aliquis potest non esse praedestinatus, qui est praedestinatus ; ergo desinere esse praedestinatus. Vel, aliqua anima potest esse salvanda quae non est salvanda ; ergo potest incipere esse salvanda, in omnibus his bene instructus in dialectieo acumine compositionem et divisionem assignabit.
Quare autem non sit dandum quod Deus possit incipere scire aliquid patet. Hic enim sensus est : Quod prius non scivisset, et postea sciret, quod simul esse cum illo non potest sicut verum, potest esse falsum, et non est falsum, non tamen potest incipere esse falsum. Hoc enim esset quod prius fuisset verum, et post fieret falsum, quod est impossibile. Tamen secundum eos qui dicunt veritatem et falsitatem variari circa enuntiabile, non video quomodo hoc sit verum Deus incipiet scire, hoc verum (quod ideo accidit, quia Deus sciret Antichristum esse, modo non sciret Antichristum esse) : ergo incipiet scire hoc, quin variatio sit in scientia Dei. Nisi dicitur non praedicari divinam essentiam cum dicitur, Deus scit hoc, sicut cum dicitur, Deus facit hoc, ut a quibusdam dicitur.
Item omnia sunt in scientia Dei, et idem est scientia quod essentia vel natura ; ergo omnia sunt in essentia vel natura Dei. Sed esse in scientia Dei, est esse eiusdem essentiae. Ideo non est dandum quod omnia sint in Dei essentia licet in scientia, quod sic ostendit Augustinus
Fallacia. Idem est Deus quod essentia, Deus est Deus omnium ; sed cum Deus sciat mala ut bona et contrario ; ergo omnia sunt in Deo per scientiam, et ita mala ; ergo, si mala sunt in ipso per scientiam ; ergo ex ipso, et per ipsum, quia hoc idem est, ut dicit Ambrosius de his quae bona sunt. Sunt ergo bona in Deo ; et per cognitionem, et per approbationem. Ideo simpliciter dicitur : Bona sunt in Deo, mala non sunt in Deo, quia non sunt in eo per approbationem ; ergo simpliciter dicitur : Bona sunt in Deo, sed per cognitionem ; ergo non simpliciter dicitur : Mala sunt in Deo.
