Caput XXX — Livre I — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre I
CAPUT XXX
De communi Patris et Filii notione, id est de spiratione.
Post haec de communi notione Patris et Filii dicendum est, id est de principio. Sciendum est igitur quod tropica est locutio cum dicitur : Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti ; et duplicem facit intellectum. Potest enim intelligi vel quod Pater et Filius uno modo spirant Spiritum sanctum, vel quia una notione spirant Spiritum sanctum, ut notetur, vel identitas modi, vel identitas notionis. Illa notio spiratio dicitur, et est istud verbum in ore hominis, licet non authenticum, imo usui odiosum videtur ; cum dicatur ab utroque spirans flamen ; et analogiae grammaticorum qui hoc verbo absoluto utuntur quando utuntur, quando proprie ponitur non transitive. Nos tamen cum aliis dicamus : Cum Pater et Filius spirant Spiritum sanctum, cum hoc habeant commune, id tamen habet Filius a Patre quod spirat Spiritum sanctum. Nam quidquid habet, a Patre habet. Cum ergo et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sit principium ; alio modo dicitur hoc de Patre, alio de Filio, alio de Spiritu sancto. Pater dicitur principium Filii generatione, unde ab aeterno est eius principium. Est etiam Pater principium Spiritus sancti spiratione. Unde ab aeterno est eius principium. Est etiam principium creaturarum creatione quae est non in Patre sed in creaturis ; et tunc significat temporalem relationem quae est in creatura non in Creatore : et, secundum hoc, Pater in tempore coepit esse principium creaturae. Sed cum de Filio dicitur, tantum duo potest significare ; vel spirationem quae notatur cum dicitur, Filius est principium Spiritus sancti ; vel creationem quae significatur cum dico, Filius est principium creaturae, et est ista relatio in creatura, non in Creatore. Spiritus sanctus uno solo modo dicitur principium creaturarum : scilicet ex tempore non ab aeterno. De Patre igitur tribus modis dicitur ; de Filio duobus, de Spiritu sancto uno solum modo : et hoc potes videre in subiecta figura
Quaeri autem potest, cum Pater et Filius una spiratione spirent Spiritum sanctum, an sint Pater et Filius unum principium Spiritus sancti, an plura ? et ad hoc ita obicitur : In eadem significatione dicitur hoc nomen principium, de Patre et Filio, Pater et Filius est principium Spiritus sancti, ergo Pater et Filius sunt principium Spiritus sancti, vel principia. Si sunt Pater et Filius principium Spiritus sancti, cum idem sit utrique esse principium Spiritus sancti, et esse personam spirantem Spiritum sanctum, ergo Pater et Filius sunt una persona spirans Spiritum sanctum.
Item, idem est esse principium Spiritus sancti et esse auctorem Spiritus sancti, Pater et Filius sunt principium Spiritus sancti, ergo sunt unus auctor Spiritus sancti. Ergo una persona.
Item, Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, ergo sunt unum principium, quod est Spiritus sanctus, ergo Spiritus sanctus est principium Spiritus sancti. Si sunt unum principium, quod non est Spiritus sanctus, ergo Pater et Filius sunt aliquid quod est principium Spiritus sancti, et non est Spiritus sanctus, ergo sunt aliquid quod non est Spiritus sanctus.
Sed ut multas obiectiones sub paucis coarctemus, huiusmodi quaestionis difficultas expediri non potest, nisi huiusmodi nominis principium diversae appositiones aperiantur quas facere posse videtur in praedicato positum. Hoc igitur nomen vel apponit essentiam, vel personam cum notione, vel notionem puram. Si essentiam apponeret, constaret falsum esse, Pater est principium Spiritus sancti nam hic esset sensus, id est essentia quae spirat Spiritum sanctum, cum essentia nec gignat nec gignatur, nec procedit, nec spiretur. Quod enim invenitur scriptum : Pater est principium deitatis totius (unde volet quis habere quod divina essentia procedat a Patre), ita intelligendum, id est, Pater est principium Filii et Spiritus sancti, in quibus est tota deitas. Constat igitur hoc nomine non praedicari essentiam. Si vero eo praedicetur persona cum notione, verum quidem est et Patrem et Filium esse principium Spiritus sancti, id est personam spirantem Spiritum sanctum ; sed cum Pater alia sit persona spirans Spiritum sanctum quam Filius, erit Pater aliud principium Spiritus sancti quam Filius ; et ita Pater et Filius erunt duo principia Spiritus sancti.
Quod negat Augustinus dicens :
Relinquitur ergo quod hoc nomen notionem significat, ex quo nec essentiam nec personam cum notione apponit, sed notionem illam potest duobus modis significare, vel adiective, sive concrete . . . vel copulando ; vel subiective, aut mathematice, aut non copulando. Verbi gratia hoc nomen Pater, vel albus, vel aliquod tale adiectivum significat talem proprietatem et eam copulat et adiective eam significat. Hoc nomen albedo, vel paternitas significat mathematice, et non copulando, et subiective, cum sint subiecta. Hoc igitur nomen principium, cum significet spirationem, significat eam copulando, sicut haec dictio spirans ; et ita adiective, quod si est, non videtur congrue dici Pater et Filius sunt principium Spiritus sancti, cum non sint cui innitatur haec dictio principium adiective posita. Sicut incongrue dicitur Pater et Filius sunt spirans Spiritum sanctum, vel Socrates et Plato sunt bonus. Unde illi argumentationi qua hoc concludebatur, in his posset ferri instantia. Multo minus videtur congrue dictum, Pater est aliquod principium Spiritus sancti vel unum ; cum dictionibus adiective positis incongrue complentur haec nomina unum, aliquod. Quis enim, dicit Socrates, est aliquis albus homo ? multo minus potest fieri relatio ad hanc dictionem per quid, vel per quod, cum hoc nomen non referatur nisi ad dictionem positam subiective, quemadmodum in naturalibus secundum quosdam, cum dico dies est tempus, cum hoc nomen tempus, quod substantivum est, adiective ponitur, non recipit adiunctionem huius nominis unum, vel relationem huius nominis quod, ut dicatur dies est aliquod tempus, vel tempus quod est, vel quod non est. Similiter statua est opus hominis ; secundum alios non potest dici aliquod opus hominis, vel opus quod est, vel quod non est.
Si vero dicatur hoc nomine significari relationem eo modo quo significatur hoc nomine spiratio, id est mathematice ; verum quidem est quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti quod non est Spiritus sanctus, id est una spiratio Spiritus sancti quae non est Spiritus sanctus : sed secundum hoc, cum idem sit Patrem esse principium Spiritus sancti, et esse spirationem Spiritus sancti ; sicut non est idem Patrem esse Patrem, et esse paternitatem, non erit idem Patrem esse principium Spiritus sancti et spirare Spiritum sanctum, nisi dicatur quod hoc nomen principium aequivoce significat illam proprietatem, et adiective et substantive ; cum tamen eam magis significare videatur substantive, cum sit substantivum.
Ad hoc quidam dicunt (in parte recedentes a consideratione grammaticorum, non ex toto tamen) quod cum dico, Pater et Filius sunt principium Spiritus sancti, hoc nomen relationem significat et copulat et apponit, et non personam vel essentiam. Illi non recipiunt, Divina essentia est principium Spiritus sancti, sicut divina essentia est Pater Filii. Nam cum hoc nomen Pater apponat personam cum notione, hoc nomen principium solam notionem apponit. Nec minus tamen congrue ponitur cum eo hoc nomen unum causa maioris expressionis, cum dicitur, Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, ut per hoc ostendatur quod Pater eadem spiratione spirat Spiritum sanctum qua et Filius, non ideo tamen admittunt relationem ut dicatur, Pater est principium Spiritus sancti, quod est vel non est Spiritus sanctus ; sicut ista duo differant genere vel specie ; non tamen genere quod est, vel quod non est.
At dicet aliquis, Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti ; nulla spiratione spirat Pater (Spiritum sanctum scilicet) qua non spiret Filius Spiritum sanctum ; ergo Pater et Filius sunt idem principium Spiritus sancti ; ergo Pater est principium Spiritus sancti quod est Filius ; eadem ratione, Pater est principium Spiritus sancti quod est vel non est Spiritus sanctus. Ad quod ipsi dicunt quod nil nocet si recipiatur quod Pater et Filius sunt idem principium Spiritus sancti, id est eadem spiratione spirant Spiritum sanctum ; sed quando ponitur ibi quod est, non admittendum sicut homo idem est genere cum asino, non tamen homo est idem genere quod est asinus vel non asinus. Magister tamen meus in nullo volens detrahere veritati theologiae propter grammaticorum considerationem conservandam, longe ulterius hic progreditur, dicens quod Pater est principium Spiritus sancti, quod non est Spiritus sanctus, passim admittens relationem ; et quod Pater est principium Spiritus sancti quod est Filius, sub hoc sensu, id est Pater est spirans Spiritum sanctum, et Filius eadem notione est spirans, et praedicatur ibi hoc nomine principium spiratio, et copulatur, et adiective ponitur ibi hoc nomen et ad ipsum fit relatio per hoc nomen quod ; quod in naturali facultate nequaquam reperitur ut ad nomen adiective positum fiat relatio per hoc nomen quod. Si quis ergo inferat ita, Pater est aliquod principium Spiritus sancti quod non est Spiritus sanctus ; ergo aliquid quod est principium Spiritus sancti et non est Spiritus sanctus. Fallacia. Pater est aliquis generans qui non est Filius ; ergo est aliquid quod est generans et non est Filius, quod falsum est ; nisi dictio neutrius generis scilicet aliquid accipiatur personaliter : aliquid, id est aliqua persona, sic etiam reciperet, ipse Pater est aliquid quod est principium Spiritus sancti et non est Spiritus sanctus, et aliqua persona quae est principium Spiritus sancti et non est Spiritus sanctus. Quo tamen dato, si quis inferat, ergo Pater est aliquid quod non est Spiritus sanctus ; in eodem instaret sic, Pater est aliquid quod generat et non est Filius ; ergo est aliquid quod non est Filius.
Item contra hoc ita obiicitur, idem est Patri esse principium Spiritus sancti et spirare Spiritum sanctum, et Filio similiter ; Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti ; ergo sunt unum spirans Spiritum sanctum. Vel ita, idem est tam Patri quam Filio esse principium Spiritus sancti et spirare Spiritum sanctum, Pater et Filius sunt spirantes Spiritum sanctum ; ergo sunt principia Spiritus sancti ; sed manifestum est hoc non esse recipiendum ; videretur enim pluralitas intelligi, vel circa modos vel circa spirationes. Cum tamen apponitur haec dictio spirans pluraliter, non ponitur pluraliter significatione, sed voce, ut supra ostensum est, in omnibus verbis quae de Deo dicuntur secundum essentiam, quae pluraliter, prolata singularia sunt significatione. Sicut etiam cum dico, Athenae sunt, hoc verbum plurale est voce, sed singulare significatione, nec tamen in neutro admittendum est, Pater et Filius sunt spirantia Spiritum sanctum, sed spirantes. Fallacia. Idem est Patri et Filio esse personam et esse essentiam, Pater et Filius sunt personae ; ergo sunt essentiae. Item, Spiritus sanctus principaliter procedit de Patre et non principaliter de Filio ; ergo aliquo modo de Patre quo non de Filio, quod falsum est ; quia una et eadem processione ab hoc et ab illo.
Ideo dicendum quod principaliter procedere non ponit modum procedendi, sed principaliter a Patre dicitur, quia hoc dedit Pater Filio ut ab ipso Filio Spiritus procedat, fallacia. Filius est Deus de Deo Patre ; Pater non est Deus de Deo Patre ; ergo aliquo modo est Deus Filius quo non est Deus Pater. Item auctoritas habet, quia Spiritus sanctus procedit ab utroque, Spiritus sanctus est spiritus utriusque : igitur qui procedit ab utroque personaliter differt ab utroque ; ergo quia procedit ab utroque, est alius ab utroque ; ergo a simili quia Pater et Filius sunt principium Spiritus sancti, Pater et Filius sunt aliud vel alii a Spiritu sancto, quorum neutrum dandum, fallacia. Quia iste genitus est a Patre suo, est alia persona a Patre suo ; ergo quia Pater suus genuit eum, Pater suus fuit alia persona ab ipso. Non ; quia prius fuit aliqua persona quam eum genuerit.
Item si Pater non genuisset Filium et esset principium Spiritus sancti, eo quod esset principium Spiritus sancti esset alius a Spiritu sancto, nec aliter nec alio modo esset principium Spiritus ; ita aliquis modo est alius a Spiritu sancto per hoc quod est principium Spiritus sancti ; est ipse alius a Spiritu sancto ; ergo Pater vel alius quam Pater ; sed alius, non ergo Pater : si vero Pater est, Pater eo ipso quod est principium Spiritus sancti ; ergo econtrario Pater in quantum est Pater, est principium Spiritus sancti ; sic ergo Pater iam esset Pater Spiritus sancti, quod absurdum est, fallacia primi : si quis habens duos filios unum primogenitum, et alium secundo loco natum, non genuisset illum qui est primogenitus, si genuisset alterum qui est secundo loco natus, ipse esset primogenitus, nec tamen aliter esset eius filius quam modo ; ergo sicut tunc esset primogenitus, ita nunc est prior genitus. Vel ita, si aliquis qui videt dextro oculo et videt sinistro, videret tantum sinistro non tamen alio modo videret sinistro quam modo, cum videt dextro et sinistro ; ergo modo videt tantum sinistro, sicut tunc tantum videret sinistro.
Non ideo quia dicimus quod proprietas illa qua Pater est principium Spiritus sancti ; non est personalis proprietas, personalem proprietatem dicimus quia aliqua [qua] persona differt a qualibet alia. Sed obicitur, proprietas qua Spiritus sanctus procedit a Patre, est personalis ; ergo proprietas qua Pater spirat Spiritum sanctum est personalis. Fallacia. Proprietas qua Spiritus sanctus procedit a Patre convenit uni soli personae. Item aliud est esse Patrem, aliud principium ; ergo sicut Pater est alius a Spiritu sancto in quantum est Pater, ita in quantum est principium est alius ab eo. Quam argumentationem confirmat Augustinus sic : Aliud est gignere, aliud genitum esse, aliud procedere. Ita alius Pater, alius Filius, alius Spiritus S. Quod tamen sic intelligitur. Aliud est gignere, aliud gigni, id est alia est personalis proprietas generatio, alia nativitas, alia processio. Cum vero dicitur, aliud est Pater, aliud principium, non potest intelligi aliqua personalis proprietas qua Pater sit principium. Ideoque Pater non est alius in quantum est principium. Non enim esset Pater, cum non possit esse alius, et sic esset Pater Spiritus sancti. Cum ergo dicitur, aliud est esse Patrem, aliud principium, ita intellige, id est alterius proprietatis ostenditur esse Pater cum dicitur Pater, alterius cum dicitur principium. Item quia Spiritus sanctus procedit, ab utroque est alius ab utroque ; ergo quia Pater est principium Spiritus sancti, est alius a Spiritu sancto, quod ideo non sequitur, quia illa proprietas qua Spiritus sanctus procedit ab utroque est personalis, illa autem Pater est eius principium non est personalis.
Item cum dicitur principium Spiritus sancti est Pater et Filius, de aliquo fit sermo quod est in Trinitate ; ergo vel de persona vel de essentia, vel de proprietate : si de persona, cum de eo de quo fit sermo dicatur quod sit Pater et Filius ; ergo persona est Pater et Filius : si de substantia, ergo subiectus terminus significat substantiam ; ergo substantia est principium Spiritus sancti ; ergo Spiritus sanctus est divina substantia ; ergo non est divina substantia, quia nil est illud a quo est. Si vero de proprietate, ergo subiectus terminus significat proprietatem ; ergo de aliqua proprietate dicitur quod sit principium Spiritus sancti, et ita Spiritus sanctus est ab aliqua proprietate.
Dicunt quidam quod de nullo sit sermo, sed de duabus personis, scilicet de Patre et Filio. Contra sic, principium Spiritus S. est Pater et Filius : Ergo Pater et Filius sunt principium Spiritus S. cum sit locutio a simplici conversa.
Item, idem significatur hoc termino posito in subiecto et praedicato ; idem est ergo Pater et Filius sunt principium Spiritus S. ac si diceretur Pater et Filius sunt Pater et Filius. Sed una est sola proprietas qua sunt principium ; ergo una est qua sunt Pater et Filius, et ita una proprietas est paternitas et filiatio.
Dicunt ergo quod nec de aliquo nec de aliquibus, sed contra : hac propositione Principium Spiritus S. est Pater et Filius, cum sit vera, significatur aliquod necessarium, illud pro aliquo vel aliquibus verum est, et ita habemus praemissam obiectionem.
Dicunt ergo quod ibi hoc nomen principium significat proprietatem, id est signum proprietatis, sed non appellat, nec nominat, nec praedicat, nec subiicit.
Item Pater et Filius sunt principium Spiritus sancti ; ergo sunt unum vel idem principium Spiritus sancti, a quo procedit Spiritus sanctus, aut non procedit : sed sunt principium a quo procedit Spiritus sanctus ; ergo sunt aliquid a quo procedit Spiritus sanctus ; et ita essentia, vel proprietas, vel persona a qua procedit Spiritus sanctus.
Ideo distingue, Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, id est sunt unum a quo procedit Spiritus sanctus, falsum ; sed una et eadem proprietate spirant Spiritum sanctum.
Item Spiritus sanctus procedit a principio Patre et Filio ; ergo est aliquod principium Spiritus sancti quod est Pater et Filius ; igitur vel substantia, vel proprietas, vel persona est principium Spiritus sancti, quod est Pater et Filius.
Distinguenda est haec, aliquod est principium Spiritus sancti quod est Pater est Filius ; id est principium Spiritus sancti est aliquid quod est Pater et Filius, falsum. Si vero sic, Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio, verum est.
Solet quaeri quid supponat hoc nomen principium cum ex parte suppositi nomen ponitur et dicitur, principium Spiritus sancti est Pater et Filius ; quia aut essentiam aut personam cum notione, aut notionem supponit ; sed non supponit essentiam ; quia tunc esset sensus, aliquid, id est aliqua essentia quae spirat Spiritum S. est Pater et Filius, et ita esset locutio positiva falsi, scilicet quod divina essentia spiraret Spiritum sanctum, quod falsum est si supponat personam cum notione, idem est igitur dictu, persona spirans Spiritum sanctum est Pater, ac si dicatur principium Spiritus sancti est Pater. Cum ergo alia persona spirans Spiritum sanctum sit Pater, et alia Filius, videbitur aliud principium Spiritus sancti esse Pater et aliud Filius, cum non eadem persona spirans Spiritum sanctum sit Pater et Filius.
Item iste terminus principium Spiritus sancti aeque indifferenter dicitur de Patre et Filio. Cum ergo dicitur de Patre principium Spiritus sancti est Pater, facta suppositione pro Patre, vere poterit dici, principium Spiritus sancti non est Filius, cum Filius et Pater sint opposita praedicabilia, ut videtur, quia Pater nec est nec esse potest Filius.
Videtur ergo indefinita haec propositio principium Spiritus sancti est Pater, ut indifferenter accipi possit hoc nomen principium pro Patre et Filio. Quod si dicatur hoc nomen principium non posse accipi, nisi pro persona Patris propter hoc nomen Pater quod in praedicato ponitur, secundum illud : Talia erunt subiecta qualia praedicata permiserunt, videtur dandum, principium Spiritus sancti est tantum Pater. Unde infertur ; ergo principium Spiritus sancti non est Filius ; vel, idem principium Spiritus sancti est Pater et Filius.
Item, principium Spiritus sancti est Pater ; ergo principium Spiritus sancti est Pater et Filius ; vel est Pater et non Filius. Si est Pater et non Filius, ergo principium Spiritus sancti non est Filius. Si dicatur quod principium Spiritus sancti est Pater et Filius, cum non supponat ibi hoc nomen principium pro essentia, ut dictum est, quia illa non spirat ; nec pro persona, quia nulla persona est Pater et Filius, supponit ibi pro personis, et ita habet ibi vim nominis collectivi, cum supponat pro Patre et Filio simul ; ergo cum vere dicatur Pater et Filius non sunt Pater, vere dicetur, principium Spiritus sancti non est Pater, nec Filius, in uno sensu hoc nomine accepto in vi collectivi nominis, et tamen principium Spiritus sancti est Pater, principium Spiritus sancti est Filius.
Sed haec nullo modo videntur vera, principium Spiritus sancti est Pater et Filius, sive principium supponat pro una persona, sive pro duabus ; quod tamen ita potest probari : Principium Spiritus sancti est Pater, principium Spiritus sancti est Filius, principium Spiritus sancti est Pater et Filius ; ergo principium Spiritus sancti est Pater et Filius.
Item, nulli convenit praedicatum huius propositionis, principium Spiritus Sancti est Pater, cui non conveniat subiectum ; alicui convenit subiectum cui non convenit praedicatum, quia Filio ; ergo subiectum eius in vera propositione removetur a praedicato ; ergo principium Spiritus sancti non est.
Item aut aliquod principium Spiritus sancti non est Pater, aut nullum. Si dicat nullum principium Spiritus sancti non est Pater, et Filius est principium Spiritus sancti, et in eadem significatione dicitur hoc de Patre et Filio ; ergo Filius est Pater.
Item nullum principium Spiritus sancti non est Pater, nullum principium Spiritus sancti non est Filius : istae duae propositiones sunt universales et verae in quibus praedicantur haec duo praedicabilia, Pater, Filius, de eodem termino in eadem significatione accepto : ergo alterum eorum ponitur de altero.
Item, Pater nec est nec esse potest Filius, et econtrario : ergo isti termini sunt opposita praedicabilia. Sed utrique convenit iste terminus, principium Spiritus sancti, et eis in eadem significatione ; ergo est superius ad illa duo ; ergo utrique duorum potest particulariter et vere removeri ab hoc, principium Spiritus sancti.
Item, nullum principium Spiritus sancti non est Pater, nullum principium Spiritus sancti non est Filius, Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti : ergo unum principium Spiritus sancti est Pater et Filius.
Item, non est verum quod principium Spiritus sancti sit et Pater et Filius, principium Spiritus sancti est Pater, principium Spiritus sancti est Filius ; ergo principium Spiritus sancti, vel non est Pater vel non est Filius.
Item, aut aliquod principium Spiritus sancti aut nullum est Pater quod sit Filius. Si aliquod, ergo principium Spiritus sancti quod est Pater, est Filius ; ergo unum principium Spiritus sancti est Pater et Filius. Si nullum principium Spiritus sancti est Pater quod sit Filius, et Pater et Filius est principium Spiritus sancti ; ergo Pater et Filius non sunt unum principium Spiritus sancti. Multis aliis est ostendere modis quod non supponitur persona illo termino, nisi dicatur quod duo principia Spiritus sancti sunt Pater et Filius, quod nemo audet dicere propter auctoritatem Augustini supra positam, quae contradicit.
Si vero dicatur hoc nomen principium ibi supponere relationem, certum est quod non posset tunc poni adiective ; tunc enim incongrua esset locutio. Sicut incongrue dicitur, albus est homo, si supponit illud adiectivum adiective positum ; si vero substantive ponitur, idem est dicere principium Spiritus sancti est Pater, ac si dicatur, spiratio qua Pater spirat Spiritum sanctum est Pater. Et ita passim ibi admittetur relatio, quemadmodum si poneretur ibi hoc nomen spiratio, et ita dabitur, principium Spiritus sancti quod est Pater, est Filius, id est spiratio quae est Pater est Filius, et principium Spiritus sancti quod est Pater non est Spiritus sanctus, id est spiratio quae est Pater non est Spiritus sanctus, nec etiam illa propositio indefinita est, sed singularis. Et hoc dato, nullum video accidere inconveniens, nisi quod hoc nomen principium variat suam significationem in subiecto et in praedicato positum. Nam in praedicato significat notionem adiective, in subiecto substantive, et ita variat suam significationem, imo potius modum significandi, cum eamdem notionem hinc inde significet, sed alio modo hic alio modo ibi.
Aliis videtur dandum, Pater est principium Spiritus sancti, quia ibi Pater sola notio, sed non econtrario ; quia si diceretur, principium Spiritus sancti est Pater, supponeretur essentia cum notione, et esset sensus quod essentia divina a qua est Spiritus sanctus esset Pater, et ita locutio illa esset positiva falsi, cum non sit ab essentia divina Spiritus sanctus. Ideo non incongrue dicitur principium Spiritus sancti est Pater. Verumtamen congrue dicitur principium creaturarum est Pater, id est essentia divina, a qua est creatura, est Pater, quia supponitur essentia cum relatione temporali.
Solet quaeri an sit recipiendum, Pater est principium Filii et Spiritus sancti, quod non videtur, quia alia ratione dicitur Pater esse principium Filii, scilicet generatione, quam Spiritus sancti cuius est Pater principium spiratione. Non est quidem dandum sub una prolatione Pater est principium Filii et Spiritus sancti, sed sub duabus sic, Pater est principium Filii, Pater est principium Spiritus sancti.
Item quaeritur an Pater et Filius sint unus auctor Spiritus sancti an duo ? Si enim sunt unus auctor Spiritus sancti, ergo sunt una persona. Si vero sunt duo auctores Spiritus sancti, cum idem sit esse principium Spiritus sancti, et esse auctorem Spiritus sancti, videbuntur duo esse principia Spiritus sancti. Vel si sunt duo auctores Spiritus sancti, videbuntur duabus notionibus spirare Spiritum sanctum. Ideo enim supra negatum est Patrem et Filium esse duo principia Spiritus sancti, ne videantur alia spiratione vel alio modo spirare Spiritum sanctum quam Filius. Item, si ista duo nomina homo et lapis dicuntur una pars orationis, quia unum et eumdem modum habent significandi, quia tropica est locutio ; videbitur sic quoque quod Pater et Filius sint unus auctor Spiritus sancti, quia eadem ratione dicitur Pater auctor Spiritus sancti qua et Filius ; praesertim cum Pater et Filius sint unum principium Spiritus sancti, et idem sit esse principium Spiritus sancti, et esse auctorem Spiritus sancti.
Ad quod potest dici quod nil noceret si diceretur Patrem et Filium esse duos auctores Spiritus sancti, nec refertur pluralitas ad modos vel notiones, sed ad personas quae eadem notione spirant Spiritum sanctum. Non ideo tamen dandum quod Pater et Filius sunt duo principia Spiritus sancti, quia illud contradicit auctoritas. Quia non dicitur Patrem et Filium esse duos auctores creaturarum, sed unum, nec duo principia Spiritus sancti, sed unum, cum sint unum principium ; et hoc sit idem illi, nec ponitur persona vel essentia hoc nomine, auctor, sed notio tantum, sic et hoc nomine principium. Utrumlibet tamen istorum recipiatur, semper consideranda est causa dicti. Nam, dato singulari, ad modum et notionem singularitas non ad personam est referenda ; sin plurale, propter pluralitatem personarum non modorum vel notionum, hoc dicitur.
Solet etiam quaeri quare Filius dicatur principium de principio et non Spiritus sanctus, et quid isto praedicetur de Filio ?
Ad quod dicendum quod si haec oratio principium sine principio accipiatur in vi nominis, accipitur pro hoc nomine ingenitus, et sic Pater aliqua notione, scilicet innascibilitate, est principium sine principio, sicut innascibilitate est ingenitus. Si vero habeat vim orationis, per nominativum notatur communis participalitas trium personarum ; per ablativum vero innuitur modus dandi principalitatem de Patre, quo modo non dicitur principalitas de aliis duabus personis. Idem est ergo dicere principium sine principio, ac si dicatur Pater est Creator vel principium creaturarum, vel essentia divina a qua sunt omnia, et a nullo est. Sic quoque cum dicitur, Filius est principium de principio, haec oratio potest habere vim nominis, ut idem sit ac si dicatur, Filius est Filius, et probatur eadem notio tunc, hoc verbo principium de principio, et hoc nomine Filius. Nam haec circumlocutio ab auctoribus sacrae paginae Filio appropriata est. Si vero circumlocutio illa habeat vim orationis, idem est ac si dicatur : Filius est principium creaturarum, vel est divina essentia, et ipse est de Patre, ut per nominativum notetur communis principalitas trium personarum quae est divina essentia ; per ablativum modus dandi illam principalitatem de Filio, et non de Patre, ita scilicet quod Filius est de Patre unum cum eo principium. Sic ad solam diversitatem modorum dicendi nolunt quidam referre quod dicitur Pater principium Filii, ut potius sit aequivocatio dicendi quam essendi. Nec secundum eos, cum dicitur, Pater paternitate est principium Filii, notatur per ablativum praedicatio notionis, sed ratio accommodatur et probatur ratio theologica, scilicet principalitas, cum dicitur principium Filii, vel principium Spiritus sancti.
Si quaeratur quare Filius et non Spiritus sanctus nicatur principium de principio, poterit pro ratione sufficere voluntas auctorum Filio huiusmodi locutiones appropriantium. Quidam tamen volunt super hoc reddere rationem, quibus videtur, cum dicitur principium de principio, non per nominativum designari communem principalitatem trium personarum, sed aeternam relationem, scilicet spirationem ; per ablativum vero paternitatem ; et ita notantur duae essentiae relationes cum dicitur, Filius est principium de principio. Si autem dicatur, spiratio est principium de principio, per nominativum notatur temporalis relatio, cum Spiritus sanctus non sit principium ab aeterno ; per ablativum aeterna relatio : et quia inconveniens videtur talis iunctura relationum quae diversae sunt rationis quarum altera aeterna, altera temporalis, nec sustinet haec praepositio, de, talem iuncturam. Ideo non dicitur principium de principio Spiritus sanctus. Sic igitur secundum eos sic notatur per nominativum aeterna relatio, scilicet spiratio. Sicut tamen ex supradictis habemus, potest dici quod haec nomina in tali iunctura locutionis, Deus de Deo, lumen de lumine, principium de principio, et huiusmodi personaliter accipiuntur, non relative, sed pro relativis, ut primo positum dicatur pro persona Filii, secundo positum pro persona Patris ; et ita necesse est accipi cum in subiecto positis huiusmodi appellationibus dicitur principium de principio est Filius. Non enim ibi essentiam potest supponere hoc nomen principium vel relationem, cum nec divina essentia nec spiratio sit a Patre principio.
Si ita obiciatur, Spiritus sanctus est principium et non est de principio ; ergo est principium sine principio ; ergo est Pater : solvitur per interemptionem. Est enim Spiritus sanctus de Patre principium. Unde si inferatur, Spiritum sanctum esse principium de principio, neutrum dandum, nec quod sit principium sine principio, nec quod sit principium de principio, quia istarum orationum una appropriata est Patri, altera Filio ; eo quod Filius primo loco procedit de Patre (non dico primo loco, vel tempore, vel natura) sed quia ita est Filius a Patre, quod non ab alio. Spiritus sanctus ita est a Patre quod etiam a Filio. Ob quam considerationem non dicimus aliquem curare si dicat solum Filium esse principium de principio, vel Deum de Deo, sive lumen de lumine ; quia solus ut dictum est, a Patre primo loco est.
