Caput XXXIV — Livre I — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre I
CAPUT XXXIV
De hoc nomine, Creator, et similibus ; an praedicent essentiam, vel relationem, vel neutrum.
Sunt alia nomina quae de Deo dicuntur ex tempore, ut Creator, Dominus, principium, sicut ibi accipitur :
et significant relationes temporales quae in creaturis sunt, non in Creatore. De quibus primo occurrit quaestio, quid praedicent cum dicitur, Deus est Creator, Deus est Deus omnium, quia sicut aliquid praedicant, ergo temporale, vel aeternum : si temporale, ergo aliquod temporale est in Deo ; si aeternum, ergo Deus ab aeterno est Creator. Ergo ab aeterno est aliqua creatura cuius est Auctor, vel Creator.
Item si hoc nomen Creator aeternum aliquod praedicat, ergo essentiam vel notionem, sed manifestum est quoniam nullam illarum quinque notionum praedicat quas supra distinximus, nec aliam, quia non est alia qua sit aeterna. Ergo praedicat essentiam divinam. Sed Deus potuit non esse Creator. Ergo potuit non esse Deus. Ad hoc dicunt quidam quod huiusmodi nomina potentiam divinam significant communiter quodam respectu creaturarum, et eam praedicant. Et ita Deus ab aeterno est Creator, id est essentia divina, cuius voluntate omnia de non esse prodierunt ad esse, et inducunt auctoritatem ab illo loco :
Et Ambrosius :
Si vero ita inferatur, Deus ab aeterno est Creator, ergo ab aeterno est aliqua creatura. Ipsi bene putant se instare per expositionem sic : Deus ab aeterno est ille cuius causa omnia de non esse prodierunt ad esse. Ergo ab aeterno est aliqua creatura.
Alii tamen dicunt hoc nomen, Dominus, secundum quod dicitur a dominio, significare essentiam divinam ; et ita ibi accipitur, et sic ab aeterno Dominus est. Dicitur etiam a dominando, et secundum hoc relationem temporalem significat quae est in creatura, et ex tempore Deo convenit. Si hoc nomen tamen significaret temporalem relationem, non ideo tantum minus verum esset secundum Ambrosium ipsum significare potentiam Dei, id est innuere. Nam et dictum de homine potentiam facit intelligi. Secundum hos nil praedicatur cum dico, Deus est Dominus, nisi sola appellatio relativa per quam refertur ad creaturas ; imo magis creatura ad Deum. Nam illa relatio in creatura est, non in Creatore. Sed per hoc non ab aeterno Deus est creator, vel Dominus, vel principium, sed ex tempore, ut ita dicit Augustinus :
Sed ad hoc obiicitur, cum dicitur Deus est creator, de Deo fit sermo et locutio tantum affirmativa est : ergo aliquid Deo attribuitur, ergo temporale vel aeternum : si aeternum, ergo ab aeterno est Creator, si temporale et tantum vera est propositio, ergo temporale est in Deo. Item cum dico Deus est creator, nihil attribuitur Creatori, sed creaturae : ergo de creatura et non de Creatore fit sermo. Mirum enim videtur si de alio fieret sermo, et alii fieret attributio. Item cum dicitur, Deus creator, de aliquo dicitur quod sit Creator, vel de nullo : si de Deo, ergo Deo attribuitur esse Creatorem et vere : ergo Deo convenit esse Creatorem.
Unde potest quaeri, an hoc sit ei temporale, vel aeternum ? aeternum non est, quia non est ab aeterno Creator : si temporale, ergo temporale in Deo est. Ad quod dicunt quidam non esse mirum si de Deo fiat sermo, et nil ei attribuatur per praedicationem, sed alii, id est creaturae. Nam et cum dico, Caesar laudandus est, vel dignus laude, Caesari nihil attribuo, quia nihil ei convenit cum modo non sit, et tamen locutio tantum est affirmativa, innuitur tamen illa locutione quod Caesar fuit strenuus imperator.
Aliis melius videtur quod hoc nomen essentiam divinam praedicat, et relationem in creatura esse significat qua refertur creatura ad Creatorem ; non tamen Deus ab aeterno est Creator, sed ex tempore. Nam in huiusmodi (quantum ad rationem praedicationis) inspicienda principalis significatio divinae essentiae ; quantum ad iudicium veritatis et falsitatis, intendenda est consideratio ad secundariam significationem. Unde non ab aeterno est Creator, quod dico propter relationem quae est in creatura, et quamvis potuerit non esse Creator, non ideo potuit non esse Deus, cum significatur divina essentia hoc nomine praescius.
Videtur tamen quod ab aeterno sit Creator, quia hoc verum Deum esse ab aeterno est et est a Deo, non per filiationem sicut Filius, nec per processionem sicut Spiritus sanctus : ergo per creationem, quia non est alius modus ; ergo hoc verum ab aeterno est creatura, ergo Deus ab aeterno est Creator, et ita Spiritus sanctus ab aeterno est principium, cum idem sit principium et Creator. Dicunt ergo quod insufficiens est illa enumeratio. Et cum hoc verum sit ab aeterno, non tamen est aeternum, quia esse ab aeterno, est nunquam incoepisse. Esse aeternum, est ita esse, quod nihil sit ei praeteritum, nil futurum : quod soli Deo convenit, sed omnia ei praesentia.
Sed dicet aliquis, cum omne verum sit a Deo sicut etiam dicit Augustinus : Et hoc verum ab aeterno est principium huius mundi, et ita Spiritus sanctus est principium ab aeterno, quod supra negatum est. Ideo quaerendus subtilior solutionis modus, qui non potest reperiri, nisi per definitionem comprehendatur quid sit verum ; cuius quidem rei certitudinem nondum audivimus. Item, idem est Deo velle et facere, velle Dei est aeternum : ergo et facere eius est aeternum, ergo Deus ab aeterno fecit aliquid. Ideo dicunt quidam praedictam locutionem esse tropicam, et ita intelligendam, idem est Deo velle et facere, id est de sua propria voluntate sine exteriori adminiculo facit quod facit. Vult enim aliquid et statim fit illud. Alii dicunt quod proprie hoc dicitur. Idem enim praedicatur sive dicatur, Deus vult hoc, sive dicatur Deus facit hoc, scilicet essentia divina. Cum dico, Deus facit hoc, id est Deus vult ut hoc modo fiat vel sit. Item idem est creaturam esse creatam a Patre, et esse a Patre, omnia sunt creata a Patre : ergo omnia sunt a Patre.
Unde sic, omnia sunt a Patre et omnia a Filio : ergo omnia per Patrem et omnia per Filium. Omnia sunt a Patre per Filium : ergo omnia sunt a Filio per Patrem, quod non conceditur, ne videatur auctoritas respectu Patris esse in Filio. Fallacia. Ego habeo hanc praebendam et ab episcopo et a capellano qui me investivit et pro me intercessit, et per capellanum habeo ab episcopo : ergo a capellano per episcopum. Non videtur enim quod ipse episcopus intercessisset, cum ipse dedit.
Item quaeritur quid praedicetur cum dico, Deus est in omni creatura, an essentia, an relatio ? non essentia, quia non ab aeterno est in creatura. Et potest dici quia essentia divina cum quodam respectu qui est in creatura, sicut dictum est quod dicitur Deus est creator.
Et nota quod si quis velit probare Deum ab aeterno esse creatorem, quia essentia divina ponitur cum dicitur Deus est creator, eadem ratione potest dici quia Deus ab aeterno creavit mundum, si essentia divina ibi illo verbo praedicetur : si enim nil illa propositione praedicetur, oportet redire ad illam mediam opinionem, qua dicitur solam appellationem praedicari cum dicitur, Deus est Dominus, et est quaelibet istarum propositionum satis probabilis, nec contra fidem in aliquo, dum tamen ea quae suscepta sunt ad sustinendum, serventur secundum modum.
