Caput XXXV — Livre I — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre I
CAPUT XXXV
De visibili missione Spiritus sancti.
Praeter praedicta vocabula quae de Deo dicta significant relationes, sunt quaedam quae similiter ex tempore Deo conveniunt et relationem temporalem significant ut missus, datus, et huiusmodi, quae in hoc differunt a praedictis, quia cum praedicta dicantur de tota Trinitate, huiusmodi vocabula vel de una persona dicuntur vel de duabus, ita quod non de tribus. Non enim Pater missus dicitur, cum hoc et de Filio et de Spiritu sancto dicatur. Est autem duplex missio Filii (praeter illam aeternam genituram Patris qua ab eo gignitur Filius, si tamen missio dicatur) scilicet visibilis et invisibilis. Visibilis, qua humana natura mundo innotuit, de qua Apostolus dicit :
Et est alia missio invisibilis qua ex tempore, cuiusquam mente percipitur Filius ; quae missio dicitur invisibilis, quia non apparet in natura aliqua creata. Prima missio tantum semel facta est, secunda toties fit, quoties contigit aliquem notitia et vita Deo appropinquare. Prima facta est in mundum, quia tunc visibilis mundo apparuit ; secunda fit in homine. Non enim ideo dicitur Filius mitti in mundum si per gratiam accedat alicui ad illuminandum.
Unde Augustinus ait :
De hac missione, quia eadem est quae et Incarnatio, plenius postea agendum, hoc solo hic determinato.
An Filius sit missus a Spiritu sancto ? quod videtur, aliter enim divisa essent opera Trinitatis. Si enim mittitur Filius a Spiritu sancto, minor est Filius Spiritu sancto secundum quod ab eo mittitur, quod constat esse verum, cum dicat Isaias :
Dicit enim Augustinus quod Christus, secundum quod homo, minor est et Patre et Spiritu sancto, et seipso secundum quod Deus. Unde in forma Dei unigenitus Dei aequalis est Patri, in forma servi minor est seipso. Ergo cum videtur dicere Veritas in Evangelio :
ita intelligendum est : Ego secundum humanam illam formam quam aspicis non operatus sum incarnationem, imo secundum divinam naturam. Quam expositionem notat hoc pronomen ipso ibi positum. Nihil amplius hic determinandum de invisibili missione Filii. De visibili autem dicendum, sed quia illa communis est et Filio et Spiritui sancto (Spiritus sanctus etiam visibiliter missus est sicut et Filius) ideo et de illa visibili missione Spiritus sancti non expediamus, ut postea de invisibili missione utriusque dicatur.
Notandum ergo quia praeter illam aeternam missionem qua procedit Spiritus sanctus a Patre et Filio, duas habet missiones temporales, unam quae fit visibiliter, alteram invisibiliter. Visibiliter autem mittitur Spiritus sanctus quando per alicuius rei extrinsecae signum manifeste ostenditur infundi cordibus fidelium, sicut in die Pentecostes per linguas igneas capitibus apostolorum supereminentes, et in die Epiphaniae per columbam descendentem supra Dominum in iordane a ioanne baptizatum. Hic primo quaeritur, an Spiritus sanctus magis esset in columba ipsa, vel alio modo, quam in aliqua alia re. Si enim aliquo modo in ea erat quo non in aliis rebus, et nullo modo potest Spiritus sanctus esse in aliqua re nisi per essentiam, aut gratiam, aut unionem. Cum in omni re sit per essentiam, erat ibi alio modo quam per essentiam. Quod si per gratiam, ergo illa columba Deum diligebat. Nam hoc est esse per gratiam ut faciat illum in quo est Dei dilectorem. Si per unionem, ergo illa columba erat Spiritus sanctus. Si vero nullo modo erat in illa columba quo non esset in quolibet alio, quomodo dicitur apparuisse in columba vel in igne magis quam in alio corpore ?
Ad hoc dicendum quia nullo modo erat in illa columba quo non esset in qualibet re, quia non erat ibi nisi per essentiam ; sed ad aliquid erat ibi ad quod non in aliis rebus ; scilicet ad significandum quod Spiritus sanctus in cordibus illorum infunditur, super quos huiusmodi signa proveniunt.
Item quaeritur, an Spiritus sanctus secundum illum temporalem missionem minor sit Patre et Filio, sicut supra diximus, quod Filius secundum quod visibiliter mittitur a Patre minor est eo.
Ad quod dicendum quod non ideo minor est Spiritus sanctus quam Pater quia missus est ab eo, licet de Filio hoc verum sit. Filius enim ita apparuit in carne quod fuit homo ; et carnem cum anima in unitatem personae sibi univit. Spiritus vero sanctus, etsi in substantia creaturae apparuit, ut in columba vel in igne, neutram in unitatem personae sibi univit. Non enim factus est Spiritus sanctus columba vel ignis, non incolumbatus, vel ignitus sicut Filius est humanatus vel incarnatus. Ideo cum Filius sit minor secundum humanam naturam Patre, non tamen Spiritus sanctus est minor Filio aut Patre secundum igneam aut columbinam naturam, quia neutrum assumpsit, nec etiam natura sua est minor Patre vel Filio, cum sit tantum eiusdem naturae cum utroque ; quod ita dicit Augustinus :
Item Spiritus sanctus apparuit in columba, et indivisa sunt opera Trinitatis. Ergo et Pater et Filius apparuit in columba. Sed constat hanc illationem esse falsam, quia cum prius proponitur quid, postea assumitur quale. Cum dico, Spiritus sanctus apparuit in columba, duo innuuntur ; et quod Spiritus sanctus sit infusus, et quod columba esset signum missionis illius, quorum utrumque verum. Cum vero dicitur : Filius apparuit in columba, duo similiter innuuntur, et quod Filius sit missus, et quod columba esset signum illius missionis ; quod ultimum falsum est. Fallacia. Filius est incarnatus, et indivisa sunt opera Trinitatis. Ergo Trinitas est incarnata.
Item tota Trinitas operata est apparitionem Spiritus sancti ; Spiritus sanctus apparuit in columba, ergo et tota Trinitas. Vel, tota Trinitas operata est passionem vel generationem Filii ; Filius est passus vel generatus. Ergo tota Trinitas passa vel generata.
Sed dicet aliquis, cum non possit infundi una persona sine aliis, cum Spiritus sanctus sit infusus in linguis igneis, nunquid ita est infusus, quod Pater vel Filius, cum eo, secundum Verbum Veritatis quod dicit :
In quo intelligitur Spiritus sanctus, ut habetur in Glossa super illum locum. Quod si est infusa quaelibet personarum cordibus apostolorum in illa apparitione, ergo tota Trinitas est infusa in linguis igneis.
Ad quod dicendum quod potest intelligi haec praepositio in, temporaliter, ut sit sensus, tota Trinitas est infusa linguis igneis, id est dum linguae igneae super eos descenderent, verum ; si vero ita, tota Trinitas est in linguis igneis, id est tota Trinitas apparuit in linguis igneis, id est quod linguae igneae essent signum missionis totius Trinitatis, falsum est, quia non erant signum nisi missionis Spiritus sancti.
Unde recipimus :
De Trinitate vero dandum quod infusa est in linguis igneis, non tamen quod apparuit in linguis igneis. Nam apparere, duo notat, et infusionem et signum ; sicut tota Trinitas iudicabit, nec tamen tota apparebit.
At quaeret aliquis, si linguae igneae descendentes fuerunt signum missionis Spiritus sancti, et tunc etiam infusa est tota Trinitas, cum una persona non poterat infundi sine aliis ; cur non illarum linguarum descensus fuit signum missionis totius Trinitatis, ut dicatur et Pater in columba et in igne et Filius apparuisse, sicut Spiritus sanctus ?
Ad quod dicendum puto quod propter similitudinem hoc dictum est, quia Spiritus sanctus antonomastice charitas dicitur, et ignis consumens, quia secundum illud,
consumit vitia et inflammat cor nostrum ad diligendum Deum
Unde :
et in linguis, ideo quia loqui linguis (quod datum est ea die apostolis) donum est Spiritus sancti.
Item usu linguae sibi sociantur homines, et Spiritus sanctus, qui est amor Patris et Filii, Deus est pacis, non dissensionis ; et per charitatem, quae in eo datur, sibi invicem homines sociantur : ideo plus dicitur apparuisse in forma linguae, quam in alia. Similiter columba inter animalia simplicius, et simplicitas, sive bonitas vel humilitas in Trinitate Spiritui sancto attribuitur. Ideoque columba magis dicitur fuisse signum missionis Spiritus sancti quam Patris vel Filii.
