Caput XXXI — Livre I — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre I

Caput XXXI

 CAPUT XXXI

 

De proprietate aeterna Spiritus sancti, id est de processione.

 

His ita tractatis agendum est de propria Spiritus sancti proprietate, secundum quam dicitur procedens. In quo notandum quod dupliciter est processio Spiritus sancti, temporalis et aeterna. Aeterna est quae ineffabilis est qua a Patre et Filio aeternaliter et sine tempore processit ; et temporalis qua a Patre et Filio ad sanctificandam creaturam procedit. De illa processione quae aeterna est primo agendum, quia non est susceptus hic sermo nisi de aeternis relationibus, postea enim sigillatim tractabitur de temporalibus proprietatibus. Primo igitur quaeri potest cum Spiritus sanctus vere procedat de Patre et sit de substantia Patris, cur non dicitur natus vel genitus ? quod ita solvit Augustinus : 

Si Spiritus sanctus Filius diceretur, amborum utique Filius diceretur, quod absurdum est ; Filius quippe nullus duorum est nisi patris et matris.

Quaeritur etiam cum Spiritus sanctus non dicitur genitus sed procedens, cur Filius non dicitur tantum genitus, sed et procedens, sicut in Evangelio ipse de se ait :

Ego a Patre processi et in hunc mundum veni.

Ad quod dicendum, quia cum Filius procedat a patre processione generatione, et Spiritus sanctus aeterna processione, alio modo dicitur procedere Filius, alio modo Spiritus sanctus. Nam Filius nascendo, Spiritus sanctus non nascendo. Si vero tantum quaeratur quare magis Filius nascendo quam Spiritus sanctus a Patre procedat, audi Augustinum dicentem :

Distinguere inter illam generationem et processionem nescio, non valeo, non sufficio. Ac per hoc quia et illa et ista est ineffabilis sicut propheta loquens de Filio ait : Generationem eius quis enarrabit ? ita de Spiritu sancto verissime dicitur, processionem eius quis enarrabit ?

Sufficiat ergo nobis scire et credere quod a Patre sit et procedat Spiritus sanctus, modumque positum supra hominem pie ignoremus. Hoc tamen nobis certum quod hac proprietate refertur ad Patrem et Filium. Nam ab utroque procedit. Quod enim a Filio procedat, testatur Apostolus :

Misit Spiritum Filii sui in corda nostra.

 

Graeci tamen Spiritum sanctum a Filio procedere negant, quia in Evangelio loquens Veritas de processione Spiritus sancti, mentionem de Patre facit, non de Filio, dicendo :

Spiritus qui a Patre procedit ;

et quia in principalibus conciliis quae apud illos celebrata sunt (in quibus quidem Symbolum ordinatum est, in quo solus commemoratur Pater his verbis :

Et in Spiritum sanctum Dominum et vivificantem protectorem ex Patre procedentem et Filio coadorandum et conglorificandum,

 sancitum est subiunctis anathematibus :

Qui aliter docuerit, vel aliter praedicaverit anathema sit.

Ideoque nos anathematizatos dicunt qui Spiritum sanctum a Filio procedere dicimus ; quod enim secundum nos ibi dicitur, qui ex Patre Filioque procedit, alterum a Latinis additum est, id est Filio.

 

Sed nos verba illa determinamus ; qui aliud, id est qui contrarium praedicaverit ; sicut in Epistola ad Galatas : Si quis aliud, id est contrarium evangelizaverit, anathema sit ; non dixit, si addiderit : ipse enim Apostolus cupiebat venire ad quosdam ut quod deesset in fide suppleret. Ad illud vero quod in Evangelio videtur dici Spiritum sanctum non procedere a Filio, sed a Patre, de quo solo fit mentio, ita respondemus : Quia, quamvis nominetur Pater, non ideo excluditur Filius ; quia non dicitur solo Patre. Sed ideo solum Patrem commemoravit, quia ad ipsum etiam solet referre quod ipsius est, quia ab illo habet

In sensu tamen conveniunt Graeci nobiscum, quia recipiunt Spiritum sanctum esse Filii, quod non est aliud quam ipsum procedere a Filio. Unde etiam quidam eorum doctores unam eamdemque sententiam attendentes, Spiritum sanctum a Filio procedere testati sunt, ut Athanasius :

Spiritus sanctus a Patre et Filio, non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens.

Ioannes etiam Chrysostomus in homilia quadam

 Iste est Spiritus sanctus procedens a Patre et Filio qui dividit bona propria, prout vult.

 

Quaeritur etiam an prius processerit Spiritus sanctus a Patre quam a Filio, vel non ?

Ad quod ita ratiocinabatur quidam haereticus contra Augustinum :

Spiritus sanctus procedit de Patre ; ergo nato Filio aut non nato. Si nato Filio, ergo nativitas Filii praecessit processionem Spiritus sancti. Si vero nondum nato Filio, ergo processio Spiritus sancti praecessit nativitatem Filii.

 Huic quaestioni satis puerili respondet Augustinus :

In illa summa Trinitate quae Deus est, intervalla temporum nulla sunt per quae possit ostendi aut saltem requiri, utrum prius de Patre natus sit Filius, et postea de ambobus processerit Spiritus sanctus.

 

Solet etiam quaeri, an plenius vel magis procedat Spiritus sanctus a Patre quam Filio, vel econtrario ?

Quod ita videtur Augustinus dicere :

Non frustra in hac Trinitate non dicitur Verbum Dei nisi Filius, nec donum Dei nisi Spiritus sanctus, nec de quo genitum est Verbum et de quo procedit Spiritus sanctus principaliter nisi Deus Pater.

Hic videtur dicere quod Spiritus sanctus principalius a Patre procedat quam a Filio. Quod ideo dicit Augustinus, quia cum etiam a Filio procedat Spiritus sanctus, idipsum habet a Patre Filius, quia quidquid habet, habet a Patre, etiam essentiam suam. Ideoque omnia quae sunt Filii ad Patrem referuntur.

 

Quaeritur autem, cum processio Spiritus sancti sit proprietas per quam distinguitur a Patre et a Filio, an per eam referatur Spiritus sanctus ad Patrem et ad Filium. Quod si est, potest igitur dici Pater Spiritus sancti, et Filius Spiritus sancti. Unde habebitur quod Spiritus sanctus habet Patrem et Filium. Si vero dicatur, habet terminum dici de Deo, secundum essentiam dicitur de Trinitate. Itaque erant Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Spiritus sanctus, sicut unus Deus.

Ad quod dicendum quod haec oratio Spiritus sanctus, quandoque accipitur, essentialiter ut dicatur de tota Trinitate.

Unde Augustinus :

Nullo modo Trinitas potest dici Filius ; Spiritus vero sanctus potest dici, secundum quod scriptum est : Deus Spiritus est.

Quidam tamen dicunt quod Pater et Filius sunt Spiritus, non tamen Spiritus sanctus, vel non sanctus. Sumitur et haec oratio Spiritus sanctus in designatione relationis.

Unde

 Spiritus sanctus, qui non est Trinitas, sed in Trinitate intelligitur, in eo quod proprie dicitur Spiritus sanctus, relative dicitur, cum et ad Patrem et ad Filium referatur ; relatio tamen non apparet in hoc nomine, apparet tamen cum dicitur donum.

 

Et nota quia alia ratione dicitur donum, alia donatum. Nam donum dicitur ab aeterno ; donatum, ex tempore.

Unde Augustinus :

Semper procedit Spiritus sanctus et non ex tempore, sed ab aeterno procedit, et quia ab aeterno procedebat ut esset donabile, iam donum erat antequam esset cui daretur.

Et nota quod Spiritus sanctus proprie dicitur donum Dei, id proprie charitas, licet hoc unum de tota Trinitate dicatur.

 

Quod enim charitas ipsa qua Deum diligimus, vel qua Deus nos diligit Deus sit, audi Augustinum dicentem :

Cum de dilectione fratrem diligimus, de Deo fratrem diligimus. Nec fieri potest ut ipsam praecipue dilectionem non diligamus, qua fratrem diligimus, quia Deus ipse dilectio est.

Et ne quis hoc dictum esse putet per causam, sicut cum dicitur,

Deus est spes nostra et refugium,

quia est causa spei et refugii ; audi quid alibi dicat

Tale est :

Tu es patientia mea,

quale est,

Domine, spes mea ;

et :

Deus meus misericordia mea.

Non autem ita dictum est : Deus charitas mea, sed ita dictum est :

Deus charitas est,

sicut est dictum :

Deus Spiritus est.

 

Quod tamen si dicatur, quaeritur cum charitas magis et minus habeatur, augeatur et minuatur, an Spiritus sanctus augeatur et minuatur, cum charitas sit Spiritus sanctus ; sic enim videtur mutabilis.

Ad quod dicendum quod Spiritus sanctus non recipit in se magis vel minus, nec in se exaltatur vel magnificatur, sed in nobis exaltatur qui eum habemus, et in quo proficimus diligendo et cognoscendo.

Unde Augustinus :

Si Spiritus sanctus ab alio magis et ab alio minus non haberetur, sanctus Eliseus sancto Eliae non diceret ; Spiritus qui in te est, duplo fiat in me.

Et alibi :

Probet se quisque quantum charitas in eo proficiat, imo quantum ipse in charitate. Si enim Deus charitas est, nec proficit nec deficit.

 

Item, aliquis habet charitatem qui prius non habebat, et charitas est Spiritus sanctus. Ergo aliquis habet Spiritum sanctum qui prius non habebat eum. Ergo in aliquo est Spiritus sanctus in quo prius non erat, cum tamen ille prius esset.

Ad hoc dicimus, quia non omnis habet Spiritum sanctum in quo est Spiritus sanctus. Alioquin irrationales creaturae eum haberent, sed illi soli habent in quibus est per inhabitantem gratiam.

Item dicit Augustinus :

Unde est fides, nisi a quo est dilectio,

 id est a Spiritu sancto. Ergo sicut fides quae est a Spiritu sancto non est Spiritus sanctus, ita dilectio quae est a Spiritu sancto non est Spiritus sanctus.

Ad quod dicimus quod Spiritus sanctus a se quidem est in nobis ; hoc supplendum est. Nam ipse se dat nobis ; et ita tam fides quam Spiritus sanctus a se est in nobis.

Item Augustinus :

Charitas Dei dicta est diffundi in cordibus nostris, non qua nos ipse diligit, sed qua nos suos dilectores facit.

Hic videtur distingui charitas qua Deum diligimus, ab ea qua ipse nos diligit ; et ita cum Deus diligat nos charitate quae est Spiritus sanctus, non videtur quod nos diligamus eum ea qua ipse nos diligit ; et ita cum Deus diligat nos charitate quae est Spiritus sanctus, non videtur quod nos diligimus eum charitate quae est Spiritus sanctus, sed charitate creata quae est virtus mentis. Sed nos ita exponimus auctoritatem illam, ut non distinguatur inter dilectionem illam qua nos diligit, et illam qua eum diligimus, quae eadem est Spiritus sanctus. Sed ita,

 non qua nos ipse diligit, sed secundum quod ea nos suos dilectores facit,

ut una etiam intelligatur utrobique dilectio.

Item Augustinus :

Charitatem voco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum ; et se ac proximo propter Deum.

 Sed ita dicitur charitas esse motus animi, sicut dicitur Deus spes nostra, scilicet per causam ; sicut Sapientia in sacra Scriptura dicitur actus mobilis, certus, incoinquinatus, cum tamen ipsa non sit aliquid mobile, nisi per causam qua facit nos moveri de virtute ad virtutem. Sed cum charitas operetur in nobis actum credendi et sperandi, sicut et diligendi, cur dicitur quod charitate diligimus, et non charitate credimus vel speramus ? Cuius quidem patet solutio, quia charitas modum credendi operatur mediante fide virtute, sicut modum sperandi mediante Spiritu sancto, sed modum diligendi nulla virtute mediante. Unde a charitate credimus, speramus, sed non charitate ; a charitate diligimus et charitate diligimus.

 

Quidam tamen imo fere omnes propter verbum Apostoli dicentis :

Fides, spes, charitas, tria haec : maior autem horum est charitas.

 Quod genus locutionis incongruitatem intellectus faceret, nisi charitas esset virtus sicut fides et spes, cum non soleat fieri comparatio per superlativum, aut communicatio nisi rerum eiusdem generis, maxime Creatoris ad creaturas. Dicunt hoc nomine charitas duo significari, virtutem animi quae intensior est in quibusdam quam in aliis ; et Spiritum sanctum, qui tamen per charitatem solam et improprie dicitur charitas secundum quosdam, sicut spes et misericordia.

 

Praeter haec etiam dicitur charitas motus illius virtutis quae est in anima. Cum ergo dicitur Deus diligit nos charitate, charitas ibi ad Deum refertur secundum omnes Catholicos, eum in Deo non sit virtus, nec qualitas mentis secundum quod Deus. Cum dicitur nos diligimus Deum charitate, non de Spiritu sancto hoc dicitur, sed de virtute mentis vel motu virtutis.