Caput XIX — Livre I — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre I
CAPUT XIX
De his terminis, esse a Patre, Deus de Deo, et hujusmodi.
Quaeritur etiam de his terminis esse a Patre, Deus de Deo, an essentiam, an relationem praedicent ?
Videtur enim dici secundum essentiam esse a Patre ; cum hoc tam de Patre quam de Filio, quam de Spiritu sancto posset dici. Quod si est, tota Trinitas est a Patre, sicut tota est unus Deus, ergo tota Trinitas est ab aliquo ; ergo aliquid est principium Trinitatis. Item, quidquid habet Filius, habet a Patre, Filius est a Patre ; ergo hoc habet a Patre quod est a Patre, et quidquid habet Filius habet a Patre ; ergo Filius habet a Patre, habere a Patre esse a Patre ; et ita in infinitum potest procedere ratiocinatio.
Item, si dicatur illud tantum, Deus de Deo, dici secundum essentiam ; ergo Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unus Deus de Deo sunt, secundum regulam suprapositam : Quidquid de Deo secundum essentiam dicitur, et de singulis personis dicitur singulatim, et de illis in summa singulariter non pluraliter. Et alia est regula : Quidquid in sancta Trinitate dicitur ad se, ut dicitur alterum sine altero : ergo nec Filius sine Patre est Deus de Deo, sed secundum essentiam dicitur. Ideo dicunt quidam quod hi termini ab eisdem regulis sunt excipiendi.
Aliis videtur hujusmodi terminis figurari et divinam essentiam et relationem, ut ad ipsum quod dicitur Deus vel esse dicitur secundum essentiam. Quod autem dicitur de Deo vel a Patre, dicitur secundum relationem, sicut supra dictum est, de hoc termino potens generare. Quae opinio in hoc infirmari potest ; quia secundum hoc essentia divina diceretur relative, quod tamen falsum est. Divina enim essentia nec gignit, nec gignitur, et ita post plenius docebitur. Possunt ergo alii hujusmodi terminis significare relationes ; quia idem est dictu, Filius est Filius, ac si dicitur, Filius est Deus de Deo : et ita de Spiritu sancto ; et cum hoc quidem dicitur de hoc termino esse a Patre, non videtur dici. Potest enim significari eadem relatio qua hoc nomen Filius, ut idem sit dicere, Filius est Filius, ac si dicatur, Filius est a Patre, et Spiritus S. est Spiritus sanctus, ac Spiritus sanctus est a Patre vel a Filio. Nullo enim modo est a Patre quo etiam non sit a Filio, et econtrario, et ita aequivoce dicitur de Filio et de Spiritu sancto esse a Patre : sed cum dicitur de Patre quod ipse est a Patre, nil in Deo ponimus, imo potius removemus. Nam idem est acsi diceretur, Pater non est ab alio quam a se.
De hoc termino Deus de Deo dici potest quod nec secundum essentiam, nec secundum relationem probatur de Deo. Nam regula ista data est de incomplexis, et accipitur ibi hoc nomen Deus personaliter pro relativis, sed non relative. Nam idem est ac si dicatur Filius de Patre.
Et nota quod sicut dicit Augustinus, id solum dicitur illud de illo quod ambo sint, et secundum illud nomen potest fieri talis assignatio hoc de hoc : quod ambobus, vel potius tribus convenit. Non enim dicitur de Filio quia unus solus est ibi Filius. Nec mirum si tali junctura ponitur hoc nomen Dei personaliter. Nam et alibi ita invenitur positum, ut cum dicitur, Deus passus est, mortuus est, sepultus, et hujusmodi. In aliis etiam locutionibus nomina essentiae saepe ad significationes inveniuntur deducta, ut potentia Patri, sapientia Filio, bonitas vel dilectio Spiritui S. attribuitur, cum tamen quodlibet istorum de Deo secundum essentiam dicatur, nec sine ratione fit.
Nam cum audisset homo in sacra Scriptura Deum vocari Patrem et Deum Filium, existimavit forte, vel aestimare posset, tale aliquid esse in Deo quale aliquid est in homine ; quia non viderat Deum Patrem cum vidisset hominem. Nam inter homines Pater est prior Filio, et ex antiquitate in eo est defectus ; Filius est posterior Patre, et ex posteritate in eo sensus imperfectio solet esse. Ne quis simile de Deo aestimaret occurrit Scriptura nominans Patrem potentem, Filium sapientem. Similiter Spiritus nomen est inflationis et superbiae. Igitur humana conscientia propter rigorem et crudelitatem ad Deum metueret accedere, mox occurrit Scriptura eum vocans benignum et mitem. Ita Pater potens, Filius sapiens, Spiritus sanctus benignus vel diligens intelligitur.
Non quod solus Pater sit ibi potens, vel Filius ibi sit sapiens solus, vel Spiritus solus sit ibi diligens ; sed propter supradictas rationes appropriantur hujusmodi nomina Patris, appropriatione nominis, non rei ; sunt et aliae appropriationes quae fiunt nomine et re, quas in fine sequentis capituli sub certo numero comprehendendo ponemus, et ad oculum sicut ex auctoritate Scripturarum collegimus, demonstrabimus : et quia supra de potentia satis disseruimus, de ea ad praesens nil dicemus, sed de sapientia et dilectione ut ita secundum ordinem de his quae supra exorsi sumus, inchoemus scilicet de essentialibus vocabulis quae personaliter accipiuntur.
