Caput XVIII — Livre I — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre I
CAPUT XVIII
De vocabulis abstractis, cuiusmodi sunt, Deitas, paternitas.
Sunt alia vocabula de quibus dubium est an dicantur de Deo secundum essentiam, cuiusmodi sunt omnia abstracta, ut divinitas, essentia, paternitas, filiatio, et huiusmodi proprietates : de quibus etiam sub speciali dubitatione relinquimus an de tribus personis dicantur secundum essentiam, an secundum relationem, quia si haec secundum essentiam dicantur. Ergo Pater essentia sua est essentia, et Deitate Deitas est.
Item, si Pater essentia sua est paternitas ; ergo idem est ei esse Deum et paternitatem esse ; ergo cum Pater, Filius et Spiritus sanctus sint unus Deus, ipsi sunt una paternitas ; ita et Filius, et Spiritus sanctus est paternitas. Si vero secundum relationem dicitur ; ergo nomine paternitatis refertur Pater ad Filium et Spiritum sanctum ; et ita potest dici, Pater est paternitas Filii, quod incongrue videtur dictum. Ideo dicunt quidam haec nomina excludenda ab illa regula, qua dicitur : Omne quod de Deo dicitur, ab aeterno vel secundum essentiam, vel secundum relationem dici.
Et de his quidem nominibus paternitas et filiatio certum voluimus esse quod non praedicant essentiam in Deo sicut mox patebit in tractatu Relatorum, licet nullum videamus sequi inconveniens, si hoc dicatur de his nominibus essentia, divinitas.
