Caput XV — Livre I — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre I

Caput XV

CAPUT XV

 

De his quae communia sunt praedestinationi et reprobationi.

 

Ordine praenotato agendum est de praedestinatione et reprobatione, et de his simul, quia in plerisque similem exigunt tractatum. Circa praedestinationem igitur hoc primo considerandum est quod duplex est eius effectus. Primus, est appositio gratiae in tempore ; secundus, finalis retributio vitae aeternae. Sunt igitur tria : aeterna electio sive praedestinatio vel aeterna dilectio ; temporalis gratiae appositio ; finalis vitae retributio. Et ex opposito tria sunt, aeterna reprobatio, et temporalis gratiae subtractio, interminabilis poenae inflictio : et prima proprie reprobationis nomine censetur ; secunda proprie obduratio dicitur. Interdum tamen obduratio pro reprobatione ponitur et econtrario : sic quoque aeterna electio praedestinationis nomine censetur ; secunda vero iustificatio vocatur : interdum enim haec confuse ab auctoribus ponuntur, ut in hoc exemplo :

Eliguntur qui non sunt ; nec errat qui eligit, nec vane eligit. Eligit tamen et habet electos quos creaturus est eligendos.

Distingue cum audis habet electos, id est praedestinatos ab aeterno quos creaturus est eligendos temporali electione, id est appositione gratiae.

 

Cum autem haec tria illis tribus opponantur, in quibusdam aequis passibus ambulant, in quibusdam non. Sicut enim aeternae praedestinationis nullum est meritum, ita nec aeternae reprobationis ; alioqui temporale causa aeterni. Item, sicut praedestinatio aeterna causa est appositionis gratiae, ita reprobatio aeterna est causa subtractionis gratiae : sed non sicut gratiae appositio causa est finalis retributionis, ita gratiae privatio finalis damnationis : nec sicut praedestinatio est causa bonitatis, ita reprobatio est causa m nitatis. Item, sicut praedestinatio causa est finalis retributionis, ita reprobatio aeterna causa est finalis damnationis. Non tamen sine distinctione dandum reprobationem aeternam esse causam temporalis subtractionis gratiae. Potest enim intelligi privatio vel subtractio positive vel negative ; si negative intelligatur, verum est ; quia aeterna reprobatio causa est quare non apponatur gratia, sed non est causa quare appositio subtrahatur. Imo huius causa est meritum humanum. Alterius vero, id est non appositionis, et aeterna reprobatio, et meritum humanum est causa ; utriusque vero, scilicet et non appositionis et aeternae reprobationis quasi quaedam indicia et coniecturae videntur esse prava merita. Meretur itaque homo sibi gratiam non apponi, cuicunque enim non apponitur, meritis suis exigentibus hoc illi accidere praesumendum. Si enim non est baptizatus merito originali non apponitur ; si est baptizatus peccando mortaliter meretur appositam subtrahi. Sola enim gratia redemptos discernit a perditis, quos in apostatica radice damnatos detinebat communis causa perditionis, ut si nullus indeliberaretur, nemo recte posset Dei vituperare iustitiam.

 

Ut autem quae de aeterna praedestinatione vel reprobatione diximus clarius elucescant, dicendum quid praedestinatio et quid reprobatio. Praedestinatio est gratiae praeparatio qua Deus ab aeterno homini Christo, eisque quos praescivit fieri conformes imaginis Filii sui bona sine meritis praeparavit. Reprobatio est praescientia nequitiae, et praeparatio interminabilis poenae. Praedestinatio ergo consideratur in duobus circa unum, id est in praescientia et praeparatione circa beneficia. Reprobatio in duobus circa duo, id est in praescientia circa peccata, et praeparatione circa supplicia. Praescivit enim Deus tam peccata quam supplicia ; sed ita praeparavit supplicia quod non peccata. Unde primum praemissorum utrique sequentium reddendum reliquum uni soli.

 

Ex his palam sunt dicta, scilicet praedestinationem esse causam et appositionis gratiae in tempore, et finalis retributionis, quod tamen videtur esse falsum. Cum enim consistat in duobus, ut dictum est, id est in praescientia et praeparatione, aut non erit praeparatio causa temporalis oppositionis, aut praescientia erit eiusdem causa, quod ita ostenditur. Quia praedestinavit Deus Petrum, confert ei gratiam in tempore ; quia praescivit eum futurum bonum, et praeparavit ei bona, et confert ei gratiam in tempore : ergo vel quia praeparavit ei bona, vel quia praescivit, confert.

Quod etiam auctoritate Augustini videtur posse ostendi, ait enim :

Praescius Deus malae voluntatis futuros non habuit eos in numero bonorum, sicut et de praescientia Pharaonem censuit damnandum sciens eum se non esse correpturum. Apostolum vero Paulum elegit praescius utique quod futurus esset fidelis.

Item, sicut Deus subtrahit multis, id est non largitur honorem temporalem, quia de unoquoque scit qualis esset si esset in potestate constitutus, et ita propter tyrannidem quam exerceret si in potestate esset, et propter mala quae faceret, non largitur ei honorem : contra nimirum a simili, propter bona quae praescit hominem facturum, potest dici quod det ei gratiam, ut sicut mala merita quae inessent si hoc haberet, sunt causa quare Deus hoc nolit dare ; ita et bona quae habiturus est vel esset, sint causa quare Deus det ei gratiam vel honorem terrenum etiam antequam prorsus sint illa merita.

Econtrario tamen si praescientia causa est quare alicui apponatur gratia in tempore, eadem videtur causa obdurationis temporalis, cum sit praescientia aeque de bonis ac de malis.

Quod tamen praescientia non sit causa quare apponatur gratia in tempore, ait Augustinus :

De iustitia iudicat Deus non de praescientia ; quia iustitia, non Dei praescientia, causa est quare aliquis sit dignus apud Deum vita aeterna.

 

Sciendum est igitur Dei praedestinationem non esse causam temporalem iustificationis quantum ad praescientiam, sed quantum ad praeparationem, nisi haec dictio quia notet causam non qua. Quod si non praesciret Deus, non apponeret gratiam in tempore, sed quia praeparavit, id est se daturum disposuit ut nomine dispositionis intelligatur beneplacitum cum praescientia, sicut dictum est de verbo novit superius. Potest recte dari quod quia praescivit, id est quia in beneplacito praescientis fuit, ideo gratiam in tempore contulit ; vel, quod melius est, in assignatione causae iustificationis non est tantum sumenda praeparatio, vel tantum praescientia : sed haec duo simul sicut et ipsa intelliguntur in hoc verbo praedestinavit, id est quia fuit praescivit et praeparavit, id est quia fuit in beneplacito et praeparatione praescientis ut electis in tempore conferret gratiam, et post, vitam aeternam : ideo confert. Ex quo intelligi datur nomine praeparationis divinam dispositionem intelligi. Non enim aliud est Deo praeparare quam disponere, nec aliud disponere quam esse. Et sic idem praeparare quam esse. Unde constat divinam essentiam praedicari cum dico : Praedestinatio est gratiae praeparatio, id est dispositio qua Deus disposuit se in tempore collaturum gratiam electis, et ita Deus principaliter significatur esse Deus, et subinnuitur quidam effectus temporalis circa electos, sicut etiam videtur divina essentia praedicari cum dicitur : Deus praedestinavit istum.

 

Sed ad hoc obicitur multipliciter : Quia Deus voluit, praedestinavit istum, id est Dei voluntas et praedestinatio : ergo idem est causa sui ipsius. Idem est Deo esse Deum et esse praedestinantem : ergo Deus eo est Deus quo est praedestinans ; ergo est Deus quo praedestinat, sed Deus divina essentia est Deus : ergo Deus divina essentia praedestinat. Non ergo sola gratia praedestinat. Item, Deus eo est Deus quo praedestinat, et econtrario. Sed Deus sua gratia praedestinat ; ergo gratia est Deus. Ideo solvunt quidam dicentes, quia cum dicitur, Deus eo quo est Deus est praedestinans. Hoc nomen praedestinans ibi retinet principalem significationem : et est idem ac si dicatur, eo quo est Deus, est ille qui praedestinat : sed cum dicitur Deus praedestinat, redundat verbum in consignificatum ; nec aliquid Deo attribuitur, sed potius circa electos aliquid significatur ac si diceretur : ex Dei gratia, id est bonitate est gratuita quod electi ab aeterno fuerunt recepturi aeterna praemia. Unde cum admittendum sit : Divina essentia est praedestinans, id est ille qui est praedestinans, non est dandum divina essentia praedestinat ; imo sola gratia praedestinat. Verbum enim, amissa principali significatione, redundat in consignificatum.

 

Sed contra hanc solutionem dicit aliquis : Nunquid verbum ubique amittit principale significatum ? quod si est ; ergo ubique improprie ponitur in locutione.

Item, si semper hoc verbum de Deo dictum, effectum temporalem circa electos notat, et nunquam principalem significationem retinet : ergo non vere dicitur : Deus ab aeterno praedestinavit bonos, quia nullus temporalis effectus talis ab aeterno est.

Item, Deus gratia sola praedestinat ; ergo gratia temporali vel aeterna : si temporali gratia praedestinat, videtur, illa gratia temporalis esse in Deo, aut non videtur illa locutio recipienda : sicut non dicitur, Deus creatione creavit mundum, quia nulla talis creatio in Deo est. Si vero dicitur quod aeterna gratia praedestinat ; ergo aliquod aeternum notat hoc verbum praedestinat dictum de Deo.

Item, Deus ab aeterno gratis elegit Petrum ; ergo ab aeterno gratis praedestinavit Petrum ; et ita probatur divina essentia cum hoc dicitur. Aliter enim non haberet ibi locum ab aeterno.

Item, hoc verbum praedestinat dictum de Deo solum notat effectum temporalem circa creaturas ; ergo nullo quo sit Deus, Deus praedestinat aliquem : sed Dei praedestinatio est Deus ; ergo non praedestinat Deus praedestinatione quae ipse est. Item, idem est Deo esse et praedestinare, esse Deum et esse praedestinantem ; ergo quo est Deus, praedestinat ; vel non eo quo est Deus, est praedestinans.

 

Qui praedictam sequuntur solutionem non habent pro inconvenienti dicere quod aliqua dictio principalis aliquid significat, et tamen nunquam retinet principalem significationem in locutione posita ; sicut haec dictio uter in locutione posita nunquam sequitur propriam constructionem adiectivorum, quia non construitur cum dictione eiusdem casus et eiusdem numeri : et quamvis hoc verbum praedestino significet effectum circa creaturas, non tamen ideo minus recipiunt ; Deus ab aeterno praedestinavit istum ; cum huius verbi significatio omnia tempora comprehendat in quocunque tempore proferatur, propter confusam significationem. Unde nec notatur aliquis affectus esse praeteritus, vel ab aeterno fuisse tali locutione ; sicut si dicitur, Deus fuit creaturus mundum, nullus notatur effectus fuisse praeteritus, licet ibi ponatur verbum praeteriti temporis. Quod vero dicitur, Deus gratia praedestinat, non recipiunt aliquod adiectivum, ut dicitur. Deus gratia temporali vel aeterna praedestinat, quia ibi ponitur hoc nomen gratia quasi adverbialiter ut sit gratia, id est gratis.

 

Illi vero ultimae argumentationi instant sic : Idem est Deo posse et intelligere, esse omnipotentem et intelligentem ; ergo eo est potens quo intelligens, quod falsum esse dicunt ; quia potentia est potens, et non potentia est intelligens, imo intelligentia est intelligens. Videtur enim mihi absonum esse huiusmodi admittere ; sed dicit aliquis quia non propter absurditatem locutionis, cum non sit ibi falsitas, negandum est. In consequentia enim sermonis non praeiudicat veritati dictorum. Videtur ergo non dandum non solum ob sermonis inconsequentiam, sed quia aliquid significat, vel subinnuit iste terminus intelligentia, quod non iste terminus potentia in quibusdam cum nulla potest consignificatio, vel iniunctio deprehendi ; nec tamen consequenter potest attribui uni quod attribuitur alteri, ubi difficile est reddere rationem inconsequentiae vel causa quare unum potius recipiatur quam reliquum.

 

Alii paulo amplius procedunt in solutione praedictarum obiectionum recipientes : Deus, eo quo est Deus, praedestinat ; non tamen divina essentia praedestinat, cum ipsa divina essentia sit Deus. Nam in prima propositione verbum principalem habet significationem, in conclusione amittit, et ad consignificationem redit, et ita huic instant argumentationi : Deus, eo quo est Pater, est Deus, paternitate Pater ; ergo paternitate est Deus. Primam si quis neget ita probant. Deus aliquo est Pater, aliquo est Deus ; ergo eodem vel alio, vel idem prorsus est quo est Pater et quo est Deus : ergo eodem est Pater et Deus.

 

Quod vero supradictum est de voluntate quae videtur esse causa praedestinationis, non recipiunt. Nam ita idem sui ipsius esset causa. Nec significat ibi haec dictio quia causam, imo ratiocinata est, ut sit sensus : quia Deus voluit, praedestinavit istum, id est si voluit praedestinare, praedestinavit ; vel accipitur praedestinavit pro temporali gratiae appositione, cuius quidem causa est aeterna Dei voluntas ut supra ostensum est.

 

Quibusdam videtur quod hoc verbum praedestino divinam essentiam significat, cum dicitur : Deus praedestinavit istum, vel Deus ab aeterno dilexit istum, quod idem est, ut dicunt. Nam principaliter significatur Deus est Deus et subinnuitur ab aeterno eius voluntati subfuisse, ut huic in tempore apponeret gratiam et finaliter conferret vitam aeternam. Sed si idem est praedestinare et ab aeterno diligere, non videtur quod Deus ab aeterno dilexerit Iudam, quia eum non praedestinavit. Quod tamen ab aeterno dilexerit, videtur, quia ex benignitate sua gratiam apposuit Iudae in tempore et ab aeterno hoc voluit ; ergo ab aeterno Iudam dilexit, vel non est idem ei diligere et velle. Fallacia. Ex benignitate conservat Deus quamlibet creaturam in suo esse, et ab aeterno hoc voluit ; ergo ab aeterno diligit Deus quamlibet creaturam. Quod non videtur, quia cum dicitur, Diligit Iudam, vel irrationalem creaturam, idem est ac si dicitur, in suo esse conservat, nec aliquid Deo attribuitur, sed creaturae. Ita quoque cum dicitur, Deus dilexit Iudam, idem est ac si dicitur, temporaliter ei apposuit gratiam. Nec huiusmodi locutionibus aliquid Deo attribuitur. Item, Deus diligit Iudam vel irrationalem creaturam ; ergo dilectione temporali vel aeterna : si aeterna, ergo ab aeterno diligit Deus Iudam ; si dilectione temporali, ergo dilectio temporalis in Deo est, quod falsum est.

 

Hoc ad quod dicendum quod verbum diligit dictum de Deo ; secundum quod Deus, tria significat, quia accipitur pro praedestinare et conservare in esse, et pro gratiam apponere. Primo modo, diligit omnes et solos salvandos. Secundo modo, omnem creaturam diligit. Tertio modo, solos et omnes qui nunc iusti sunt sive salvandi, sive damnandi ; et prima significatione eius propria est quando de Deo dicitur. Unde pro illo solo quod illo modo diligit Deus, recipimus : Deus ab aeterno diligit istum, et Deus dilectione quae ipse est diligit istum ; et probatur divina essentia. Praeterea innuitur effectus quidam circa creaturam. Pro illis autem quos in suo esse conservat, vel quibus apposuit Deus gratiam in tempore, ita quod non praedestinavit eos, non recipitur quod ab aeterno dilexerit, imo ab aeterno odio habuerit. Unde iacob ab aeterno dilexi, Esau autem odio habui. Illos autem non diligit aliqua dilectione vel temporali, vel aeterna, quia nil Deo attribuitur illa locutione, sed potius creaturae ; et cum sit tropica locutio, non fit recta argumentationis processio si concludatur, Deus istum diligit temporali dilectione vel aeterna. Item, Deus diligit irrationalem creaturam ; ergo ut utens aut ut fruens ; et licet propter improprietatem praemissae locutionis non accidat, satis tamen potest admitti, diligit ut utens.

 

Aliis videtur nil Deo attribui ; sive dicitur, Deus ab aeterno dilexit Petrum ; sive dicitur, Deus praedestinavit Petrum. Nec huiusmodi locutionibus aliquid praedicari nisi solum terminum. Isti securius incedunt, quia difficile est de huiusmodi praedicationibus iudicare : et hoc maxime propter comparationes quae fiunt, vel cum aliquid sibi comparatur secundum diversa tempora : ut cum dicitur, Deus magis diligit modo Petrum quam diligeret ipsum existentem in via. Vel inter diversas personas : ut cum dicitur, Deus magis diligit Petrum quam Linum ; vel cum nova dilectio videtur Deo attribui, cum dicitur, Deus incipit diligere istum qui incipit esse bonus. Haec enim omnia videntur repugnare ei quod dictum est de Dei dilectione, quod Deus dilectione, quae ipse sit, diligat homines, vel praedestinatione, quae ipse est, praedestinet ; quoniam essentia Dei nec magis, nec minus recipit, nisi dicas illam comparationem non in principalem significationem, sed in consignificationem redundare. Eum enim magis diligit cui maiorem gratiam apponit, et cui maiorem confert coronam ; et eum incipit diligere cui incipit gratiam apponere. Sic ergo secundum eos nulla tali locutione aliquid Deo attribuitur.

Unde non est recipiendum secundum eos, Deus diligit aliquem aliqua dilectione ; nec ita intelligatur, temporali dilectione diligit Iudam, id est temporaliter confert ei gratiam, vel in esse suo conservat.

 

Quia tamen difficile est assignare quid sit illa dilectio temporalis, vel in quo sit, tutius est negare quando ablativus ibi ponitur ; sed eo non apposito vere dicitur diligit illum ; nec tamen dicendum quod ab aeterno dilexerit Iudam, licet ab aeterno placuerit ut ei conferret gratiam temporaliter, quia appropriatum est hoc genus locutionis ab aeterno diligere ad praedestinationem ; nec tamen, cum ab aeterno magis dilexerit Petrum quam Linum, ideo verum est, magis praedestinavit istum quam illum, quia nec etiam Latine hoc dicitur. Multa enim personaliter inter se convertuntur, nec necesse est unum venire in comparationem, cum alterum comparatur.

 

Secundum haec quae praedicta sunt patet quod Deus interdum magis diligit eum qui minus dignus est diligi secundum praesentem iustitiam. Et forte aliquando maiorem charitatem habuit Iudas quam Petrus ; nec tamen plus diligebatur Iudas a Deo quam Petrus secundum unam significationem huius verbi diligo, de tribus quas supra distinximus ; et quando Saulus non diligebat Christum, imo persequebatur, plus diligebat eum Deus quam Linum, qui nunc fruebatur vita aeterna. Sed Iudae quomodo intelligas plus diligebat, cum sint tres huius verbi distinctae significationes ? Quid enim alibi dicitur, Deus aeque dicitur, benignus est omnibus ? Unde videtur quod, Omnes aeque diligantur a Deo, ita intelligendum est, quia gratis dat Deus hominibus quidquid dat, vel quia, quantum in se est, nullum magis diligit quam alium ; vel aeque benignus, id est pariter benignus ut non faciat in quantitate, sed in similitudine.

 

Solet etiam quaeri utrum qui est praedestinatus possit non esse praedestinatus, quod ita videtur posse colligi. Alicui potest apponi gratia cui nunquam fuit apponenda ; si ei est apposita, ipse potest esse praedestinatus ; si nunquam fuit apponenda, non est praedestinatus. Eodem modo probatur quod aliquis potest non esse praedestinatus qui est praedestinatus.

Item, Deus potest non praedestinasse istum : ergo iste potest non esse praedestinatus a Deo ; ergo iste potest non esse praedestinatus.

Item, iste potest damnari ; si damnatur non est praedestinatus ; ergo iste potest non esse praedestinatus.

Item, istud est necessarium, scilicet istum esse praedestinatum ; ergo quodlibet necessarium cum eo potest esse verum. Item indirecte, istum esse praedestinatum et damnari est impossibile ; istum esse praedestinatum est necessarium ; ergo ipsum damnari est impossibile. Cui argumentationi licet ita possit ferri instantia : Animam Antichristi esse et Antichristum non esse vel fuisse est impossibile ; animam Antichristi esse est necessarium ; ergo Antichristum esse vel fuisse est impossibile, posito quod nunc primo sit : tamen concedendum est sine haesitatione quod possibile est istum praedestinatum qui est in via, non esse praedestinatum ; per divisionem intellige, id est iste praedestinatus potest non esse praedestinatus.

 

Sed obicitur : Multi possunt esse praedestinati qui non sunt ; ergo non diminuto numero eorum qui modo sunt praedestinati, sed istis qui possunt esse praedestinati et non sunt, annumeratis his qui sunt praedestinati, plures erunt praedestinati quam sint modo ; ergo plures possunt esse praedestinati quam sint : ergo numerus praedestinatorum potest esse maior quam sit ; ergo potest augeri. Cui contradicit Augustinus sicut in Apocalypsi legitur :

Tene quod habes ne alius coronam tuam accipiat.

Si enim non est alius accepturus nisi tu amiseris, certus est numerus electorum, id est non potest augeri vel minui. Sed patet etiam minus perito verum esse quod dicit Augustinus, si coniunctim intelligas ; falsum, si per divisionem.

Item, omne verum quod est de praeterito est necessarium : hoc est de praeterito istum esse praedestinatum ; ergo ipsum est necessarium.

Ad quod dicendum quia ad futurum spectat et ideo contingens, licet de praeterito videatur.

Item, quod factum est non potest esse non factum ; iste est praedestinatus ; ergo non potest non esse praedestinatus. Sed nunc etiam illud valet, quia non notatur aliquod praeteritum cum dicitur, iste est praedestinatus, sicut nunc cum dicitur, iste fuit lecturus.

Unde quemadmodum illud ad omnia tempora refertur, quia pro eo qui disputat, et disputavit, et disputabit, vere dicitur quia fuit disputaturus ; ita pro eo cui apposita, vel apponitur, vel apponetur gratia cum vita aeterna, vere dicitur iste est praedestinatus. Et sicut non est necessarium aliquem fuisse lecturum, nisi iam inchoaverit lectionem ; ita nec necessarium est aliquem esse praedestinatum, nisi iam obtinuerit vitam aeternam. Et ita voces distinctae per tempora in hoc verbo non notant actiones, sed illa tempora quorum sunt. Non tamen semper potest vere poni praesens ; ubi vere ponitur praeteritum.

Unde non dicitur, Deus praedestinat Petrum, cum eum praedestinaverit quod facit consignatio huius propositionis prae, quae in compositione notat antecedentiam temporis, sicut, non quicunque fuit lecturus, est lecturus.