Distinctiones XXVIII-XXIX — Livre III — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre III
DISTINCTIONES XXVIII et XXIX
Angeli praecepto caritatis obligantur.
Unde et angeli illo praecepto continentur.
Dicit enim Augustinus : Manifestum est praecepto dilectionis proximi, etiam sanctos angelos contineri, a quibus nobis misericordiae impenduntur officia.
Quatuor sunt genera diligendorum.
Denique omne genus diligendorum praedictis mandatis comprehenditur, quae quatuor sunt, ut Augustinus ait : Unum quod supra nos est, scilicet Deus ; alterum quod nos sumus, tertium quod iuxta nos est, scilicet proximus ; quartum, quod infra nos est, scilicet corpus nostrum, et proximi. Quod in illis mandatis intelligitur, etsi non exprimitur.
Ait enim Augustinus : Si te totum intelligis diligendum, hoc est animam et corpus, etiam proximum tuum, id est animam et corpus eius diligere debes.
Quod una caritate Deum et proximum diligamus.
Licet autem tot sint, quae diligamus, tamen una sola caritate diligimus.
Ait enim Augustinus : Una est caritas, et duo sunt praecepta. Non enim alia caritas diligit proximum, nisi quae et Deum. Inde ordinata debet esse caritas, et in affectu interiori, et in effectu exteriori.
De ordine autem affectus dicit Augustinus : Qui ordinatam vult habere dilectionem videat, ne aut diligat quod non est diligendum, aut non diligat quod est diligendum ; aut aeque diligat quod plus minusve est diligendum, vel plus minusve diligat quod aeque est diligendum.
Ordo diligendorum.
Omnis homo, inquantum peccator, non est diligendus ; inquantum homo, est diligendus. Deus vero plus omni homine diligendus. Amplius autem diligendus est proximus, quam corpus nostrum, quia propter Deum ipse diligitur, qui potest Deo nobiscum perfrui : corpus autem non potest. Denique omnes proximi pari affectu, sed dispari effectu diligendi sunt.
Unde Augustinus : Omnes homines aeque diligendi sunt, sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est, qui pro locorum, temporum, vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi iunguntur.
Hoc quoque Ambrosius distinctius dicit : Primo diligendus est Deus ; secundo parentes. Inde filii, post domestici : qui si boni sunt, malis filiis praeponendi sunt. Postremo inimici, quos nec ex tota virtute, nec sicut teipsum iubet Deus diligere, sed simpliciter. Sufficit enim quod diligimus et non odio habemus.
Hoc autem dicit Ambrosius : Non quod eos diligere non debeamus, sicut et nos, proximi enim sunt, sed ut sic ostendatur quod sufficit, si minus eos diligamus, quam caeteros proximos, et hoc utique secundum effectum.
De gradibus caritatis.
Sciendum quoque est quod caritas non mox ut nascitur perfecta est. Ut enim perficiatur, nascitur, nata nutritur, nutrita roboratur, roborata perficitur. Perfecta vero dicit :
