Distinctio XXXIV — Livre III — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre III
DISTINCTIO XXXIV
De septem donis Spiritus sancti.
Septem etiam dona virtutes sunt, et in angelis sunt, ut Ambrosius ait : Spiritus Dei, naturam angelorum effusiore quadam sanctificationum ubertate laetificat. Deinde sanctificationes exponens, subdit : His sanctificationibus, signatur plenitudo septem spiritualium virtutum, quas enumerat Isaias, dicens : Spiritus sapientiae, etc.
Sed contrarium videtur quod dicit Beda : Qui cum de timore servili, et casto egisset, addidit : Uterque in futuro cessabit. Augustinus etiam ait : Timor Domini est magnum praesidium proficientibus ad salutem, pervenientibus foras mittitur. Non enim iam timent amicum, cum perducti fuerint ad id quod repromissum est.
Sed dicimus quod timor in futuro erit, non secundum usum quem modo habet, qui est metus separationis, sed secundum reverentiam, quae est mista cum subiectione dilectionis, secundum quam in Christo fuit. Unde Apostolus :
Plena timorum distinctio. Mundanus timor. Humanus, servilis. Initialis. Castus seu filialis.
Hic sciendum quod quinque sunt timores : Mundanus qui culpa est, quo bona mundi perdere timemus ; et humanus vel naturalis, qui poena est, et in Christo fuit, quo pericula carnis horremus ; et servilis, quo propter timorem gehennae continet se homo a peccato, et bonum facit, quod utile est, per quem paulatim fit consuetudo iustitiae, et est insufficiens ; et initialis, quando incipit, quod durum erat, amari, et est sufficiens. Succedit deinde castus, qui et amicabilis dicitur, vel filialis quo separatio Sponsi timetur, et est perficiens. Qui secundum hunc ipsum permanet, usque in finem saeculi, secundum praedictum vero, hoc est, secundum reverentiam mistam cum subiectione filiali, hic et in futuro erit. Quod autem dicitur, timor non est in caritate, de perfecta caritate, et initiali timore intelligendum est.
De quo Augustinus : Quantum caritas crescit, tantum timor decrescit. Et quantum illa fit interior, tantum timor pellitur foras, maior caritas, minor timor. Minor caritas, maior timor. Sciendum vero quod ex usu Scripturae, et servilis timor et initialis dicitur, initium sapientiae, alia tamen et alia ratione : nam servilis initium dicitur sapientiae, quia locum praeparat caritati Dei : initialis vero, quia in inchoata caritate est.
