Distinctio XIV — Livre III — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre III
DISTINCTIO XIV
Quod anima Christi scit omnia quae Deus.
Ad haec sciendum est animam Christi omnium rerum habere scientiam, quas Christus scit, quia spiritus scientiae non est datus ei ad mensuram. Si enim quaedam sciret, quaedam non, non sine mensura scientiam haberet. Hoc autem Fulgentius probat auctoritate illa : In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Ratione constat, quia nihil scit aliquis quod eius anima ignorat.
Sed contrarium videtur, quod dicitur : In nullo creatura aequatur Creatori ; et Propheta :
Quod exponens Cassiodorus dicit : Homo assumptus, divinae substantiae non potest aequari in scientia vel in alio. Sed intelligendum est, per omnia, vel perfecte. Licet enim omnia sciat anima Christi, quae Deus : non tamen omnia ita clare ac perspicue capit, sicut ipse. Vel in nullo creatura Creatori coaequatur, hoc est, nihil est quod Creatori creaturam adaequet. Sed nec illud contrarium est. Nemo enim novit quae sunt Dei, nisi Spiritus Dei, qui solus scrutatur omnia, scilicet per se, quia et aliis scrutari dat. Unde et ibidem subditur : Nos autem Spiritum Dei habemus, quasi diceret, per quem profunda Dei scimus. Multo magis ergo anima illa omnia profunda scivit, quae prae omnibus Spiritum Dei habuit.
Quod Christus non habuit omnem potentiam Dei.
Non autem habuit potentiam omnem, ne per hoc omnipotens esset, et ita Deus putaretur. Sed videtur contrarium, quod super illum locum :
Ambrosius dicit : Non ideo, inquit, erit magnus, quod ante partum virginis magnus non fuerit, sed quia potentiam, quam Filius Dei naturaliter habet, homo erat, ex tempore accepturus. Quod cum dici de persona non videatur, nec caro posset accipere, restat de anima intelligere. Sed de persona tantum dixit, quae potentiam quam ab aeterno habuit, cum homine per gratiam habere coepit, sicut supra de praedestinatione diximus.
