Distinctio III — Livre III — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre III

Distinctio III

DISTINCTIO III

 

 

De Christi conceptione.

Christi autem caro non fuit peccatrix in Christo, hoc est, alicui peccato obligata, quia ex carnis delectatione nata non est, nec postea peccavit.

Fuit vero peccatrix in matre, sed superveniente Spiritu sancto, tota mundata est. Quinimo, ut ait Augustinus, ipsi matri ex tunc collatum est, sic devincere peccatum, ut ei soli inter omnes sanctos non conveniat illud : Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus. Fuit autem caro Christi peccatrici similis, quia esuriit, sitiit et caeteris defectibus subiecta est.