Distinctio II — Livre III — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre III

Distinctio II

DISTINCTIO II

 

 

Cur Filius humanitatem assumpserit, et quid nomine humanitatis intelligatur.

Assumpsit ergo Filius humanitatem, quo nomine animam et carnem intelligo.

Ut enim Hieronymus ait : Confitemur m Christo duas integras substantias, scilicet deitatis et humanitatis, quae ex anima et corpore continetur. Hanc ergo totam cum suis proprietatibus assumpsit.

Unde Ioannes Damascenus : Omnia quae in nostra natura plantavit Deus, Verbum assumpsit, nimirum corpus et animam rationalem atque intellectivam, et idiomata, hoc est, proprietates. Totum enim totus assumpsit me, et eorum totus toti unitus est, ut toti salutem largiretur. Quod enim inassumptibile est ipsum incurabile est.

 

 

Quod Verbum simul assumpsit carnem et animam.

Porro in ipso conceptionis momento carnem et animam, ut statim perfectos esset homo, suscepit.

Unde Gregorius : Angelo annuntiante et Spiritu sancto adveniente, mox in utero, Verbum caro factum est.

Et Ioannes Damascenis : Simul caro, simul Dei Verbi caro, simul caro animata rationalisque et intellectiva.

Nec repugnat quod Augustinus ait super locum illum : Quadraginta et sex annis aedificatum est hoc templum : hic, inquiens, numerus perfectioni Dominici corporis convenit. Non enim ita dixit hoc, quasi post tot dies ad similitudinem aliorum conceptuum, animata fuit caro concepta, sed cum ab ipso initio animata fuisset, ut dictam est, intra tot dies notabiliter per membra distincta est.