Distinctio XVII — Livre III — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre III
DISTINCTIO XVII
An Christi voluntas semper impleta sit.
Caeterum sciendum est quod Christus sicut duas habuit naturas, ita et duas voluntates.
Unde Augustinus : Christus in passione duas expressit in se voluntates, secundum duas naturas. Ait enim : Pater si fieri potest, transeat a me calix iste. Ecce voluntas hominis quam ad divinam mox dirigens ait : Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Petiit ergo transitum calicis, sed non obtinuit, cui videtur contrarium illud Psal. : Impleat Dominus omnes petitiones tuas.
Voluntas hominis Christi duplex est.
Sed voluntas hominis Christi distinguenda est, secundum affectum sensualitatis, quo voluit non mori ; et secundum affectum rationis, quo omnino voluit mori secundum quem loquitur spiritu suo. Nec concupivit in hoc caro Christi adversus spiritum quia secundum voluntatem Dei et spiritus sui, hoc petiit. Non quidem ut quod petebat obtineret, sed ut veritatem humanitatis suae exprimeret. Et etiam illud petiit, ut membris suis in tribulatione positis, formam ad Deum clamandi, et divinae voluntati propriam subiiciendi, daret : utrumque ergo quod voluit, bonum fuit, sed illud melius, quod effectui mancipavit.
Hilarii sententia a superioribus diversa.
Hilarius autem intelligit per calicem, mortis terrorem, cui omnis caro praeter eam quae Christi est, subdita erat necessitate conditionis qui post mortem Christi demum per virtutum gloriam tollendus erat. Ad hoc respiciens, dicit Christum non sibi, sed suis orasse et timuisse. Ipse enim, ut supra probatum est, non sicut caeteri timuerunt, timuit. Inde igitur est quod non dixit : Tristis est anima mea propter mortem, sed usque ad mortem, postquam apostolicae infirmitatis scandala desitura videbat.
