Distinctio XX — Livre III — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre III

Distinctio XX

DISTINCTIO XX

 

 

Quod Deus aliter nos liberare potuerit. Quare potius isto modo voluit Christus liberare nos.

Fuit sane, et alius modus nostrae liberationis Deo possibilis, sed nullus nostrae miseriae sanandae convenientior. Hic enim modus a morte desperationis nos maxime liberat, et mentes nostras ad superna erigit, cum videmus eum tanti nos fecisse, ut mala nostra ipse immutabiliter bonus, moriendo perferret. Et ideo quoque, quia sic iustitia superatur diabolus, non potentia. Potentia enim liberare potuit servum suum, quem diabolus fraudulenter abduxit, et violenter tenuit, quod tamen noluit, ne homo violenter ab eo tolli videretur. Humiliatus autem per mortem iuste hoc fecit. Est enim iustum ut debitores quos tenebat liberi dimittantur, credentes in eum, quem sine debito ullo occidit.

 

 

Mors Christi facta est a Trinitate, Iuda, diabolo et Iudaeis. An Iudaei operati sint bonum.

Denique sciendum est mortem Christi opus fuisse Trinitatis, et Iudae, et diaboli, et Iudaeorum. Trinitatis, quia Deo auctore, hoc est volente, facta est ; Iudae, quia prodidit ; Iudaeorum et diaboli, quia suggesserunt, et sic res una, id est mors Christi ab omnibus istis peracta est ; facta vero diversa fuerunt, ex quibus ea res provenit, scilicet Patris traditio, Filii spontanea occursio, Iudae proditio, Iudaeorum et diaboli suggestio. Iudaei ergo bonum fecerunt quantum ad peractum, hoc est effectum, malum vero quantum ad actum.