Distinctio XXXII — Livre III — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre III

Distinctio XXXII

DISTINCTIO XXXII

 

 

Quomodo Christus dilexit.

Habuit autem Christus caritatem, non viae, ut omnem proximum ad vitam diligeret, sed patriae, qua tantum electos ad salutem dilexit. Reprobos etiam dilexit sicut et ab aeterno dilexit eos, inquantum scilicet opus eius erant futuri, hoc est, quos et quales erat eos facturus. Proinde electos alios plus, alios minus ab aeterno dilexit, non secundum dilectionis essentiam, sed secundum efficientiam, quia scilicet maiora bona praeparavit his, quam illis. Secundum hunc sensum dicuntur aliqui diligi incipere a Deo, tunc, cum aeternae dilectionis effectum sortiuntur.