Distinctio XXXI — Livre III — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre III

Distinctio XXXI

DISTINCTIO XXXI

 

 

An caritas semel habita amittatur.

Haec dicendo, perfectam caritatem ab imperfecta, eum distinxisse putemus ; quae caritas imperfecta, saepe amittitur et recuperatur, et eam tam boni quam mali participant.

Unde Ambrosius : Quibusdam gratia data est in usum, ut Sauli et Iudae. Frequenter enim ante sunt mali, qui sunt futuri boni ; et prius sunt boni, qui sunt futuri mali. Radicata vero et perfecta caritas, nunquam desinit semel habita, nec eam participant nisi boni. Unde caritas est fons proprius et singularis bonorum, cui non communicat alienus. Secundum hoc eam, quae multarum auctoritatum videtur esse, dissonantiam distingue.

 

 

Quomodo caritas non evacuabitur.

Caritas autem perfecta permanebit in futuro. Licet enim in futuro perficiatur, eadem tamen substantia, idemque modus permanebit, qui est ad Deum plusquam teipsum : Ad proximum vero sicut te. Caetera vero, vel ex toto cessabunt, ut fides et spes, quod et de scientia quidam putant : vel saltem quantum ad modum, qui et omnino alius erit in futuro, quam sit in praesenti.

 

 

Quare caritas ponatur post fidem et spem.

Notandum quoque quod caritas non ideo post fidem et spem ponitur, quod ex eis oriatur, sed quia post illa remanebit aucta. Quae tria nunc aequalia sunt, non quantum ad eorum comprehensionem, sed quantum ad actuum eorum intensionem. Etenim, si intensius credis, intensius etiam speras et diligis.