Distinctiones X-XI — Livre III — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre III
DISTINCTIONES X et XI
Utrum Christus sit creatura vel factus.
Licet autem homo sit Christus, non tamen simpliciter dici debet creatura, vel factus. Non enim est ille factus, ut Augustinus ait, per quem facta sunt omnia. Nec creatura est, quia per hoc sequeretur, quod non esset Deus. Deum enim et creaturam immediate esse circa substantiam, innuit Augustinus dicens : Omnis substantia quae Deus non est, creatura est ; et quae creatura non est, Deus est.
Item : Si Verbum creatura non est, eiusdem cum Patre substantiae est. Ex quo iuste infertur : Si creatura est, Deus non est, et si Deus est, creatura non est ; et : Si eiusdem substantiae cum Patre est, creatura non est. Non ergo simpliciter dicimus, quod factus sit, sed secundum quid, hoc est, secundum hominem.
Unde Ambrosius : Factum ex muliere (dixit Apostolus) Filium Dei, ut factura non divinitati, sed assumptioni corporis ascribatur : distinctione enim opus esse, cum de Christo loquitur, ait Augustinus ita : Cum de Christo loquimur, quid, et secundum quid, et de quo et propter quid dicatur, diligens et pius lector intelligat. Hoc itaque attendens dicit : Christus secundum quod Deus, semper fuit, secundum vero quod homo, esse incepit.
