Distinctio VIII — Livre III — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre III

Distinctio VIII

DISTINCTIO VIII

 

 

Quod Christus non est aliquid secundum quod homo. Multiplex denotatio dictionis secundum.

Sciendum est autem quod Filius Dei, ex eo quod hominem suscepit, non est factus aliquid, hoc est, persona vel natura, quia nec quaternitas in Trinitate est, nec duae naturae Christus est, cum tamen scriptum sit : In duabus et ex duabus naturis vel substantiis subsistit Christus, non dicitur : quod duae sit, sed factus est alicuius naturae, cuius non erat prius.

Secundum quod debet intelligi illud Origenis : Factus est sine dubio illud, quod prius non erat, hoc est, eius naturae.

Item illud : Alius est Dei Filius, alius est hominis filius, id est alterius et alterius naturae, secundum quod de Deo vel de homine natus est. Sic omnia quae in hunc modum dicuntur intellige. Non igitur Filius est aliquid secundum quod homo, nisi (secundum) unitatem personae notet. Haec enim dictio (secundum) hoc in sacramento, aliquando personam notat. Ut secundum quod homo, hoc est, is qui homo est, dedit dona hominibus. Aliquando vero naturam ut secundum quod homo, passus est, id est humanitas ipsa. Aliquando vero notat statum vel habitum, ut secundum quod homo, praedestinatus est, vel donatum est ei nomen sicut praedictum est.