Livre III — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre III

Distinctio I

MAGISTRI BANDINI

DE VERBO INCARNATO ET HOMINIS RESTAURATIONE

 

LIBER QUI EST SENTENTIARUM TERTIUS.

 

 

DISTINCTIO I

 

 

De verbo incarnato.

Superius de hominis lapsu dictum est, nunc de eius restauratione videamus.

Cum venit ergo plenitudo temporis, missus est Filius Dei in mundum, hoc est, in forma hominis mundo visibiliter apparuit.

 

 

Cur Filius carnem assumpsit, non Pater vel Spiritus sanctus.

Non autem missus est Pater vel Spiritus sanctus, sed Filius tantum, et esset Filius hominis : ne Filii nomen ad alterum transiret, qui non esset aeterna nativitate Filius, et ita essent duo in Trinitate filii. Missus est ergo Filius per assumptionem carnis, quam tota Trinitas operata est, non tamen Pater vel Spiritus sanctus carnem assumpsit. Sicut tota Trinitas descendit in specie columba super Iesum, et vocem illam :

Hic est Filius meus dilectus, etc.,

operata est : solus tamen Pater illud dixit, et solus Spiritus sanctus super Iesum descendit.

Section 1 of 38
Next section