Distinctio XXVII — Livre III — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre III

Distinctio XXVII

DISTINCTIO XXVII

 

 

De caritate Christi. Duo praecepta caritatis.

Habuit caritatem Christus, quam passionis exhibuit opere, de qua breviter dicamus : Caritas ergo est dilectio, qua Deus propter se, et proximus propter Deum diligitur.

Huius primum et maximum mandatum est :

Diliges Deum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua,

hoc est, ut omnes cogitationes tuas, omnem vitam, et intellectum in illum conferas, quod non hic sed in futuro implebitur. Hoc tamen dictum est, ut quo currendum sit, non ignoretur.

Secundum vero :

Diliges proximum tuum sicut teipsum,

 id est ad quod, et propter quod teipsum diligis. Proximum vero omnem hominem intellige, qui tribus modis dicitur : conditione, propinquitate fidei, et impensa beneficii.