Distinctio XXXVI — Livre III — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre III
DISTINCTIO XXXVI
De virtutum connexione et aequalitate.
Hic autem sciendum quod omnes virtutes sibi invicem ita coniunctae sint, ut habita una, omnes habeantur.
Unde Hieronymus : Omnes virtutes sibi haerent, ita ut qui unam habet, omnes habeat ; et qui una caruerit, omnibus careat.
Augustinus etiam ait : Virtutes quae sunt in animo humano quamvis alio atque alio modo singulae intelligantur, nullo modo tamen separantur ab invicem, ut quicunque fuerint aequales, verbi gratia, in fortitudine aequales sint, et prudentia, et iustitia, et temperantia. Si enim dixeris aequales esse istos in fortitudine, sed illum praestare prudentia, sequitur quod fortitudo huius minus prudens sit, ac per hoc nec fortitudine aequales sunt, quia est illius fortitudo prudentior, atque ita de caeteris virtutibus invenies, si omnes eadem consideratione percurras. Cum enim dicitur aliquis aliqua praeeminere virtute, ut Abraham fide, et Iob patientia, secundum usus exteriores accipiendum est, vel in comparatione aliorum hominum, quia humilitatis habitum maxime praefert, vel opus fidei, vel alicuius caeterarum virtutum praecipue exsequitur.
