Distinctio XXXVIII — Livre III — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre III

Distinctio XXXVIII

DISTINCTIO XXXVIII

 

 

De mendacio.

Est autem mendacium, ut Augustinus ait, falsae vocis significatio cum intentione fallendi. Mentiri vero est loqui contra hoc quod animo sentit quis. Unde si Iudaeus dicit Christum esse Deum, cum hoc non credat, mentitur quidem, sed mendacium non dicit.

 

 

An omne mendacium sit peccatum.

Denique omne mendacium peccatum est. Sed multum interest quo animo et de quibus rebus quis mentiatur. Non enim sic peccat, qui ut consulat mentitur, sicut qui ut noceat ; nec qui de via terrae, sicut qui de via vitae mentitur.

 

 

Triplex mendacium.

Mentitur namque quis pro commodo aliquando alicuius tantum, ut obstetrices et Raab. Aliquando ioco, quod perfectis non convenit ; aliquando ex malignitate, quod cunctis est valde cavendum.

 

 

An Iacob se dicens Esau, sit mentitus.

Dicens denique se Iacob Esau a mendacio excusatur : tantum proponens obedire matri, quae familiari consilio Dei noverat in eo factum mysterium sacramenti. Vel non fuit mentitus Iacob : erat enim ipse Esau iure, et si non persona, quia emerat ab eo primogenita.