Distinctio XXIII — Livre III — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre III
Distinctio XXIII
DISTINCTIO XXIII
An Christus fidem et spem habuerit, quemadmodum caritatem.
Cum vero Christus plenus gratia fuerit : quaeritur an habuerit fidem et spem ? Quod ut melius explicetur, primum videamus quid sit fides et spes. Est igitur fides, credere quod non vides ; Apostolus enim ait :
Fides est substantia sperandarum rerum a nobis, argumentum vel convictio non apparentium.
Per fidem enim subsistunt speranda modo in nobis, et subsistent in futuro per experientiam.
