Distinctio IV — Livre III — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre III

Distinctio IV

 DISTINCTIO IV

 

 

Quomodo Christi incarnatio tribuatur Spiritui sancto.

Opus incarnationis autem specialiter Spiritui sancto attribuitur, ut in symbolo : Et incarnatus est de Spiritu sancto. Et in Evangelio :

Inventa est in utero habens de Spiritu sancto :

quod non ideo fit, quasi Spiritus sanctus fuerit virgini pro semine, sed quia per operationem Spiritus sancti de carne virginis sumptum est, quod Verbo est unitum. Quod enim ex aliquo est, aut ex substantia eius est, ut Filius ex substantia Patris : aut ex potestate, sicut ex Deo sunt omnia : quomodo auctor incarnationis dicitur Spiritus sanctus. Et cum hoc Patri etiam conveniat, Spiritui tamen qui benignitas dicitur, attribuitur, ideo, quia eximiae benignitatis opus existit.

 

 

Quomodo Christus dicatur conceptus et natus de Spiritu sancto.

Nec etiam iure infertur quod Filius sit Spiritus sancti, quia ex eo natus est. Nec enim omne quod de aliquo nascitur, Filius eius est, ut christianus ex aqua : nec quidquid Filius alicuius est, ex ipso nascitur, ut adoptionis filius.