Distinctio XXV — Livre III — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre III
DISTINCTIO XXV
De spe. Differentia inter fidem et spem.
Denique spes est certa exspectatio futurae beatitudinis, ex gratia Dei et meritis praecedentibus rem speratam, scilicet vitam aeternam. Et de his quae non videntur, sicut fides.
Differt autem spes a fide, quia spes est bonarum rerum, et futurarum, et pertinentium ad eum tantum, qui earum spem gerere perhibetur. Fides vero bonarum rerum est et malarum, et praesentium et praeteritarum et futurarum, et pertinentium ad eum qui eam fidem habet, et alienarum : ita tamen si eas credere pertinet ad religionem. Haec autem in nobis proficiunt, usque dum perfecte cognoscamus.
Ait enim Augustinus : Non cognoscimus ut credamus, sed credimus ut cognoscamus.
Secundum hoc ergo, fidem et spem Christus non habuit, quia aeque cognovit praeterita et futura sicut et praesentia. Unde sancti non dicuntur modo credere, vel sperare futuram resurrectionem, quia eam perfectissime in Verbo Dei intelligunt.
