Distinctio XL — Livre III — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre III

Distinctio XL

DISTINCTIO XL

 

 

De 6 et 7 praecepto secundae tabulae.

Sextum denique praeceptum est :

Non desiderabis uxorem proximi tui.

Septimum :

Non concupisces domum proximi tui, non servum, non ancillam.

 

 

An postrema haec includantur prioribus.

Sed videntur haec duo praecepta superioribus includi, quibus dictum est :

Non moechaberis, non furaberis.

 Sed illis opera prohibita sunt : his vero concupiscentia prohibetur. Praedicta igitur mandata legis, sunt decem chordae psalterii, quae caritate tangendae sunt, ut ferae vitiorum occidantur.

 

 

 

Finis libri de Verbo incarnato et hominis reparatione,

qui est Sententiarum Bandini tertius.

Previous section
Section 38 of 38