Praelocutio — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre II
PRAELOCUTIO
Salvatoris opitulante gratia, ex quo perventum est ad completionem primi,
Fratrum pariter interveniente instantia,
oportet inchoare secundum.
Et quemadmodum in primo libro sententiis adhaesi Magistri Sententiarum
et communibus opinionibus magistrorum,
et potissime patris et magistri nostri bonae memoriae fratris Alexandri,
sic in consequentibus libris ab eorum vestigiis non recedam.
Non enim studeo novas opiniones adinvenire, sed communes et approbatas retexere.
Nec quisquam aestimet, quod novi scripti velim esse fabricator ;
hoc enim sentio et fateor quod sum pauper et tenuis compilator.
Fortassis autem alicui videbitur me declinasse a positionibus Magistri Sententiarum,
maxime in duobus :
in hoc scilicet,
quod cum Magister, primi libri distinctione tertia,
in secunda assignatione imaginis, quae quidem consistit in mente, notitia et amore,
dicat mentem accipi non pro anima, sed pro superiori portione,
a me dictum reperitur mentem ibi pro substantia animae stare.
Rursus,
cum Magister dicat distinctione septima
quod potentia generandi communis est tribus personis,
utpote nomen significans essentiam,
magis illi opinioni adhaesi,
quae dicit potentiam generandi dictam esse secundum relationem.
Sed si quis recte inspiciat,
in neutro praedictorum inveniet me nec a positione Magistri nec a veritatis tramite declinasse.
Nam quod dixi,
in illa trinitatis assignatione mentem accipi pro animae substantia ratione superioris partis,
hoc ideo dictum est,
quia, si mens staret ibi pro superiori portione,
cum illa sit animae potentia et non sit unius potentiae nosse et amare,
sicut videbitur infra,
iam non esset ibi trinitas, sed quaternitas.
Iterum,
potentiae proprie non est agere, sed substantiae per potentiam ;
et ideo,
si proprie et recte loquitur Augustinus, cum dicit : mens novit etc.,
mens ibi supponit animae substantiam.
Et hoc iterum innuit Augustinus,
cum postea occasione huius trinitatis
quasi per totum X De Trinitate ostendit animam nosse se ipsam.
Postremo,
cum illi habitus notitiae et amoris sint animae consubstantiales,
non addunt novam essentiam super potentiam,
sed se ipsis potentiae sunt habiles,
et ita non possunt ipsis potentiis connumerari sive cum superiori parte rationis.
Et propterea non negat Magister
quod mens non accipiatur pro ipsa anima,
sed quod non accipitur pro tota, id est pro anima secundum omnes potentias,
sed pro ipsa substantia ratione superioris partis.
In hoc igitur Magistro non contradixi,
sed potius verbum eius iuxta veritatis regulam, ut aestimo, explanavi.
Similiter nec in alio, scilicet in potentia generandi, discordavi ab ipso.
Quod enim Magister distinctione septima innuit,
potentiam generandi esse dictum secundum substantiam,
et quod alii dicunt,
esse dictum secundum relationem et esse proprium,
non est controversia immo utrumque, verum est, si quis attendat.
Nam si divisim loquamur de potentia generandi,
secundum quod significatur per haec duo nomina,
sic,
cum nomen potentiae de se sit essentiale,
et nomen virtutis et generare sit personale,
dicit essentiam vel naturam ut in persona.
Si autem loquimur de eo quod per illa duo vocabula significatur,
ita quod concurrant in unius vocabuli intellectum,
tunc,
cum nihil aliud sit potentia generandi quam fecunditas personae,
et fecunditas in producendo personam aliam omnino sit dictum secundum relationem,
nec sit commune, sed proprium,
sic absque dubio potentia generandi vel posse generare dicitur secundum relationem.
Et sic patet
quod utraque istarum opinionum est vera, nec una repugnat alteri.
Sed hanc secundam magis approbavi,
quia plus attingit ad veritatem rei,
licet ad plenam veritatis expressionem utramque oporteat sustinere.
In his igitur et in aliis, verbis Magistri adhaerens, debita servata reverentia...
et proposui et propono iuxta tenuitatem ingenii et paupertatem scientiae in his, in quibus potero, sustinere,
his dumtaxat exceptis,
in quibus Magister communiter non sustinetur,
immo communis opinio tenet contrarium.
Haec autem sunt octo,
ita quod in quolibet libro sunt duae de illis positionibus.
In primo enim libro
haec duo dicit Magister quae communiter non tenentur,
videlicet quod caritas, quae est amor Dei et proximi, non est quid creatum,
sed increatum, ut Spiritus sanctus.
Aliud est,
quod haec nomina « trinus », « trinitas », et alia numeralia non ponunt,
sed tantum privant.
In his autem duabus positionibus deceptum credimus Magistrum,
occasione sumta ex verbis Hilarii et Augustini.
Unde utraque istarum opinionum supra fuit improbata.
In secundo vero libro similiter duae sunt,
quarum una est,
quod in angelis beatis praemium praecessit meritum,
meritum, inquam, respectu praemii substantialis,
quod, etsi valde videatur probabile, communiter tamen non tenetur.
Alia est,
quod nihil de cibis transit in veritatem humanae naturae,
sed tota veritas humanae naturae fuit in Adam.
In tertio libro similiter duae inveniuntur opiniones :
una est,
quod anima absoluta a corpore est persona ;
alia est,
quod Christus in triduo fuit homo.
In quarto similiter duae reperiuntur :
una de baptismo Ioannis ;
altera de potestate baptizandi sive dimittendi peccata, quae potuit conferri creaturae.
In his positionibus Magister a communi via recessit,
et sicut in suis locis tractabuntur,
ad minus probabilem partem declinavit,
et ideo non sustinetur communiter a magistris.
Et licet fortassis aliquis eum in aliquibus harum opinionum sustineat,
verumtamen pater et magister noster bonae memoriae frater Alexander in nulla harum ipsum sustinuit,
sed potius contrarium sensit,
cuius vestigiis praecipue inhaerere propono.
Fortassis autem alicui videbitur, me ab eius sententia deviasse,
cum sermo fuit de generatione aeterna in primo libro, distinctione vigesima septima.
Cum enim scribatur in Summa
quod Pater ideo generat, quia est pater,
magis nisus sum adhaerere illi opinioni,
quae dicit quod Pater ideo generat, quia Deus innascibilis.
Cum iterum ab eodem scribatur
quod est aliquod « dicere » in divinis, cui non respondet verbum,
magis adhaesi illi opinioni, quae dicit quod non est « dicere » sine verbo,
ac per hoc ab eius recessisse vestigio.
Sed si quis recte intelligat,
non discordavi ab ipso nec in primo nec in secundo,
quia verum non contrariatur vero.
Verum autem esse arbitror,
et quod Pater generat quia innascibilis,
et quod generat quia Deus pater ;
et hoc patet sic.
Planum est enim et secundum omnem opinionem verum,
quod ideo persona Patris generat,
quia fecunda est.
Illud ergo recte dicitur esse ratio generandi,
quod fecunditatem personae Patris importat.
Fecunditas autem importatur et nomine « innascibilitatis » et nomine « paternitatis »,
sed aliter et aliter.
Nam paternitas importat fecunditatem quasi praesupponendo et praeintelligendo,
licet principaliter imponatur ab habitudine.
Dicitur enim paternitas habitudo Patris ad Filium.
« Innascibilitas » autem importat fecunditatem ex consequenti intellectu :
nam ex primo intellectu importat privationem habitudinis ad prius :
sed ex illa sola privatione non posset esse proprietas,
cum sit conveniens essentiae.
Et ideo innascibilis non solummodo dicitur Pater,
quia ab alio non accipit esse,
sed quia ab alio non accipit esse
et quia habet unde alii det esse.
Qui igitur superficialiter intelligit,
attendendo vel aspiciendo illud a quo primo nomen imponitur,
utrumque negabit dicens,
Patrem nec ideo generare quia « pater » est,
nec ideo generare quia « innascibilis » est,
quia nec habitudo nec habitudinis privatio est ratio producendi personam.
Et quantum ad hoc verum dicet, sed non plene.
Qui autem plenarium intellectum capit utriusque,
attendens fecunditatem importari per utrumque nomen,
utrumque dicet :
et quod generat quia Deus innascibilis, et quod generat quia Deus pater.
Verum est enim,
quod Pater generat, quia ipse nihil habet ab alio, sed habet unde det alii.
Verum est etiam,
quod Pater generat, quia fecunditatem habet in producendo sibi per omnia similem per modum naturae.
Cum ergo dixi,
quod Pater ideo est pater quia generat, et non ideo generat quia pater,
non hoc dixi ratione fecunditatis, quam importat hoc nomen « paternitas » in divinis,
sed ratione habitudinis, a qua principaliter nomen patris imponitur ;
et ideo Magistro non contradixi,
sed hoc ibi dicere omisi et nunc suppleo,
quod paternitas non tantummodo dicit habitudinem, sed etiam fecunditatem.
Unde licet rationes ibi inductae ostendant, quod non ideo generat quia pater,
et concessae sint quia verum concludebant,
secundum quod « pater » imponitur ab habitudine ;
addendum fuit quod non concludunt,
secundum quod nomen patris importat fecunditatem.
Cum autem dixi,
quod Pater generat quia Deus « innascibilis »,
non hoc dixi,
in quantum hoc quod est innascibilis importat privationem habitudinis :
sic enim negat Magister ;
sed hoc dixi,
in quantum in nomine « innascibilitatis » clauditur positio fecunditatis.
Et hoc necessarium est ponere ad hoc,
quod innascibilitas sit proprietas, sicut ibi multipliciter ostensum fuit.
Magis autem adhaesi huic positioni,
quod Pater generat quia Deus innascibilis,
non quia innascibilitas magis sit ratio generandi quam paternitas,
vel quia sit adeo propria ratio sicut paternitas,
sed quia magis est ibi status, ultra quem non contingit quaerere.
Si enim quaeratur, quare Pater generat,
et respondeatur : quia pater est, id est, fecundus fecunditate naturae,
adhuc dubitabit et quaeret : quare illa persona magis est fecunda quam alia ?
Et respondebitur quod hoc est,
quia ipsa a nullo alio habet esse.
Ideo enim Pater est totius deitatis principium, quia a nullo,
ut dicit Magister ;
hac ratione reddita, ibi status est, nec est ultra procedere.
Et ideo dixi,
quod Pater generat quia Deus innascibilis,
non ut assignarem generationis propriam rationem,
sed magis propter inquisitionis terminationem.
Nam in nomine « paternitatis » importatur ratio generationis ut propria,
nomine vero « innascibilitatis », ut prima ;
in uno antecedenter, in altero consequenter ;
in uno communiter, in altero specialiter.
In secundo autem nemo me arbitrabitur discordasse,
qui sciat distinguere inter proprium et transumtum.
Sicut enim dicens nec esse verum risum sine ore, nec esse verum volatum sine alis,
non contradicit ei
qui dicit pratum sine ore ridere, et sagittas sine alis volare ;
sic qui dicit actum loquendi vel dicendi proprie sumtum non esse sine verbo,
sicut nec generare est sine filio,
non contradicit ei,
qui dicit « loqui » vel « dicere »
sic transumi posse et secundum aliquam significationem transumtivam dici de aliquo sine verbo generato.
In his igitur et in omnibus aliis,
si quis aspiciat diligenter et pie,
inveniet me a patrum et maiorum vestigiis non fuisse ausum recedere ;
quoniam iuxta consilium Gregorii sanius est alieno intellectui cedere quam contentionibus deservire,
pro eo quod,
sicut dicit documentum Doctoris gentium ad Timotheum :
Servum Domini non oportet litigare,
sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,
cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati.
His igitur praelibatis,
cum invocatione gratiae Dei tale sumatur exordium :
