Distinctio XXXIII — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre II
DISTINCTIO XXXIII
Praedictis adiciendum videtur etc.
DIVISIO TEXTUS.
Supra ostendit Magister qualiter peccatum originale per baptismum deleatur. In hac parte intendit inquirere utrum originale peccatum per peccata proximorum parentum multiplicetur et intendatur.
Dividitur autem pars ista in partes tres.
In quarum prima Magister movet quaestionem et determinat secundum aliorum opinionem.
In secunda determinat secundum veritatem, ibi : Alioquin sibi ipsi contradicere ostenderetur ; vel parum ante : Ecce perspicuum fit lectori.
In tertia vero parte dissolvit quamdam apparentem Scripturae auctoritatem, ibi : Et licet peccatis parentum etc.
Prima pars habet tres partes.
In prima Magister movet quaestionem.
In secunda determinat secundum aliorum opinionem, ibi : De hoc Augustinus in Enchiridio ambigue disserit etc.
In tertia vero, quia illa opinio videbatur super verba Augustini esse fundata, subiungit modum per quem Augustinus illam quaestionem dissolvit, ibi : Quod vero in actuali peccato Adae plura etc., ubi apparet quod Augustinus illam quaestionem pertractat ambigue et quasi insolutam illam dimittit.
Similiter secunda pars principalis habet tres partes.
In prima ostendit Magister quod peccatum originale nec multiplicatur nec intenditur propter peccata proximorum parentum, et hoc ratione sumta ex parte poenae.
Secundo vero, quia originale peccatum ortum habet a peccato primi parentis, determinat de gravitate peccati Adae, ibi : Hic quaeri solet, utrum peccatum Adae etc.
In tertia autem determinat de illius peccati remissione, ibi : Si vero quaeritur, an illud peccatum etc.
Similiter tertia pars principalis habet tres partes.
In prima parte Magister movet dubitationem, quae consurgit ex apparenti contrarietate.
In secunda parte determinat illam apparentem contrarietatem, exponendo auctoritates quantum ad intellectum litteralem, ibi : Sed, ut ait Hieronymus, ne Lex et Prophetae etc.
In tertia vero explanando quantum ad intellectum mysticum sive moralem, ibi : Quod etiam mystice intelligendum esse ostenditur.
Et sic tria praecipue Magister determinat in littera, videlicet qualiter peccata parentum habeant imputari posteris ; et iterum, cuius quantitatis et intensionis sit culpa originalis ; et postremo, simul cum hoc determinat qualiter habeat puniri.
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligentiam igitur huius partis circa tria incidit hic quaestio.
Et primo quaeritur de originali quantum ad causam praecedentem.
Secundo quantum ad quantitatem concomitantem.
Tertio vero quantum ad poenam consequentem.
Circa primum quaeruntur duo.
Primo quaeritur, utrum parentes proximi possint transmittere ad prolem peccata sua actualia an a solo primo parente transfundatur originalis culpa.
Secundo quaeritur, utrum primus parens potuerit in prolem transmittere satisfactionis iustitiam sicut transmisit praevaricationis culpam.
ARTICULUS I.
De originali quoad causam praecedentem.
QUAESTIO I.
Utrum peccata proximorum paremtum filiis imputentur vel ad eos transmittantur.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum peccata parentum proximorum filiis imputentur vel ad eos transmittantur. Et quod sic, videtur :
- Primo auctoritate, Exodi 20, 5 : Ego sum Deus zelotes, vindicans peccata patrum in filios Si ergo Deus non vindicat nisi pro culpa, et vindicta Dei transit a patre in filium, pari ratione videtur quod culpa.
- Item, hoc videtur exemplo, III Regum 14, 10 : Ego inducam malum super Ieroboam et super universam domum eius ; et ibi habetur quomodo tota posteritas propter peccatum patris fuit consumta : ergo videtur quod peccata proximorum parentum filiis imputentur.
- Item, hoc videtur ratione. In habentibus symbolum facilior est transitus ; sed maius est symbolum et convenientia parentis proximi ad prolem quam parentis remoti : si igitur parens remotus potuit culpam transmittere in posteros, multo fortius videtur de parentibus propinquis.
- Item, parens proximus transmittit peccatum in filium quod aliunde suscepit ; sed magis unusquisque potest communicare quod habet a se quam quod habet ab alio : ergo videtur quod multo fortius ad prolem possit transmittere peccatum quod commisit, si transmittere potest peccatum quod aliunde contraxit.
- Item, ideo peccatum Adae transit ad posteros, quia in Adam fuimus, cum ipse peccavit : ergo pari ratione ; si parens proxinius peccavit, quando proles eius erat in lumbis eius, videtur similiter quod peccatum parentis proximi in prolem transfundatur.
- Item, ratio, quare peccatum originale transfunditur, est, quia est infectio virtutis generativae circa actum generandi : ergo, si aliquod peccatum consistit circa actum generationis, videtur quod tale debeat in prolem transfundi. Sed tale est peccatum adulterii : ergo videtur quod saltem illud peccati genus debeat in posterum redundare, ac per hoc peccatum originale intendere et multiplicare.
Sed contra :
- Ezechielis 18, 20 : Filius non portabit iniquitatem patris. Ergo, si hoc non est verum de parente remoto, ut de Adam, saltem veritatem habet circa propinquos.
- Item, ad Galatas 6, 5 : Unusquisque onus suum portabit ; sed si peccata parentum redundarent in prolem, non portaret unusquisque onus suum, intmo etiam onus alterius : ergo etc. Et iterum alibi : Unusquisque pro se rationem reddet Deo.
- Item, Anselmus, De Conceptu virginali, capitulo 24 : Parentum proximorum peccata ad originale peccatum non aestimo pertinere. Sed si transfunderentur a parente in prolem, pertinerent ad originale peccatum : ergo etc.
- Item, non est maior ratio quare transfundit iniustitiam quam iustitiam ; sed pater sanctus non generat filium sanctum, et baptizatus non generat baptizatum, sicut ostensum fuit supra : ergo pari ratione parens proximus peccatum suum non transmittit ad prolem.
- Item, nullum peccatum transmittitur a parente in prolem nisi mediante carne ; sed peccata actualia, quae committuntur, carnem non immutant nec nova infectione inficiunt : ergo videtur quod ad prolem transmitti non possint.
- Item, si peccata actualia tramsmitterentur a parente in prolem, ergo filius semper esset peior patre et dignus maiori punitione. Si ergo est magnae crudelitatis et impietatis dicere quod parvulus natus peior sit iniquo parente, patet etc.
Respondeo : Dicendum quod peccatum parentum transire ad prolem potest intelligi tripliciter : aut punitione aut imitatione aut transfusione.
Si punitione, ut proles puniatur pro peccato parentis, sic attendendum est quod duplex est punitio : una aeterna et alia temporalis. Quantum ad punitionem aeternam nullo modo transit, videlicet quod aliquis damnetur pro solo peccato parentis. Unde Anselmus, De conceptu virginali, dicit quod parvuli non damnantur pro culpa Adae tantum, sed pro culpa propria quam habent, licet non habeant eam agendo, sed contrahendo. Si autem loquamur de temporali punitione, sic, quia pater punitur in filio, sicut ad litteram videmus et Scriptura ostendit, bene transit peccatum parentis in prolem, sive prole volente sive nolente, et hoc est de severitate divinae iustitiae.
Alio modo dicitur peccatum transire a parente in prolem per imitationem. Et sic peccatum diaboli quodam modo transivit in genus humanum et peccatum Adae in posteros et peccata proximorum parentum in filios frequenter pertranseunt, iuxta illud Sapientiae 2, 24 : Invidia diaboli mors introivit etc. ; non tamen transit in omnes, sed in eos qui imitari volunt.
Tertio modo dicitur peccatum transire a parente in prolem, et hoc transfusione, sicut infectio nova causari habet ab alia infectione ; et hoc modo peccatum transfundi habet in prolem a solo primo parente.
Ratio autem huius est, quia duo sunt in peccato, videlicet privatio debiti et conversio indebita ; et secundum hoc duo ponuntur in peccato : deformitas et macula. Macula namque ponitur ex conversione, sed deformitas ex debiti privatione, manente obligatione. Ad hoc igitur quod aliquis possit peccatum ex patre contrahere, necesse est quod in illo possit ad aliquid obligari, et possit eo bono, ad quod obligatur, in ipso privari et quod possit etiam maculari ; hoc autem solum fuit in primo parente. Ad aliquid enim tota humana natura et omnes eius posteri in illo obligati fuerunt, videlicet ad habendam rectitudinem iustitiae sive non concupiscendum ; et in illo per eius aversionem illa rectitudine privati sumus. Et quia illa obligatio carnem suam infecit infectione foeditatis et passione mortalitatis et caro nostra habet propagari ex illa, hinc est quod in illo habemus infici et ab ipso traducimus singulariter peccatum secundum plenam rationem. In nullo autem posterorum nova obligatione obligantur filii in parente nec etiam caro transfundenda inficitur nova infectione ex alicuius culpae actualis perpetratione. Et hinc est quod nullus parens proximus potest in prolem suam culpam actualem transfundere.
Et hoc est quod dicit Anselmus, in libro De conceptu virginali, capitulo 24 : Parentum proximorum peccata ad originale peccatum non aestimo pertinere. Quippe si Adam nequisset ad eos, quos generaturus erat, iustitiam suam traducere, ne quaquam posset iniustitiam suam eis transmittere.
Hoc autem intelligit quantum est de transfusione culpae, ad quam consequitur aeterna damnatio ; sed de transitu quantum ad punitionem temporalis poenae subiungit in fine capituli : Non nego, propter merita bona parentum filiis multa et magna beneficia corporis et animae impendi, et propter peccata parentum filios et nepotes usque in tertiam et quartam generationem, et forsitan ultra, diversis in hac vita tribulationibus flagellari et ea perdere bona in corpore et in anima, quae forsitan consequerentur, si iusti fuissent ; quorum exemplum longum est hic inserere.
Ex his igitur patet responsio ad quaestionem propositam. Concedendum est enim quod peccata actualia proximorum parentum ad originale non pertinent nec cum originali transfunduntur, sicut rationes ad secundam partem inductae ostendunt.
[Ad oblecta] :
1-2. Nihilominus tamen aliquo modo transeunt quantum ad vindictam et punitionem temporalem, sicut primo probatur auctoritate Exodi et deinde exemplo.
- Ad illud veroquod obicitur per rationem, quod facilior est transitus in habentibus symbolum, dicendum quod illud verum est quando utrobique aequaliter salvatur ratio principii agentis. Peccans autem actualiter non habet potestatem vitiandi prolem, nisi ille solus in quo habuimus obligari et in quo tota massa generis humani potuit vitiari, sicut ostensum est ; et ideo illud non cogit.
- Ad illud quod obicitur : transmittit quod aliunde suscepit, dicendum quod ex hoc non sequitur quod transmittat illud quod est a se. Peccatum enim, quod aliunde suscepit, est peccatum naturale ; sed peccatum, quod ipse facit, est peccatum personale ; communicatio autem alicuius proprietatis per viam generationis plus respicit virtutem naturae quam actum personae, sicut supra ostensum est.
- Ad illud quod obicitur, quod ideo peccavimus in Adam, quia fuimus in ipso, dum peccavit, dicendum quod ista non est tota causa, sed simul cum hoc exigitur quod in primo parente omnes posteri possent obligari et caro omnium posterorum posset infici et foedari ; hoc autem in alio quam in Adam non habet reperiri : ideo patet etc.
- Ad illud quod obicitur, quod pecfcatum adulterii attenditur circa actum generativae, dicendum quod, etsi circa actum generativae attendatur, non tamen dicit corruptionem quae sit in ipsa virtute generativa secundum se, sed quae consistit circa voluntatem rationalem, et ita circa personam ; et propter hoc culpa adulterii, secundum quod culpa, in prolem transfundi non habet. Nihilominus tamen, quia circa actum generativae consistit, plus imputatur proli quam alia peccata parentum ; unde vilis et abiectus reputatur ille qui natus est de adulterio et etiam secundum leges humanas hereditate paterna reputatur indignus. Unde illud peccatum plus redundat in prolem quam alia actualia, non tamen sic redundat ut primi parentis culpa, quae posteritatem suam non tantum obligavit ad ignorantiam et poeitam, sed etiam foedavit peccati originalis macula, ob quam quilibet, cum nascitur, dignus est ira et indignus visione Dei.
QUAESTIO I.
Utrum primus parens potuerit satisfacere pro posteris, sicut potuit eos ex culpa sua vitiare.
Secundo quaeritur, utrum primus parens pro posteris suis potuerit satisfacere sicut potuit eos ex culpa sua vitiare. Et quod sic, videtur :
- Anselmus, De conceptu virginali, capitulo 24 : Si Adam nequisset ad eos, quos generaturus erat, iustitiam suani producere, nequaquam posset ad eos iniustitiam transmittere. Si ergo hoc verum est. sequitur quod, si Adam potuit sua culpa filios reddere culpabiles, sua satisfactione potuit eos facere excusabiles.
- Item, omnes in Adam peccaverunt, quia fuerunt in Adam peccante : ergo pari ratione, si omnes fuerunt in Adam satisfaciente, videtur quod omnes in ipso satisfecerunt per locum a simili.
- Item, hoc ipsum videtur ratione. Si oppositum est causa oppositi, ergo propositum est causa propositi. Sed Adae transgressio fuit causa nostrae corruptionis : ergo videtur quod eius iustificatio et satisfatio fuerit causa nostrae reparationis. Sicut igitur in Adam peccavimus, ita videtur quod in eodem satisfecerimus.
Et istae tres rationes sumtae sunt per locum a simili.
- Item, hoc ipsum ostenditur per locum a minori. Pronior est Deus ad miserendum quam ad condemnandum ; sed divina iustitia pro transgressione Adae condemnavit totam posteritatem poena mortalitatis : ergo multo fortius divina misericordia pro satisfactione Adae debuit reddere gratiam iustificationis.
- Item, potentior est gratia in bono, quam sit culpa in malo ; sed culpa Adae potuit totam posteritatatem inficere et reddere Deo odiosam : ergo multo fortius gratia, quae fuit collata Adae, potuit totam posteritatem reparare et reddere Deo gratam.
- Item, secundum leges humanas tutor potius potest pupilli conditionem meliorare quam deteriorare.
Si ergo multo maioris benignitatis est lex divina quam sit humana, videtur quod potius conditio nostra in primo parente de peiori potuit fieri melior quam de meliori deterior : ergo, si transgrediendo potuit transfundere culpam, multo fortius satisfaciendo potuit transmittere iustitiam.
Sed contra :
- Statim Adam, cum peccavit, ab immortalitate cecidit in necessitatem moriendi : ergo, si gratia superveniens non aufert immutabilitatem divinae sententiae, remansit igitur post gratiam mortalis. Sed mortalis de necessitate generat mortalem : ergo, quantumcumque Adam satisfaceret, generaret filios suos morti obnoxios. Sed nulla creatura rationalis est morti obnoxia nisi propter culpam : ergo nunquam potuit satisfacere quin transmitteret culpam.
- Item, iustitia originalis consistit in quadam mentis et carnis integritate ; sed quia virginitas dicit incorruptionem mentis et carnis, ex quo semel perditur, nunquam per satisfactionem potest recuperari : ergo pari ratione neque originalis iustitiae donum per satisfactionem recuperatur. Si ergo ex illius iustitiae privatione est in nobis originalis culpa, impossibile fuit quod Adam satisfaceret pro posteritate sua.
- Item, omnis satisfactio peccatoris fundatur super gratiam gratum facientem ; sed gratia gratum faciens nunquam potest transire ab uno homine in alium, sicut in primo libro probatum est, sed gratia immediate a solo Deo datur : videtur ergo quod in primo parente satisfacere non potuerit genus humanum.
- Item, efficacior est in unoquoque fides sua sibi et gratia quam sit alii ; sed Adam non potuit pro se ipso satisfacere, sed opportunum fuit Filium Dei pati, sicut ostendit Anselmus, in libro Cur Deus homo : ergo non videtur quod potuerit satisfactionis iustitiam in alios derivare.
Respondeo : Dicendum quod cum quaeritur, utrum tota posteritas in Adam potuerit satisfacere sicut in eo potuit vitiari, hoc tripliciter potest intelligi : aut ita quod Adam posteris communicaret et culpam et satisfactionem simul ; aut ita quod communicaret satisfactionem, sed non culpam ; aut ita, quod in se satisfaceret et pro se, ita quod posteris non communicaret culpam.
Primi duo modi non solum sunt impossibiles, sed etiam non intelligibiles, quia claudunt in se duo opposita. Si enim Adam communicasset posteris simul culpam et satisfactionem, simul essent culpabiles et satisfacerent : ergo simul essent iusti et iniusti.
Similiter, si communicaret satisfactionem et non culpam, ergo innocentes satisfacerent ; et hoc similiier non est intelligibile : non enim fit satisfactio nisi pro offensa ; et si Adam non communicaret posteris culpam, ipsi haberent omnimodam innocentiam ; et si hoc, locum non haberet in eis satisfactio aliqua : pro innocente enim satisfacere non est intelligibile.
Tertius autem modus dicendi, videlicet quod Adam sic satisfaceret pro culpa sua ut sua satisfactione impediretur transfusio originalis culpae, etsi intelligibilis sit, impossibilis tamen fuit ipsi Adae.
Et ratio huius melius reddetur in tertio ( cum agetur de modo redemptionis humanae. Ad praesens autem hoc dixisse sufficiat quod Adam sic satisfacere non poterat ut impediretur transfusio culpae originalis in posteritatem suam. Et ratio huius sumitur et a parte ipsius Adae et a parte gratiae et a parte corruptionis naturae. A parte Adae, quoniam ipse debitor mortis erat et dignus poenalitate et miseria ; et ideo, quamcumque mortem vel poenam sustineret pro transgressione sua, Deo satisfacere non poterat sufficienter.
A parte vero gratiae, per quam satisfaciebat, ratio sumitur, quoniam illa gratia erat gratia poenitentialis, quae quidem respiciebat ipsam voluntatem personae ; et ideo per ipsam non curabatur morbus concupiscentiae, quae radicabatur in carne ; et propterea, quantumcumque satisfaceret, remanebat natura corrupta et ita necessitas ad transfundendam originalem culpam.
Ex parte vero naturae sumitur ratio, quia, cum natura humana tota in ipso vitiata esset, tantum pensabatur illa corruptio naturae quanti pretii est tota humana natura ; et ideo, quidquid Adam faceret, longe inferius esset eo quod exigebat Deus ad tantae corruptionis et damnationis recompensationem ; et ideo pro illa non poterat satisfacere.
Posset etiam nihilominus assignari ratio ex parte divinae offensae, quae, cum esset infinita ratione eius, quia est contra infinitum, non recipiebat recompensationem, nisi aliquis satisfaceret qui esset infinite bonus. Et ideo non indocte dicunt aliqui quod non solum satisfactio pro peccato Adae, sed etiam pro quocumque alio peccato fundata est super meritum et satisfactionem Christi, in cuius fide et Sacramentis Deus parcit quibuscumque parcit. Et ideo contingit omnes de plenitudine eius accipere et ipsum dici caput totius Ecclesiae, tam finalis quam primitivae.
Patet igitur quod, quocumque modo dicatur, impossibile fuit Adam pro posteris satisfacere. Unde concedendae sunt rationes hoc ostendentes.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur de verbo Anselmi, quod si nequisset iustitiam producere etc., dicendum quod Anselmus loquitur ibi de iustitia originali et illam dicit quod Adam et servare potuit posteris et transfundere. Hoc autem intelligendum est sane, non quia aliqua qualitas, quae esset in anima Adae, per multiplicationem ad posteros descenderet, sed quia anima Adae innocens coniuncta fuerat carni purae et immaculatae ; et, si stetisset, anima potuisset illam carnem servare et a corruptione mortis et a corruptione libidinis ; et haec rectitudo erat originalis iustitia. Si autem in hac Adam perstitisset, cum generaret posteros, carnem immaculatam transfunderet. Et similiter,dum anima creata a Deo innocens tali carni uniretur, illud idem posse et eamdem rectitudinem haberet quam habuit anima Adae et per hoc originalem iustitiam. Et pro tanto originalis iustitia transfundi dicitur, quia, si hanc habet pater, necesse est quod hanc habeat filius ; et hoc est ex ratione bonae dispositionis ex parte carnis, quam originalis iustitia concernit. Non sic est de iustitia satisfactionis, quae voluntatem respicit, non carnis integritatem.
- Ad illud quod obicitur, quod sicut fuimus in Adam peccante, ita fuimus in ipso satisfaciente, dicendum quod non est simile, quia peccatum Adae, pro eo quod illam iustitiam originalem privabat, non tantum respiciebat personam, sed etiam naturam. Sed quia illa satisfactio illam innocentiam non restituebat, personam, non naturam respiciebat ; et ideo non sic in posteros redundare potuit satisfactio sicut redundavit ibi transgressio.
- Ad illud quod obicitur, quod si oppositum est causa oppositi etc., dicendum quod istud intelligendum est in his oppositis quorum utrumque est aliqua natura et in eis qude recte sunt opposita et secundum illud in quo opponuntur. Et ratione huius triplicis conditionis illa propositio non habet locum in proposito. Primum quidem, quia culpa non dicit aliquam naturam, sed potius privationem.
Secundo vero, quia iustitia satisfactionis non directe opponitur culpae originali, sed potius originalis iustitia ; et si illa originalis iustitia fuisset in Adam generante, fuisset causa oppositi.
Tertio vero, quia culpa ipsius Adae opponitur ipsi satisfactioni in quantum corrumpebat personam, non in quantum corrumpebat naturam ; et in quantum corrumpebat personam, meritum erat aeternae damnationis ; in quantum vero corrumpebat naturam, principium erat universalis corruptionis. Iustitia ergo satisfactionis auferebat ab ipso Adam meritum aeternae damnationis ; et secundum illud opponebatur ei et erat causa oppositi, videlicet aeternae beatitudinis per modum meriti ; vitium autem corruptionis non auferebat nec eius oppositum causabat, quia secundum illud non opponebatur ei.
- Ad illud quod obicitur, quod pronior est Deus ad miserendum quam ad condemnandum, dicendum quod illud verum est ubi misericordia sic habet locum quod non excludit iustitiam. Iustitia autem requirebat maiorem satisfactionem quam. Adam posse facere ; et ideo misericordia pro illa modica satisfactione Adae non debebat toti generi humano donare offensam, sed quod nobis et sibi deerat decebat eum supplere ; quod et fecit, cum propter nimiam caritatem suam Filium suum unigenitum misit in similitudinem carnis peccati, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo.
- Ad illud quod obicitur, quod potentior est gratia quam sit culpa, responderi potest dupliciter : primo, quod illud intelligendum est respectu illius effectus ad quem gratia ordinatur. Gratia autem gratum faciens, ipsi Adae collata, non ordinabatur ad removendam carnis corruptionem, sed voluntatis deordinationem, quia reformativa erat imaginis, non reparativa carnis. Nihilominus tamen in reparatione carnis potentior est aliquo modo quam culpa, dum per gratiam meretur homo secundam stolam.
Aliter potest dici quod, etsi gratia potentior sit quam culpa, non tamen sequitur quod totum reformet quod culpa destruxit. Multo enim facilius est destruere quam construere. Unde unus malus cibus aliquando plus corrumpit naturam quam centum bonae medicinae possint eam reparare, quamvis medicinae illae sint valde potentes et virtuosae.
- Ad illud quod obicitur de lege pupillorum, dicendum quod Adam ad posteros non comparatur sicut tutor ad pupillos, sed sicut pater ad filios. Unde sicut pater facilius potest bona sua dissipare et destruere et per consequens hereditatem filiorum suorum devastare quam possit illam post devastationem et consumtionem reparare, sic et in proposito intelligendum est se habere.
ARTICULUS II.
De quantitate originalis peccati.
Consequenter circa secundum articulum quaeritur de quantitate originalis. Et circa hoc quaeruntur duo.
Primo quaeritur de ipso originali sub ratione quantitatis continuae, utrum unum originale possit esse maius altero.
Secundo quaeritur quantum ad rationem quantitatis discretae, utrum videlicet sit ponere unum originale vel plura.
QUAESTIO I.
Utrum originale peccatum reperiatur in omnibus aequaliter.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum originale in omnibus reperiatur aequaliter. Et quod sic, videtur :
- Anselmus, De originali peccato, capitulo 27 : Originale peccatum in omnibus aestimo esse aequale .
- Item, hoc ipsum videtur ratione. Originale peccatum est carentia debitae iustitlae, sicut saepe dictum est ; sed quilibet illa iustitia originali est simpliciter nudatus et privatus : ergo, si aequaliter omnes sunt privati, aequaliter originali macula sunt infecti : ergo in quibuscumque reperitur originale peccatum, aequaliter reperitur.
- Item, hoc ipsum ostenditur per causam. Originale peccatum est in nobis propter Adae inobedientiam ; sed inobedientia Adae una fuit et aequaliter omnes posteros respiciebat : ergo videtur quod omnes aequaliter culpabiles faciebat.
- Item, hoc ipsum videtur per poenam. Omnes enim habentes culpam originalem aequaliter puniuntur, videlicet omnimoda carentia visionis Dei. Si igitur quantitas poenae respondet quantitati culpae, videtur, quodsi est aequalitas in carentia visionis, quod sit aequalitas in corruptione originalis.
- Item, hoc ipsum probatur per concupiscentiam annexam. Originale enim peccatum ad omne malum reddit pronum per concupiscentiam ; unde, dum lex prohibet concupiscentiam, prohibere dicitur omne malum : ergo originale peccatum unumquemque corrumpit universaliter. Sed universalem corruptionem non contingit reperire secundum maius et minus, immo in omnibus, in quibus reperitur, in termino reperitur : ergo videtur quod originalis culpa non possit esse maior in una persona quam in alia.
- Item, si maius est originale in uno quam in alio, aut hoc est ex actu parentis aut ex actu prolis. Ex actu parentis esse non potest ; nam, sicut probatum est supra, peccatum parentis in prolem non transit. Ex actu vero prolis esse non potest, sicut planum est. Ergo videtur quod nullo modo originale in uno quam in alio reperiatur intensius.
Sed contra :
- Anselmus, De conceptu virginali : Sicut propter naturam nascitur corrupta persona, ita natura per personam efficitur magis peccatrix. Sed peccatum, quod inficit naturam, est peccatum originale : ergo videtur quod originale peccatum in aliquo possit fieri maius et intensius.
- Item, hoc videtur ratione. Nullum malum est in summo, quia nihil est summe malum ; sed originale peccatum malum est : ergo non est in summo. Sed quod est citra summum intendi potest et augeri : ergo originale peccatum intensibile est. Igitur potest maius in uno quam in altero reperiri.
- Item, originale peccatum est concupiscentia ; sed concupiscentia potest intendi sicut et potest remitti et aliquando intenditur, sicut patet per experimentum : ergo videtur quod peccatum originale intendi valeat ut sit maius in uno quam in alio vel etiam intensius in eodem secundum status diversos.
- Item, foeditas carnis est ratio quare anima contrahit originale ; sed caro non est infecta in summo, et quod non est infectum in summo, dum transit per viam infectionis, potest magis et magis infici : si igitur caro nostra transit per viam infectionis, diim propagatur, videtur quod magis et magis inficitur, ac per hoc quotidie originale peccatum augmentatur.
- Item, omnis proprietas, quanto magis appropinquat suae causae, est intensior et fortior, et quanto magis elongatur, debilior ; sed corruptio originalis ab Adam producitur tamquam a fontali principio et radice : ergo videtur quod quanto aliquis est Adae proximior, quod tanto originalis culpa sit in eo intensior.
- Item, una anima meliora habet naturalia quam alia, sicut in praecedenti distinctione habitum est ; sed tanto corruptio peior est, quanto est in meliori natura, sicut Augustinus dicit et expresse ratio manifestat, propter dignitatem eius quod corrumpitur : ergo originalis corruptio peior est in una anima quam in altera ; et si hoc, videtur quod culpa sit intensior.
Respondeo : Dicendum quod sicut, si Adam stetisset, omnes aequaliter essent innocentes, ita nunc, cum Adam peccavit, omnes facti sunt aequaliter peccatores ; et ita culpa originalis in omnibus reperitur aequaliter, ita quod non est maior in uno quam in altero nec etiam intendi habet in eodem subiecto.
Ad cuius intelligentiam notandum est quod ista tria concurrunt ad originale peccatum, scilicet debitae iustitiae carentia et concupiscentia et carnis foeditas ; et primum est ipsi originali essentiale, secundum vero materiale et tertium causale, sicut supra explanatum fuit . Si igitur originale deberet augeri, ex aliquo istorum oporteret ipsum intendi ; cum autem per nullum horum intendi habeat, in omnibus aequaliter habet reperiri.
Quantum ad carentiam namque debitae iustitiae non potest intendi. Ista enim carentia non potest esse maior in uno quam in alio nisi triplici de causa : aut quia sit obligatio fortior aut quia sit ibi privatio maior aut quia modus privandi sit detestabilior. Nullo istorum modorum maior habet esse carentia in uno homine quam in alio. Non est enim obligatio fortior, quia omnes aequaliter obligantur in Adam ; nec privatio maior, quia eodem dono, scilicet originalis iustitiae, omnes per originalem culpam nudantur ; nec modus privandi detestabilior, quia omnes privati sunt per unam inobedientiam Adae ; et sic originale ratione carentiae debitae iustitiae non recipit magis et minus, sed in omnibus est aequaliter.
Similiter nec quantum ad concupiscentiam intendi habet. Si enim intenditur appetitus vel concupiscentia respectu alicuius delectabilis in aliquo, hoc potest esse tripliciter : aut ex complexione aut ex assuefactione aut ex vinculi refrenantis confractione. Primo modo absque dubio concupiscentia augeri potest, sicut patet de concupiscentia carnis, quae magis fervet in cholericis et sanguineis quam in melancholicis ; sed talis intensio nihil facit ad culpam : non enim est culpabilis, sed naturalis vel poenalis.
Similiter et secundo modo concupiscentia intendi potest in eodem homine, sicut palet in eo qui assuefactus est luxuriari et bona cibaria comedere, quod magis est pronus et ardentius concupiscit quam is qui talia non gustavit. Sed haec intensio non facit ad originale peccatum, sed potius ad actuale, quia non dicitur originale peccatum concupiscentia quocumque modo, sed solum prout ab origine est contracta.
Tertio modo non potest intendi, sed in omnibus habet aequaliter reperiri, pro eo quod illud retinaculum originalis iustitiae merito culpae Adae in omnibus est confractum. Et quoniam secundum istum tertium modum attenditur quantitas originalis ex parte concupiscentiae, hinc est quod, quantum ad concupiscentiam, originalis culpa in omnibus, in quibus est, reperitur aequaliter.
Similiter quantum ad foeditatem, quae est in carnei non potest esse maius et minus originale. Et hoc patet. Nam quod aliqua proprietas intendatur, requiritur idoneitas ad intensionem tam ex parte susceptibilis quam ex parte proprietatis, quae intenditur, quam etiam ex parte agentis ; et si aliquod horum defuerit, proprietas illa non habet intendi, sicut patet consideranti. Omnia autem haec deficiunt in proposito. Defectus enim est ex parte susceptibilis. Nam sicut speculum novum inficitur a muliere menstruata, sed postquam inveteratum est, ex aliquo aspectu non recipit novam infectionem, sic humana natura, in sui primordio quasi nova existens, infici habuit a corruptione personae ; postmodum vero quasi inveterata, ex nova corruptione non recipit novam infectionem.
Defectus etiam est ex parte agentis, quia nullus est post primum hominem, cuius transgressio respiciat obligationem naturae, sed obligationem personae. Hinc est, quod talis culpa non habet inficere carnem coniunctam.
Defectus etiam est ex parte -proprietatis intensibilis. Illa enim, quorum impositio est in termino, non habent recipere maius et minus, sicut vult Philosophus. Foeditas autem carnis, secundum quod est principium contractionis originalis, ortum habet ex carentia originalis iustitiae ; et quia carentia illa nuditas quaedam est, et nudo non est reperlre magis nudum, sicut originalis iustitiae nuditas non recipit magis et minus, sic nec carnis foeditas.
Et sic patet quod ex parte foeditatis carnis originale non habet intendi vel augmentari in eodem vel in diversis, nec ex parte concupiscentiae vel carentia debitae iustitiae, sicut ostensum est ; nec sunt plura concurrentia ad originale. Manifestum est igitur quod originale peccatum in omnibus, in quibus reperitur, habet esse aequaliter ; et concedendae sunt rationes hoc ostendentes.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur de Anselmo, quod natura per personam efficitur magis peccatrix, dicendum quod natura dupliciter accipitur. Uno modo natura dicitur : vis insita rebus, ex similibus similia procreans ; alio modo dicitur natura ipsum commune. His duobus modis distinguitur natura contra personam. Et cum dicitur quod natura corrumpit personam, accipitur natura pro vi propagativa et corruptio personae dicitur illa quae respicit voluntatem rationalem. Cum autem dicit Anselmus quod natura efficitur per personam magis peccatrix, accipit naturam pro communi, prout consideratur in supposito - et hoc patet per exemplum suum, quod dicit : sicut, Adam peccante, peccat homo, sic, Adam magis peccante, magis peccat homo - et hoc modo natura non habet corrumpi solum per peccatum originale, sed etiam per peccatum actuale. Ex hoc igitur non sequitur quod originale habeat esse maius et intensius.
- Ad illud quod obicitur, quod nullum malum est in summo, dicendum quod est summum simpliciter et summum in genere ; et quamvis non contingat reperiri summum malum simpliciter, est tamen reperlre malum quod est summum in proprio genere, sicut videmus aliquem ita privatum visu quod non potest esse magis. Sic et in proposito potest intelligi quod originale simpliciter privat iustitiam originalem ; et ideo eius infectio est in termino.
Posset tamen dici quod, etsi non esset in summo, non tamen sequitur quod possit intendi, quia potest esse defectus ex parte susceptibilis vel ex parte agentis ; et utrumque hic deficit, sicut supra ostensum est.
- Ad illud quod obicitur, quod concupiscentia potest crescere, dicendum quod verum est intensive, sed non extensive. Illud tamen crementum nihil facit ad originale peccatum, cum non sit nisi vel ex complexione vel ex assuefactione, sicut ostensum est.
- Ad illud quod obicitur, quod foeditas carnis potest esse maior, dicendum quod, etsi foeditas carnis, prout est corruptio poenalis, intendatur et crescat, sicut patet in leprosis et seminifluis et aliis foedis infirmitatibus oppressis, prout tamen ipsa est principium originalis, aequaliter habet reperiri in singulis, quia ab uno solo et primo fonte procedit.
- Ad illud vero quod obicitur, quod proprietas intensior est, cum appropinquat suae origini, dicendum quod illud verum est de proprietate, quae quidem dicit naturam et positionem, et de illa quae habet continuari cum sua origine, sicut est in virtute movente et luminis effusione ; aliter non habet veritatem, sicut patet : nam candela inflammata ab alia ita bene inflammabit sicut inflammabat illa. Utrumque enim deficit in proposito, tum quia illa carnis foeditas plus dicit rationem privationis quam positionis ; tum etiam quia illius foeditatis transfusio est per generationem, in qua generatum primum et secundum habent eamdem vim quam habebat generans primum.
- Ad illud quod obicitur, quod una anima habet meliora naturalia quam alia, dicendum quod etsi hoc verum sit et concedendum, tamen, quantum pertinet ad puritatem innocentiae, omnes animae aequales essent ; et quia illius privationem directe respicit originale, hinc est quod, licet alia naturalia sint excellentiora, non tamen propter hoc intenditur corruptio originalis culpae. Quando enim dicitur quod tanto peior est corruptio, quanto melior est natura, hoc intelligitur secundum illud secundum quod natura per vitium corrumpitur ; aliter enim non habet veritatem, quia frequenter ille qui habet meliora naturalia, non habet ita gravia peccata, sicut ille qui habet minus bona, et in eodem genere peccati.
QUAESTIO II.
Utrum ponendum sit peccatum originale unum, vel plura.
Secundo quaeritur, utrum sit ponere unum originale vel plura. Et quod unum solum, videtur :
- Primo, auctoritate Magistri in littera, capitulo Alioquin, ubi sic ait : Uno peccato, non pluribus parvuli obligati sunt.
- Item, hoc ipsum ostenditur ratione sumta a causa, quia peccatum originale contrahitur propter Adae inobedientiam : ergo, si una tantum culpa fuit eius inobedientia, videtur quod, in quocumque repedatur, sit unicum et nullo modo plura.
- Item, hoc ipsum ostenditur ratione sumta a poena. Originali enim debetur solum carentia visionis Dei et haec est una poena ; sed multis culpis multae debent respondere poenae : ergo etc.
- Item, hoc ipsum ostenditur in comparatione ad sequelam. Originale enim non solummodo est ab origine, sed etiam origo est et principium omnium malorum. Si ergo quod per superabundantiam dicitur uni soli convenit, et status est per reductionem ad unum, videtur quod originale peccatum non sit nisi unum solum.
- Item, hoc ipsum videtur in comparatione ad subiectum. Originale enim est in anima ratione conjunctionis suae ad carnem. Si ergo una est caro, cui anima coniungilur, et unica unione unitur, et unitas est in anima, secundum quod carni ut perfectibili unitur, videtur ergo quod necessario peccatum originale sit unum.
- Item, hoc ipsum ostenditur per comparationem ad oppositum. Originale enim peccatum est carentia debitae iustitiae ; sed debita iustitia, cuius originale est privatio in homine, non erat nisi una, quia in uno innocente una est innocentia : ergo etc.
Sed contra hoc arguitur :
- Primo, auctoritate. Super illud Psalmi [50, 7] : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, Glossa : Iniquitates sunt originalia peccata ; et multae auctoritates sunt ad hoc in littera.
- Item, hoc ipsum videtur rationibus sumtis per eamdem viam per quam sumebantur ad oppositum. Et primo ratione sumta a causa. Originale enim peccatum est in nobis propter peccatum primorum parentum ; sed Adam et Eva plura commiserunt peccata : ergo videtur quod plura sint in nobis originalia, quia qua ratione redundat in nobis peccatum viri, eadem ratione peccatum mulieris.
- Item, hoc ipsum vivetur ratione sumta a poena, quia uni culpae unica debet respondere poena : sed multa genera poenalitatum ad originale peccatum consequuntur, ut fames, sitis, mors, infirmitas etc. ; et quatuor, dicit Beda nobis per peccatum originale esse inflicta, scilicet infirmitatem, ignorantiam, concupiscentiam et malitiam. Videtur igitur quod secundum diversa genera poenalitatum sit diversitas originalium.
- Item, hoc ipsum videtur per comparationem ad capitalia subsequentia. Habitus enim diversificantur per actus, et actus per obiecta. Si ergo originale peccatum reddit hominem proclivem ad septem peccata capitalia, quae sunt diversorum generum, videtur quod in quolibet homine sit multitudo originalium.
- Item, hoc ipsum ostenditur per comparationem ad subiectum, quia omnes vires animaeinficiuntur per originale peccatum ; sed multiplicatis corruptibilibus, multiplicantur corruptiones, et in diversis potentiis diversi sunt habitus : ergo in unoquoque homine necesse est ponere multiplex originale.
- Item, hoc ipsum videtur per comparationem ad oppositum, quia per originale peccatum est privatio omnium virtutum, cum per ipsum fiat incurvatio animae ad vitia, omnibus virtutibus opposita. Ergo, si piures contingit in nobis reperire virtutes, piures in nobis contingit reperire culpas originales.
Respondeo : Dicendum quod, sicut vult magister Hugo, originale peccatum dupliciter dicitur. Uno modo dicitur originale peccatum, quod est origo omnium peccatorum, et sic peccatum Adae dicitur peccatum originale ; et hoc modo peccatum originale non tantum est unum specie, verum etiam unum numero. Alio modo dicitur originale peccatum, quod est in nobis ab origine et a quo etiam cetera vitia sumunt in nobis originem ; et hoc modo quaerimus hic de unitate originalis peccati.
Ad huius igitur quaestionis dilucidationem intelligendum est quod, cum quaerimus de unitate alicuius, aut quaerimus de unitate secundum speciem et formam communem aut quaerimus de unitate secundum numerum et suppositum.
Si primo modo loquamur de originali peccato, sic unitatem habet secundum speciem eo modo secundum quod peccatum dicitur habere speciem. Unitas autem ista in originali peccato venit principaliter ex parte boni quod privat et ex parte peccati Adae, per quod introductum est, hoc est ex parte oppositi et ex parte principii. Una enim est secundum speciem originalis iustitia et innocentia, cuius privatio est originale peccatum. Una etiam fuit inobedientia, ratione cuius totum genus humanum est corruptum ; et ideo secundum speciem originale peccatum est unum in nobis.
Si autem loquamur de unitate originalis quantum ad numerum, sic dicendum quod in uno homine est unicum. Et ratio huius est, quia peccatum dupliciter numeratur : aut ratione subiecti in quo, sicut in diversis hominibus diversa sunt peccata ; aut ratione actus per quem homo culpabilis efficitur, sicut qui pluries luxuriatus est plura habet peccata. Neutro istorum modorum originale peccatum multiplicatur, sed remanet indivisum : nam in uno homine una est anima, quae per originale peccatum inficitur. Item, unius hominis una est generatio, in qua et per quam originale peccatum transfunditur ; et ideo originale peccatum in uno homine est unum solum quantum ad unitatem secundum speciem et quantum ad unitatem secundum numerum.
Et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicltur in contrarium de Glossa, quae iniquitates dicit peccata originalia, dicendum quod, sicut dicit Magister, quod frequenter in Scriptura accipitur plurale pro singulari et e converso, sicut Magister exempllficat in littera. Ratio autem quare Scriptura origi-. nate, cum sit unum, pluraliter nominat, est propter multiplicitatem inclinationum ad malum, quae ex originali peccato nascuntur.
- Ad illud quod obicitur, quod quod originale peccatum ortum habet a peccato primorum parentum, dicendum est quod quemadmodum in generatione prolis pater et mater sunt quasi unum principium completum, ita quod neuter eorum per se sufficit, quamvis sint diversae personae et distinctae, sic et in originalis peccati transfusione intelligendum est. Etsi peccatum Adae et peccatum Evae fuerunt diversa, prout tamen in originali peccato inficiebatur in utroque vis generativa, unum peccatum originale in prole causabant, ita quod, sicut principaliter virtus generativa residet penes virum, ita etiam transfusio originalis principaliter attribuitur viro ; nihilominus tamen utrique attribuitur suo modo.
Unde frivola est illa quaestio, qua quaeritur, utrum transfunderetur originale, si tantum vir vel tantum mulier peccasset, quia, cum ad genetionem duo concurrant tamquam unum principium, non pateretur Deus quod vir incorruptus mulieri corruptae commisceretur vel e converso. Debet enim, sive in statu naturae institutae sive in statu naturae institutae sive in statu naturae corruptae, servari proportio et conformitas viri agentis ad mulierem suscipientem, cum in actu illo efficiantur una caro.
- Ad illud quod obicitur de multiplicitate poenarum, dicendum quod uni culpae respondet una poena principalis ; plures autem possunt esse non principales. Principalem autem dico poenam aeternam, non principalem autem poenam temporalem, quae quodam modo est ad bonum ordinativa.
Vel principalem voco illam quae primo pro culpa infligitur ; non principalem vero quae ad istam consequitur. Originale autem una poena aeterna punitur, videlicet carentia visionis Dei ; unica etiam poena temporali principaliter, videlicet mortalitate carnis ; sed ad mortalitatem multae consequuntur poenalitates.
- Ad illud quod obicitur de multiplicitate inclinationum, dicendum quod sicut, una chorda rupta qua multa colligantur, sequitur laxatio multorum et tamen una est ibi prima corruptio et laxatio, sic intelligendum est et in proposito quod, iustitia innocentiae per originale peccatum privata, omnes vires animae relaxantur ; una tamen est corruptio, loquendo essentialiter, plures autem intelligendo causaliter.
- Ad illud vero quod obicitur, quod est corruptio diversarum virium, dicendum quod verum est ; sed sicut gratia ponitur esse in viribus animae, prout tamen continuantur ad unitatem substantiae animae, et ideo una est gratia in omnibus viribus, sic et originale peccatum est corruptio plurium virium, prout tamen illae vires in unitate substantiae uni carni habent uniri.
Et sic intelligendum est illud verbum, quod ab aliquibus consuevit dici, scilicet quod originale inest animae secundum suam essentiam. Hoc enim non est intelligendum quod ipsam substantiam animae originale prius respiciat quam potentias. Nam contrarium huius dicit Anselmus, in libro De conceptu virginali, quod tam iustitia quam iniustitia primo est in voluntate, et loquitur ibi expresse de peccato originali. Et sic intelligendo quod originale peccatum, ut culpa est, sit primo in voluntate, ut vitium, sit in pluribus potentiis ad unam substantiam continuatis, intelligitur habere unicum subiectum, sicut sanitas una ponitur esse in omnibus membris eiusdem corporis, sicut vult Augustinus. Non sic autem est de peccato actuali. Nam peccata actualia diversas potentias respiciunt, secundum quod ad diversos actus comparantur ; unde et per diversos actus introducuntur in esse et propterea secundum diversitatem potentiarum habent differre. Non sic est de originali peccato, quod contrahitur ex unione animae ad carnem.
- Ad illud quod ultimo obicitur de comparatione ad oppositum, iam patet responsio. Nam originale peccatum primo et principaliter virtutibus non opponitur, sed opponitur iustitiae originali, de qua saepe dictum est ; et illam privando, per consequens inclinat ad diversa vitia et sic inclinando cum omnibus virtutibus habet repugnantiam. Unde ratio illa non cogit, quia non arguit per illud quod opponitur directe, sed solum per Id quod opponitur ex consequenti.
ARTICULUS III.
De poena peccati originalis.
Consequenter quaeritur quantum ad tertium articulum de poena originalis. Et circa hoc quaeruntur duo.
Primo quaeritur, utrum decedentes in solo originali puniantur poena ignis materialis.
Secundo quaeritur, utrum puniantur poena interioris doloris an solum carentia visionis.
QUAESTIO I.
Utrum parvuli decedentes in solo originali puniantur poena ignis materialis.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum parvuli decedentes in solo originali puniantur poena ignis materialis. Et quod sic, videtur :
- Augustinus, De fide ad Petrum : Firmissime tene parvulos, qui sine Sacramento baptismatis de hoc saeculo transeunt, aeterni ignis supplicio sempiterno puniendos.
- Item, Augustinus : Quisquis ita vivere incipit, ut ante finiat vitam quam ab eius, scilicet originalis, obligatione solvatur, si unius diei vel unius horae spatio anima vixit in corpore, necesse est eum cum eodem corpore Interminabilia gehennae supplicia sustinere. Ex hoc expresse colligitur quod originali non tantum debetur carentia visionis Dei, sed etiam poena ignis.
- Item, hoc ipsum videtur ratione. Parvuli in hac vita multas sustinent afflictiones et poenalitates ; aut ergo iuste aut iniuste. Non iniuste, hoc constat, quia omnis poena iusta est. Si iuste, ergo meretur hoc originalis culpa. Si ergo culpa non debet remanere impunita et originale meretur poenam sensus, videtur quod parvuli poena sensibili crucientur.
- Item, illud est magis dignum puniri, in quo magis residet causa peccati : per quae enim quis peccat, per illa debet torqueri ; sed traductio et causa originalis peccati maxime residet penes carnem : ergo videtur quod illa potissime debet puniri. Si ergo anima merito illius culpae digna est Dei visione privari, multo fortius caro digna est aeternis suppliciis cruciari.
- Item, parvulis non restituentur corpora dotata : habebunt igitur corpora passibilia ; sed omne passibile necesse est aliquando pati vel ab extrinseco vel ab intrinseco, maxime cum approximatur agenti activo : ergo videtur quod parvulorum corpora aliquando patientur et affligentur.
Sed contra :
- Augustinus, in Enchiridio : Mitissima sane eorum erit poena, qui praeter peccatum, quod originaliter traxerunt, nullum insuper addiderunt. Sed, si parvuli carerent visione Dei et punirentur igne materiali, non haberent mitissimam poenam ; si igitur nemo dubitat eos visione Dei privandos, videtur nullo modo esse ponendum ipsos corporali supplicio puniendos.
- Item, Magister in littera, capitulo Alioquin : Pro originali peccato, quod a parentibus parvuli traxerunt, nullam aliam materialis ignis vel conscientiae vermis poenam sensuri sunt, nisi quod Dei visione carebunt in perpetuum.
- Item, hoc ipsum videtur ratione. Iniustum est plus exigere in poena quam commissum est in culpa. Si ergo parvulus nullo actu suo divinum contempsit imperium, videtur quod nullum debetur sibi aeternale tormentum.
- Item, acerbitas poenae respondet quantitati delectationis, iuxta illud Apocalypsis [18, 7] : Quantum glorificat se et in deliciis ; sed anima, quae coniuncta fuit corpori parvuli infirmanti et debili, nullam delectationem inordinatam in corpore sensit : ergo non videtur quod sibi debeatur acerbitas poenae sensibilis.
- Item, horribilius est continue et aeternaliter in tormentis esse quam omnino non esse. Si ergo Deus animam, quam creavit sine perpetratione alicuius peccati, aeternis suppliciis deputaret, nullum videretur sibi beneficium praestare nec misericordia simul cum iustitia curreret. Quodsi hoc est inconveniens dicere apud Patrem misericordiarum, videtur etc.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum, quod hic duplex est opinio.
Quidam enim, attendentes rigorem divinae Iustitiae ac sententiae, qua Deus hominem pro uno modico mortali, in quo momentanea et quasi nulla fuit delectatio, cruciat aeternaliter, dicunt quod parvuli cremabuntur igne materiali, longe tamen minus quam illi qui peccaverunt peccato actuali. Et hoc dicunt sensisse Augustinum, cum dixit, in Enchiridio, poenam parvulorum esse mitissimam, et in libro De fide ad Petrum : Parvuli cruciabuntur aeterno supplicio. Mitissimam enim illam vocat poenam non absolute, sed respectu aliorum. Nec in hoc derogatur, ut dicunt, divinae misericordiae, quamvis plus manifestetur iustitiae quam misericordiae, pro eo quod minus malum est in tali poena esse quam omnino non esse, cpm non sit ibi tanta boni privatio, sicut manifestat Augustinus, in libro De libero arbitrio. Et hoc dicunt esse conveniens, ut, sicut in originali peccato erat carentia debitae iustitiae et concupiscentia, sic etiam in poena esset carentia visionis Dei et afflictio ignis aeterni.
Sed, cum valde durum illud dicere videatur quod Deus tam dure et tam aspere agat cum parvulis sic decedentibus, qui omnino non potuerunt vitare nec mortem culpae nec mortem naturae, praesertim cum videamus Deum cum impiissimis et sceleratissimis peccatoribus in multis misericorditer agere : ideo est alia positio mitior, quae magis concordat pietati fidei et iudicio rationis, quod, quia parvuli dededentes cum originali carent iustitia et Spiritus sancti gratia, quae est pignus hereditatis aeternae, privantur in aeternum visione Dei ; quia vero in carne fuit foeditas, ideo ponuntur in loco vili, utpote infernali ; sed quia non habuerunt in se actualem delectationem peccati nec in spiritu nec in carne, ideo non sentiunt poenae ignis acerbitatem.
Hunc modum dicendi magis approbant magistri communiter ; et ideo ipsum sustinendo secundum opinionem. Magistri, sicut patet in littera, rationes, quae ad hanc partem inducuntur, concedo.
[Ad obiecta] :
1-2. Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium de verbis Augustini, dicendum quod Augustinus in verbis illis non intendit dicere quod parvuli sensibiliter crucientur ; sed intendit eorum poenam manifestare quantum ad carentlam visionis Dei et quantum etiam ad vilitatem loci. Et hoc valde abundanter exprimit, plus dicens et minus volens intelligi. Nec sine causa loquitur sic. Hoc enim facit ad exstirpandam illam haeresim, quae dicebat parvulos nulla poena puniri. Unde sicut in moribus documentum est quod qui vult ab uno extremorum pervenire ad medium, quasi debet declinare ad aliud extremum, sicut docet Philosophus, sic etiam beatus Augustinus, ut illam haeresim exstirparet, quae dicebat parvulos ab omni poena immunes, et ad medium reduceret, videlicet ad poenam carentiae visionis Dei, simpliciter asseruit eos cum aliis peccatoribus aeternaliter damnari. Istum autem suum intellectum explanavit, in Enchiridio, ubi dixit poenam eorum esse mitissimam, sicut dicit Magister in littera.
- Ad illud quod obicitur, quod parvuli multas poenalltates sustinent in hac vita, dicendum quod, etsi temporaliter puniri pro peccato originali sit iustum, non tamen sequitur quod aeternaliter. Et ralio huius est, quia poenae temporales non tantum sunt punitivae, sed etiam promotivae ; unde Deus non tantum affligit inimicos suos, verum etiam amicos, sicut patet in Tobia et Iob ; et ideo in afflictione temporali severitati iustitiae coniuncta est benignitas misericordiae quae duo eleganter reperiri debent in omni Dei punitione et remuneratione. Sic autem non contingeret in poena aeterna reperire ; hoc enim pure esset de rigore iustitiae, si animas parvulorum ignis gehennalis supplicio cruciaret.
- Ad illud quod obicitur, quod in carne maxime residet causa peccati, dicendum quod, etsi causa peccati quoquo modo resideat in carne, hoc est per modum cuiusdam habitus, non per modum actus. Unde caro non facit animam parvuli concupiscentem, sed concupiscibilem ; et propter hoc nec ipsa nec anima in ipsa debet actuali combustione ignis torqueri ; sed sicut anima privatur visione Dei, sic etiam caro privatur stola sua et in loco vili et tenebroso ponitur, cum collocanda esset in caelo empyreo, si a talis foeditatis corruptione fuisset sanata per baptismi efficaciam.
- Ad illud quod obicitur, quod parvuli non habent corpora dotata, sed potius passibilia, dicendum, quod aliquid non pati ab aliquo dupliciter contingit : aut ex virtute quam habet in se aut ex ordine divinae iustitiae. Dico igitur, quia, quod corpora parvulorum sint passione carentia, hoc non est propter virtutem quam habeant resistendi in se, sed potius propter ordinem divinae iustitiae, secundum cuius regulam ignis infernalis agere habet, cum sit instrumentum divinae iustitiae. Unde sicut idem ignis magis cruciat maiorem peccatorem quam minorem, sic in eodem igne patiuntur corpora eorum qui peccaverunt peccato actuali. Parvulorum vero corpora, etiam si in ipsis ignibus infernalibus volutentur, passionem non sentiunt, et tamen non habent impassibilitatis dotem, quia non superant vim ignis per hoc quod habent a propria virtute. Et si tu obicias mihi quod debent pati passione veniente ab intrinseco, utpote fame et siti, cum non habeant corpora impassibilia et immortalia, dicendum quod sicut damnatorum corpora, cum sit passibilia et defectibilia, tamen divina virtute sustentante perpetuantur in vita, ut ab ignibus non consumantur, sic et parvulorum corpora eadem virtute divina in vita continuantur, ut non indigeant cibo nec potu ; nec tamen habent illam firmitatem et soliditatem, quam habebunt corpora gloriosa.
QUAESTIO II.
Utrum parvuli decedentes in solo originali puniantur aliquo dolore interiore.
Secundo quaeritur, utrum parvuli decedentes in solo originali puniantur aliquo dolore interiori. Et quod sic, videtur :
- Per illud Ioannis Chrysostomi, qui dicit : Excludi a bonis aeternis et alienum effici ab his quae praeparata sunt iustis, tantum generat cruciatum,tantum dolorem, utetiam, si nulla extrinsecus poena torqueret, haec sola sufficeret. Ergo, si parvuli excludentur sicut adulti, videtur quod maxime cruciabuntur interiori dolore et gemitu.
- Item, quandocumque aliquis desiderat aliquid et illo privatur, necessarium est illum tristari et dolere ; sed omnes homines naturaliter desiderant beatitudinem : ergo, si parvulorum animae aeterna beatitudine privantur, videtur quod ex hoc necessario tristentur.
- Item, anima parvuli, dum unitur carni, contrahit concupiscentiam ; cum ergo separatur a corpore, remanet in ea infectio illa contracta et ipsa potest exire in actum ; hoc constat : ergo potest concupiscere. Sed concupiscentia semper est vel cum delectatione vel cum poena : cum delectatione, si habet quod desiderat ; cum poena, si non habet. Ergo, si animae parvulorum delectationibus erunt privatae, videtur quod doloribus interius erunt afflictae.
- Item, parvuli decedentes cum originali et antiqui Patres in limbo existentes, utrique privabantur visione divina. Si ergo ampliori debebant poena puniri parvuli, qui habebant culpam, quam Patres, qui nullam habebant culpam, videtur quod ex ipsa carentia visionis Dei aliquam tristitiam animae parvulorum habeant.
- Item, maior dolor est alicui, quando privatur aliquo bono sine causa, quam quando privatur ex causa aliqua : ergo pari ratione maior debet esse dolor, quando privatur ex minori causa, quam quando privatur ex maiori. Si ergo animae parvulorum ex minori causa privantur visione divina quam animae adultorum, videtur quod magis doleant interius.
- Item, animae parvulorum per naturam habent affectiones ; sed affectiones necesse est vel quietari vel per eas animam affligi : inquietudo enim affectionum non modica est afflictio ; sed affectiones parvulorum non erunt quietatae, alioquin iam essent in quadam beatitudine - solus enim Deus est, qui quietat desiderium animae - ergo videtur, quodsi anima erit in affectionum varietate et inquietudine, quod erit continue in dolore et in afflictione.
Sed contra :
- Magister in littera : Nullam aliam poenam sensuri sunt parvuli, ignis materialis, vel conscientiae vermis, nisi quod Dei visione carebunt in perpetuum. Ergo videtur quod non habeant dolorem internum.
- Item, originale inest animae ex unione ad carnem : ergo, si aliquo dolore debet anima cruciari merito originalis peccati, illo potissime cruciari debet qui inest animae secundum carnem. Si ergo caro non cremabitur igne materiali, videtur quod anima non cruciabitur dolore spirituali.
- Item, si parvuli, decedentes in originali dolebunt post hanc vitam, aut dolebunt de culpa aut de damno. Si de culpa dolebunt, ergo erunt iusti. Si de damno dolebunt, cum illud damnum et poena carentiae visionis Dei sit iusta, et qui dolet de iusto est iniustus, videtur quod in animabus decedentibus cum originali non tantum sit culpa originalis, sed etiam actualis.
- Item, si parvuli dolebunt de amissione illius summi boni, cum ipsi virtutem patientiae non habeant, et qui dolet de aliquo malo, carens virtute patientiae ; murmurat contra punientem vel infligentem, ergo videtur quod animae parvulorum murmurent contra Deum. Sed nullus potest murmurare contra Deum nisi inique et inluste : ergo videtur quod post egressum a corpore animae decedentes in originali magis efficiantur iniquae quam ante ; quod est impossibile.
- Item, si dolent, aut credunt se habituros illud bonum aut certi sunt quod nunquam habebunt. Constat quod non exspectant illud bonum habendum, cum non habeant spem. Si ergo dolorem habent de bono amisso cum certitudine nunquam habendi, videtur quod habeant desperationem ; sed desperatio est acerbissima omnium poenarum infernalium : ergo parvuli punirentur poena acerbissima ; quod impium est dicere.
- Item, si dolent, aut dolent in summo aut non. Si in summo dolent, ergo acerbissime puniuntur. Si non dolent in summo, ergo processu temporis possunt magis et magis dolere, cum dolor ille ortum habeat ex interiori affectione : ergo in eadem dispositione manente culpa, videtur quod in eis crescat poena ; quae duo sunt incompossibilia.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, quia super hac quaestione nec expresse loquitur Scriptura nec expresse eam Sancti determinant, ideo doctores theologiae hic opinantur contraria.
Quidam enim volunt dicere quod parvuli carebunt et cognitione et dolore. Cognitione quidem carebunt, exigente iustitia ; dolore carebunt, exigente misericordia, iustitia namque exigit ut non detur eis post hanc vitam donum aliquod cognitionis, quod in hac vita non habuerunt. Unde sicut caruerunt cognitione fidei et omni genere cognitionis intellectivae illi qui mortui sunt ante usum rationis, sic etiam carebunt post hanc vitam ; nec diuturnitate temporis addiscent, sicut nec moriones, qui nihil plus sciunt quando moriuntur quam quando nascuntur, etiamsi multo tempore vixerunt. Misericordia exigit ut non habeant poenam actualis doloris, cum non habuerint maculam culpae actualis ; et ideo iusto suo iudicio privat eos Deus omnium eorum cognitione quae possent eis inferre dolorem. Melius est enim talia ignorare quam scire, sicut peccatori proclivo ad peccatum melius est ignorare quam nosse ea quae eum inclinant ad peccatum.
Sed, quia difficile est intelligere quod anima separata non habeat usum rationis et non cognoscat ea saltem quorum cognitio est ei naturaliter inserta, cum ex parte corporis impedimentum non habeat, ideo alii aliter opinantur quod animae parvulorum et habebunt cognitionem et habebunt etiam dolorem. Scient enim propter quid factae sunt et scient se illo bono merito originalis culpae esse privatas ; et propterea dolorem habebunt et affectiones doloris in eis alternabuntur. Attamen non habebunt dolorem, qui mereatur dici vermis, quia non habebunt remorsum quod perdiderint illud bonum propter propriam negligentiam et contemptum ; et pro tanto dolor eorum erit multo mitior quam dolor adultorum.
Sed quoniam plura videntur inconvenientia sequi, si ponatur ipsos dolere, sicut in opponendo monstratum est, tum propter hoc quod dolor ille est absque patientia et absque spe, et ita cum murmure et desperatione ; tum etiam quia dolor animae redundat in carnem ; et si talis dolor ex deliberatione procedit, non videtur esse absque actuali obliquatione : propter haec et his similia est tertius modus dicendi, videlicet quod animae parvulorum carebunt actuali dolore et afflictione, non tamen carebunt cognitione.
Et illud potest satis rationabiliter intelligi per hunc modum. Decedentes enim in solo originali quasi medium tenent inter habentes gratiam et culpam actualem ; et quoniam status retributionis debet respondere statui vitae praesentis, in tali statu debent animae parvulorum poni ut quasi medium teneant inter Beatos et aeternis ignibus cruciatos. Quoniam igitur Beati carent malo poenae sensibilis et cum hoc habent Dei visionem, damnati e contrario sunt in tenebris et puniuntur poena sensibili, parvuli secundum rectum ordinem divinae aequitatis debent communicare in uno cum damnatis et in alio cum Beatis. Sed non possunt communicare cum Beatis in habendo divinam praesentiam, quia tunc in nullo communicarent cum damnatis : praesentia enim visionis Dei non stat cum poena sensibili. Ideo cum Beatis communicant in hoc quod carent omni afflictione exteriori et interiori ; cum damnatis vero in hoc quod privantur visione Dei et lucis corporalis. Parvuli igitur, sic divino iudicio iusto inter Beatos et simpliciter miseros quasi in medio constituti, hoc noverunt, et cum ex una parte consideratio generet desolationem, ex altera consolationem, ita aequa lance divino iudicio eorum cognitio et affectio libratur et in tali statu perpetuatur, ut nec tristitia deiciat, nec laetitia reficiat. Et in hoc mirabilis ostenditur ordo divinae sapientiae, qui cuncta novit suis locis disponere et ad sui gloriam ordinare. Nam sicut in Beatis potissime manifestatur misericordia et in .damnatis potissime claret iustitia, sic In istis manifestatur misericordia simul et iustitia. Et ex hoc patet quod non facit frustra Deus animas, quas novit de corpore ante susceptionem baptismatis egressuras. Omnia enim facit Deus ad gloriam suam manifestandam.
Unde si tu quaeras quid parvuli faciant, utrum addiscant vel conferant vel aliquod aliud opus exerceant, breviter ego respondeo quod divinae iustitiae aequitas et immutabilitas in eodem statu quantum ad corpus et quantum ad animam, sive quoad cognitivam et quoad affectivam, perpetualiter eos consolidat ut nec proficiant nec deficiant nec laetentur nec tristentur, sed semper sic uniformiter maneant, ut sint materia laudandi divinum iudicium, quod sic est aequum et iustum ut nullum bonum remaneat irremuneratum, nullum malum remaneat impunitum et perfectissime teneat medium inter superfluum et diminutum.
Secundum hanc igitur positionem concedendae sunt rationes ostendentes quod parvuli non sentient spiritualem dolorem.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod obicitur in contrarium de Ioanne Chrysostomo, dicendum quod intelligit de his qui excluduntur merito actualis peccati, qui vermem conscientiae et remorsum sunt habituri, et ideo non habet locum in parvulis.
- Ad illud quod obicitur, quod tristitia necessario sequitur, quando desiderium non impletur, dicendum quod verum est, quando nec impletur in se nec fit recompensatio secundum aestimationem desiderantis. Quando vero secundum aestimationem desiderantis aliqua recompensatio fit, non necesse est tristari ; sicut multi, qui vellent esse in paradiso, bene consolantur de statu vitae praesentis, quia contenti sunt eis quae habent, quamvis modicum habeant. Sic et in parvulis intelligendum est esse, quod eis sufficiat status suus nec elevant oculos ad opes, quas habere non possunt.
- Ad illud quod obicitur, quod anima parvuli habet concupiscentiam, dicendum quod sicut in hac vita nec concupivit nec desideravit aliquid quod non debuerit, sic etiam nec in futura vita ; sed ipsi divina sententia collocati erunt inter fugam et appetitum, ita quod neutrum eis dominabitur ; et ideo nec habebunt actuale gaudium nec actuale supplicium : unum enim reprimitur per alterum.
- Ad illud quod obicitur de sanctis Patribus, dicendum quod sancti Patres spem et certitudinem habebant de futura gloria habenda, et gratiam etiam habebant, per quam Dominum aliquo modo cognoscebant ; et ideo non sequitur quod aequaliter punirentur ut parvuli, pro eo quod plus habebant consolationis.
- Ad illud quod obicitur, quod maior dolor est alicui, cum privatur absque causa, dicendum quod parvuli bene scient ex causa se esse privatos. Sed quia illam causam non a se habuerunt, sed aliunde contraxerunt, ideo nec dolorem nec remorsum habebunt. Verbum autem praedictum intelligitur in punitione iniusta et in qua punitus punienti remurmurat ; sic autem non est in proposito.
- Ad ultimum dicendum, quod affectiones parvulorum stabiliuntur iudicio aequitatis divinae non tamen totaliter quietantur, sicut affectiones Beatorum in patria. Unde sicut differt immunitas a passione sive a sensu poenae in parvulis et Beatis, quia in Beatis est dos, in parvulis non, sicut dictum est, sic intelligendum est de quietatione ex parte affectionum animae.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Possunt intelligi plura peccata in una transgressione Adae Si enim hoc verum est, tunc pari ratione in quolibet uno peccato est multitudo peccatorum, si consideretur illa ratio assignandi diversa peccata in uno peccato, quam Augustinus ponit in littera. Quilibet enim, cum peccat, interficit animam suam, quia peccatum est mors animae ; quilibet etiam transgreditur mandatum divinum : ergo est ibi homicidium et inobedientia ; et sic de aliis.
Item, si fuit ibi pluralitas peccatorum, ergo videtur quod in quolibet parvulo sit multitudo originalium. Quodsi tu dicas quod non fuit transfusum originale ratione omnium, sed ratione alicuius, quaeritur ergo tunc, ratione cuius principaliter fuerit transfusum, scilicet utrum ratione gulae vel superbiae vel inobedientiae. Et quod ratione inobedientiae, videtur : ad Romanos 5, 12 : Per inobedientiam peccatum intravit in mundum.
Quod autem fuerit gula, videtur per ipsum textum : Quacumque die comederitis, morte moriemini. Et ratio concordare videtur, quia originale peccatum transfunditur mediante propagatione carnis, ergo transfunditur ratione peccati carnalis : ergo, si non fuit ibi peccatum carnale nisi gula, ergo etc.
Quod autem fuerit superbia, videtur auctoritate Hugonis, in septima parte I libri De Sacramentis : Propter elationem animus obscuratus est ; quia enim per elationem tumuit, ignorantia percussus, lumen veritatis amisit. Et parum ante hoc : Quia spiritus, per siuperbiam contra Creatorem tumens, obedientiam non tenuit, idcirco Creator spiritum ignorantia, carnem vero concupiscentia damnavit .
Quaeritur ergo, ratione cuius horum originale principaliter transfunditur, cum omnia haec dicat Augustinus fuisse in primo peccato.
Respondeo : Dicendum quod peccatum Adae sicut et alia peccata in uno genere est principaliter ; nihilominus tamen ex quadam adaptatione, secundum diversos effectus et circumstantias, diversa dicitur in se claudere peccatorum genera, non quia in ipsa sit culparum mul tiplicitas, loquendo essentialiter, sed per quamdam adaptationem et quamdam metaphoram. Nihilominus tamen, sicut supra explanatum fuit, in consummatione et perpetratione unius peccati contingit diversa reperire peccata, ut superbiam vel avaritiam in primordio et gulam in progressu et inobedientiam in consummatione peccati primorum parentum, et maxime Evae.
Ad illud ergo quod quaeritur, utrum ratione horum omnium vel ratione alicuius istorum specialiter transfundatur originale peccatum, dico quod ratione omnium, sed differenter ; nam superbia respicit iltam transfusionem originalis quasi causaliter et gula quasi materialiter et inobedientia quasi formaliter. Peccatum enim Adae, formaliter loquendo, fuit peccatum inobedientiae ; materialiter vero, quia fuit esus ligni, fuit peccatum gulae ; sed causaliter, quia fuit propter acquirendam excellentiam, fuit peccatum superbiae.
Et sic patet responsio ab obiecta.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit de peccato Adae : Non est putandum, peccatum Adae gravius fuisse quam peccatum in Spiritum sanctum. Hoc enim videtur falsum, quia maius malum est quod corrumpit totam naturam quam quod corrumpit unam solam personam ; sed peccatum Adae totam naturam corrumpebat, peccatum in Spiritum sanctum unam solam personam : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod haec quaestio determinata fuit supra, cum agebatur de peccato Adae ; et ideo breviter dixisse sufficiat quod ex diversis causis unum peccatum dicitur esse maius altero. Propter quod notandum quod multis modis dicitur peccatum unum esse maius sive gravius altero.
Primo modo causalitate ; et sic peccatum diaboli dicitur esse maius, cuius invidia mors introivit in orbem terrarum.
Secundo modo generalitate ; et sic peccatum primi parentis dicitur fuisse maius, quia in totum genus humanum se diffudit.
Tertio modo enormitate ; et sic peccatum Iudae dicitur esse maximum, quia vendidit Deum.
Quarto modo ingratitudine ; et sic peccatum illius dicitur esse maius, qui plura percepit dona gratiarum.
Quinto modo periculositate ; et sic peccatum ignorantiae dicitur esse maximum, quia periculosum.
Sexto modo inseparabilitate ; et sic peccatum cupiditatis dicitur esse maximum, quia, cum alia vitia cum homine consenescant, sola avaritia iuvenescit.
Septimo modo importunitate ; et sic superbia dicitur esse maximum, quia etiam ex ipsis bonis operibus consurgit.
Octavo modo pronitate ; et sic luxuria dicitur esse gravius, ad quam homines magis sunt proni.
Nono modo maioris gratiae impugnatione ; et sic peccatum in Spiriritum sanctum dicitur esse maximum.
Decimo modo ratione maioris offensae ; et sic peccatum idololatriae dicitur esse maximum.
Undecimo modo ratione facilitatis resistendi ; et sic dicit Magister, quod peccatum Adae fuerit gravissimum.
Duodecimo modo ratione maioris improbitatis atque libidinis ; et sic cuiusque generis peccatum maius potest fieri altero.
Hi duodecim modi consueverunt a doctoribus assignari. Fortassis et alii apparebunt modi, sed isti sufficiant tamquam magis consueti.
Et per hoc patet responsio ad illud quod obicitur.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod peccatum commissum est ab homine, quando tota natura in eo consistebat, ideo tota natura in eo corrupta est ex hoc enim videtur, quodsi Adam perpetrasset aliud peccatum quam illud, cum in eo esset tota natura, quod totam naturam corrupisset. Sed contra : ponatur quod Adam solo consensu peccasset, tunc corpus in actu peccati animae non communicasset : ergo caro non fuisset infecta : ergo nec originalis culpa transfusa.
Item, poenitentia in integrum restituit ea quae mens perdidit, quamvis non restituat ea quae sunt corporis : ergo, si homo tantum mentaliter peccasset, omnino per poenitentiam resurgeret : non ergo videtur quod originalem culpam transfunderet.
Propter hoc est quaestio, utrum, si peccasset alio genere pecati, originale transfudisset.
Respondeo : Dicendum quod circa hoc duplex fuit opinio. Quidam enim dicere voluerunt quod, cum omne peccatum sit praevaricatio legis divinae et caelestium inobedientia mandatorum, et per omne peccatum avertatur anima a Deo et fiat ei rebellis, quod quocumque genere peccati Adam peccasset, rebellionem carnis et spiritus incurrisset.
Item, cum omne peccatum sit iniustitia, quocumque genere peccati peccasset Adam, privatus fuisset iustitia quam habebat.
Item, cum omne peccatum mortale sit mors animae, per quodlibet incurrisset carnis mortalitatem. Cum igitur ista faciant originale transfundi, tenuerunt quod Adam transfudisset originale, quocumque genere peccati peccasset ; et hoc videtur sonare verbum Magistri. Secundum hanc positionem de facili respondetur ad illud quod obicitur, quia, sicut videmus quod pro peccatis spiritualibus caro cruciatur in inferno, et hoc, quia nihil aliud est carnem cruciari quam voluntatem cruciari in carne, sic et in proposito voluerunt dicere quod esse potuit ut pro peccato, quod commisisset spiritualiter, puniretur corporaliter.
Alius modus dicendi est quod, si Adam mortaliter peccasset et mandatum illud non fuisset transgressus, non transfunderet originale. Et ratio huius est, quia pro sola transgressione illius mandati comminatus est ei Dominus mortem, sicut patet 2, 17 Genesis. Et secundum hanc positionem verbum Magistri, quod dicitur in littera, inteliigitur,praesupposita transgressione illius mandati cui adiuncta erat mortalitalis poena.
Primus tamen modus dicendi videtur esse probabilior. Quamvis enim Scriptura non comminetur mortem nisi pro illa inobedientia, non absurde tamen illa comminatio intelligitur se extendere ad omnem mortalem culpam. Quod autem istorum verius sit, dubium est ; nec ibi est magna vis facienda, quia modica est utilitas et nuila sciendi necessitas.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Si homo iuste in carne vixerit, non continuo meretur eam mortem, non perpeti, quam traxit a propagatione peccati. Hoc enim videtur inconvenienter dictum. Si enim nulla poena debetur homini nisi merito culpae, et homo in carne adeo potest iuste vivere ut sit dignus statim evolare, videtur quod in eo non sit meritum alicuius poenae, nec mortis nec alterius.
Item, si mors debetur cuilibet iusto pro peccato, videtur igitur quod nulla gratia fuerit in Martyribus, qui mortui sunt pro Christo, sicut nec in latronibus qui suspenduntur pro latrocinio.
Iuxta hoc quaeritur : si mors debetur homini pro originali peccato, et unicum est in homine originale peccatum, quae iustitia fuit in Lazaro, qui bis mortuus est ?
Respondeo : Dicendum quod nulla unquam iustitia absolvit hominem a debito mortis, pro eo quod omnis iustitia, quae est in nobis, respicit voluntatem et est personalis ; mors vero est poena naturalis ; et ideo per nullam iustitiam dignus est homo a morte absolvi ; nec Deus sua benignitate aliquem a morte liberavit, tum propter illius sententiae firmitatem, qua dictum est Genesis 3, 19 : Pulvis es, et in pulverem etc. ; tum etiam ut fides locum habere possit.
Ad illud quod quaeritur de Martyribus, dicendum quod illud quod uno modo est debitum, si ex caritate fiat, potest fieri gratum ; Martyres autem quia mortem voluntarie sustinuerunt, quam effugere potuerunt, itnmo morti pro Christo se ante tempus obtulerunt, mors, quae alias esset poena, fuit eis valde meritoria, quia Deus eam valde reputat pretiosam ex hac duplici causa, quae tacta est.
Ad illud de Lazaro dicendum quod prima mors fuit ad manifestandum gloriam Dei ; et illud supplicium recompensatum est per consequens beneficium, quia, hoc ipso quod suscitatus est, fuit ei ampliatum merendi spatium, et melius erat ei sic bis mori quam si semel mortuus fuisset. Ideo, cum hoc alicui praestatur ut suscitetur, magis sibi reputet praestari beneficium quam inferri supplicium.
