Distinctio XVIII — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre II

Distinctio XVIII

DISTINCTIO XVIII

In eodem quoque paradiso etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra egit Magister de formatione viri, hic agit de formatione mulieris de viro.

Dividitur autem ista pars in partes duas,

in quarum prima determinat de productione mulieris ex parte corporis ;

in secunda ex parte animae, ibi : Quemadmodum mulieris corpus etc.

 

Prima pars habet quatuor partes.

In prima parte determinat de productione corporis mulieris ex viro in comparatione ad causam finalem.

In secunda vero in comparatione ad causam materialem, ibi : Solet etiam quaeri, utrum de costa ilia etc.

In tertia vero in comparatione ad causam efficientem, ibi : Illud etiam sciri oportet.

In quarta vero in comparatione ad causam formalem, ibi : Sed quaeritur an ratio, quam Deus primis operibus concreavit.

 

Similiter secunda pars principalis habet quatuor particulas.

In quarum prima ponit opinionem, quamdam erroneam de productione animae mulieris.

In secunda vero subiungit aliam opinionem non minus falsam, ibi : Alii autem putaverunt etc.

In tertia vero ponit veritatem catholicam, ibi : Catholica autem Ecclesia.

In quarta et ultima falsitatem impugnat et veritatem confirmat auctoritate Hieronymi et Augustini, ibi : Unde in Ecclesiasticis Dogmatibus etc.

Et sic duo determinantur in parte ista,

quorum primum est formatio mulieris quantum ad corpus ;

secundum est perfectio quantum ad animam.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam huius partis circa duo incidit hic quaestio.

Primum est circa productionem corporis mulieris de latere viri.

Secundum est circa productionem spiritus sive animae eiusdem mulieris, et per consequens omnium animarum quae sunt in posteris.

 

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur, unde mulier formata fuerit.

Secundo quaeritur, utrum secundum seminalem rationem corpus mulieris in costa praecesserit.

Tertio vero quaeritur, quid sit secundum rem et essentiam ipsa ratio seminalis.

 

 

ARTICULUS I.

De productione corporis mulieris de latere viri.

 

QUAESTIO I.

Unde fuerit productum corpus mulieris.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, unde fuerit productum corpus mulieris. Et dicit Magister in littera, et tractum est de 2, 21-23 Genesis, quod mulier formata est de viro, et non de quacumque parte, sed de costa, ex qua mulier est de viro dormiente formata. Et sic tria tanguntur in formatione mulieris, scilicet quod facta est de viro et de viro dormiente, et non de quacumque parte sed de costa eius et osse.

 

Contra primum obicitur sic.

  1. Genesis 1, 2 : Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam, masculum et feminam creavit eos. Si ergo Deus in primaria conditione masculum et feminam simul creavit, non videtur quod mulierem de viro produxerit.
  2. Item, sexuum distinctio spectat ad perfectionem speciei ; sed aliae species animalium, in quibus est distinctio sexuum, simul et semel productae sunt : ergo etc.
  3. Item, quod se habet per modum materialis ad alterum minus est completum quam illud quod ex ipso producitur : si ergo vir habet completionem respectu mulieris, non mulier de viro sed econtra vir de muliere produci debuit.

 

Contra secundum obicitur sic.

  1. Somnus vel sopor est quies animalium virtutum cum intensione naturalium ; sed in Adam non erant sensus fatigati nec virtutes animales : ergo videtur quod somnus ille non fuerit Adae naturalis. Si ergo nihil debuit fieri circa Adam nisi quod eius naturae congrueret, videtur quod Deus in eum non debuit soporem immittere, ut de costa eius produceret mulierem.
  2. Item, in separatione illius aut fuit aliqua laesio et afflictio aut non. Si sic : ergo Adam ante passus est poenam quam committeret culpam. Si non : ergo ita bene potuit fieri de latere vigilantis sicut de latere dormientis.
  3. Item, maiori potentiae attestatur separare partem a toto ab homine vigilante sine dolore quam a dormiente : magis igitur fuisset manifestata Dei potentia, si absque dolore produxisset mulierem de latere Adae vigilantis, quam cum produxerit de latere dormientis.

 

Contra tertium obicitur sic.

7. Sexus muliebris est infirmior quam sexus virilis per naturam : ergo de partibus eius infirmis debuit fieri : non ergo de osse, sed potius de carne.

8. Item, in textu postmodum subiungitur : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea ; ergo non tantummodo de costa Adae facta est sed etiam de carne alia.

9. Item, costa illa aut erat necessaria Adae aut superflua. Si necessaria : ergo debuit alia costa reddi Adae pro illa. Si superflua : ergo corpus Adae non fuit in prima sui productione perfecte formatum, cum ad perfectionem spectet nihil habere superfluum, nihil diminutum.

Item, si superflua erat : ergo non oportebat carnem repleri pro ea.

 

Est igitur quaestio : quare mulier de viro ? et si de viro : quare magis de dormiente quam de vigilante ? et si de dormiente : quare magis de costa quam de carne ?

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod cum sapientia Dei admirabilis et laudabilis ostendatur in omnibus operibus suis, potissime tamen manifestatur in formatione creaturae rationalis. Hoc autem clarius apparet, si consideretur ordinis congruentia, quam servavit divina sapientia, dum produxit mulierem de latere viri. Congruum enim erat mulierem sic de viro produci, tum propter ordinis habitudinem quae attenditur inter virum et mulierem in humana specie, tum etiam propter ordinem et habitudinem quae attenditur inter ea quae per virum et mulierem habent significari.

 

Vir enim et mulier secundum suorum sexuum proprietatem et naturam sic facti sunt ut invicem coniungerentur, et ex hoc unus in altero quietaretur et unus ab altero sustentaretur. Quia igitur forti vinculo et singulari mulier coniungitur viro et e converso, ideo unus sexus productus est de altero. Quia vero illa coniunctio dat viro quietationem, ideo producta est de viro dormiente. Rursus, quia vir dat mulieri fortitudinem et sustentationem, hinc est quod mulier dicitur esse facta de osse. Et quia in omnibus his est quaedam aequalitas mutuae societatis, ideo formata est mulier de osse non quocumque sed de costa et eius latere. Et sic patet quomodo modus formationis respondet proprietatibus illius mutuae coniunctionis quae est inter virum et mulierem secundum rem.

 

Consonat etiam nihilominus his quae significantur per mulierem et virum. Per virum namque et mulierem significantur Deus et anima, Christus et Ecclesia, superior portio rationis et inferior.

Primae significationi competit formatio mulieris ex viro secundum modum praedictum. Quia enim omnes spiritus rationales immediate producuntur a Deo tamquam a primo principio et immediato, et Deus in eis requiescit et quasi soporatur dum deliciae suae sunt esse cum filiis hominum, et rationalis spiritus a divino spiritu inhabitante confortatur et roboratur : optima consonantia conformatur signum signato, secundum quod per virum et mulierem significatur Deus et anima.

 

Similiter correspondet secundum quod per virum et mulierem significatur Christus et Ecclesia. Ecclesia enim ex Christo formatur, dum de latere Christi dormientis in cruce profluxit sanguis et aqua, ex quibus in Sacramentis Ecclesiae redundavit efficacia, per quae Sacramenta fundatur Ecclesia ; et sic vir respondet Christo, dormitio respondet morti, ablatio costae apertioni lateris.

 

Concordat etiam haec formatio significationi prout per virum et mulierem superior portio rationis et inferior habet significari. Sicut enim vir est fortior et mulier est infirmior, sic superior portio et inferior ; et sicut mulier ex viro, sic inferior portio est ex conversione spiritus ad haec inferiora. Dum autem ad haec inferiora convertitur, cessat a vigilantia contemplationis et quodam modo efficitur infirmior semetipso et tendit ad mollitiem mulieris ; et ideo quodam modo soporari dicitur et os ei auferri et exinde mulier formari.

 

Et sic patet quod magna fuit congruentia ordinis observata in huius formatione mulieris, sive in se sive in significato per ipsam.

His visis, de facili respondetur

 

Ad obiecta :

  1. Quod enim prinio obicitur de textu Genesis, dicendum quod illud dictum est per anticipationem ; praeterea, illud dictum est quantum ad productionem animae, secundum quam non est formata mulier ex viro sed ex nihilo, sicut infra patebit.
  2. Ad illud vero quod obicitur de aliis speciebus, iam patet responsio. Non enim est simile propter legem matrimonii, quae non ita attenditur in bestiis sicut in hominibus.
  3. Ad illud quod obicitur, quod vir est muliere perfectior, dicendum quod materiale minus est nobile quam illud quod ex eo producitur, secundum id quod est materiale ; vir autem non fuit materia mulieris secundum se totum sed. secundum aliquid sui, scilicet secundum costam ; et ideo, quamvis vir est nobilior, potuit tamen ex eius costa corpus mulieris formari. Nam non est tanta perfectio in una costa viri quanta est in uno corpore mulieris.

Quodsi quaeras, quare magis mulier de viro quam vir de muliere, dicendum quod hoc aliquando futurum erat, sicut in secundo Adam, scilicet Christo ; et ideo, ut perfecta essent Dei opera, debuit esse similiter et mulier de solo viro. Sic enim sunt impleti, sicut dicit Anselmus quatuor modi eductionis hominis in esse : Unus, qui est de viro et muliere, quem modo observat natura ; alius, qui nec de viro nec de muliere, qui fuit in productione primi hominis ; tertius, qui est de viro tantum, et hic fuit in formatione Evae ; quartus, qui est de muliere tantum absque viro, et hic fuit in productione Christi, de Virgine. Tunc autem magis congruebat mulierem educi de viro, ut ostenderetur quod vir caput est mulieris, et quod non vir propter mulierem sed mulier propter virum, et alia plura quae prius tacta sunt.

4-6. Ad illa quae obiciuntur de soporatione, dicendum quod ille sopor non fuit ex lassitudine, sed fuit ex divina immissione, sicut dicit textus ; nec tamen fuit contra naturam, quia si Adam stetisset, esset utique in illo somnus, non propter debilitatem potentiae sensitivae, sed propter vigorationem particulae vegetativae ; quoniam, etsi neutram harum virium contingeret in Adam lassari, tamen quando una cessabat ab operatione, contingebat alteram vigorari, dum tota anima circa actum unius virtutis intendit. Immisit autem Dominus soporem in Adam, non propter hoc quod non posset separare costam a vigilante sine dolore et horrore, sed propter significationem et propter etiam mentis Adae sublevationem, quia, sicut dicunt Sancti, Adam in illo sopore multa praevidit. Unde statim, cum evigilavit, prophetice locutus est ; et in hoc multum ostenditur Dei potentia, qui sic potuit separare costam ut natura non amitteret quietem suam.

Et ex hoc patent illa tria obiecta de sopore. Primum enim non valet, quia ibi non erat somnus ex lassitudine. Secundum similiter non valet, quia non est factum propter laesionem hominis occultandam. Tertium etiam non valet, quia ita bene manifestata est Dei potentia dum non excitavit dormientem a somno, sicut manifestata esset si formasset eam de latere vigilantis sine dolore aliquo.

7-9. Ad illa quae obiciuntur, quod non debuit fieri de osse, dicendum quod non tantummodo mulier facta est de osse sive de costa, sed etiam aliqua particula fuit sumta de carne Adae, sicut sequens littera innuit : Hoc nunc os de osse et caro de carne mea. Magis autem fit denominatio ab osse, sive quia illa fuit pars principalior, sive quia vir mulieri confert robur, et mulier per viri consortium vigoratur, vir autem per mulieris consortium emollitur - et ideo dicitur esse caro repleta pro costa, quia vir dat fortitudinem et suscipit infirmitatem - sive etiam quia costa illa locum carnis occupabat ; non enim facta fuit in Adam, ut in eo maneret, sed ut de ea formaretur mulier.

Et sic patent illa tria obiecta. Primum enim non valet, quia mulier, etsi debilis sit in se, tamen a viro habet roborari ; et ideo magis dicitur esse facta de costa quam de carne. Secundum non valet ; quod enim mulier dicitur esse facta de costa, non intelligitur praecise, ita quod non de carne. Tertium non valet, quia si illa costa superflua erat Adae, in quantum erat individuum, erat tamen opportuna, in quantum erat mulieris principium. Et ideo resurget in muliere, non in viro, sicut planius explicatur in quarto.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum mulier formata fuerit de costa viri secundum rationem seminalem.

 

Secundo quaeritur, utrum mulier formata sit de costa viri secundum rationem seminalem.

Et quod sic, videtur.

  1. Primo per textum : Consummavit Deus die sexto omne opus suum. Si ergo formatio mulieris fuit post diem sextum, sicut Scriptura innuit, ergo aliquo modo in illis operibus sex dierum mulier condita fuit ; sed non erat nisi in costa : ergo in costa erat unde fieret mulier. Sed quod sic est in aliquo dicitur esse in eo secundum rationem seminalem : ergo etc.
  2. Item, Augustinus, VI Super Genesim ad litteram : Omnia quae consequentibus erant evolvenda temporibus, primitus Deus creavit simul, cum faceret mundum ; consummata quidem, quoniam nihil habent illa in naturis propriis, quibus suorum temporum cursus agunt, quod non in istis causaliter factum sit ; inchoata autem, quoniam quaedam erant semina futurorum. Ergo si mulier postea producenda erat, semen mulieris praeexistebat ; sed non nisi in costa : ergo etc.
  3. Item, vir dicitur esse imago Dei, quia ex ipso fiunt omnes homines, sicut omnia sunt ex Deo ; sed nulla creatura est ex Deo materialiter : ergo si recta est assimilatio, necesse est quod vir respectu mulieris non solum habeat habitudinem principii materialis sed etiam activi. Sed quod est ex aliquo sicut ex materiali et activo principio est secundum rationem seminalem : ergo etc.
  4. Item, vir productus est ex limo,et mulier de viro. Aut ergo est maior habitudo et convenientior costae ad mulierem quam viri ad limum aut non. Si non : ergo non magis attinet mulier viro quam vir limo. Si sic : ergo ultra rationem possibilis fuit ibi aliquo modo ratio activi. Si igitur haec est ratio seminalis, apparet quod secundum rationem seminalem ex costa formatum fuit corpus mulieris.
  5. Item, cum Deus produxit corpus mulieris de costa, aut hoc fuit secundum naturam aut contra. Si secundum naturam : cum natura, quidquid facit faciat secundum rationes seminales, videtur quod seminaliter mulier de costa producta sit. Si contra naturam, contra : Conditor naturae, ut dicit Augustinus, non facit contra naturam ; et idem, Super Genesim ad litteram : Tam non facit Deus contra causas, quas bonas constituit, quam contra voluntatem suam non facit. Ergo si formatio Evae non potuit esse contra naturam, fuit ergo secundum naturam ; et si hoc, fuit ergo secundum rationem seminalem.
  6. Item, si productio illa fuit contra naturam, ergo formatio mulieris fuit miraculum ; sed Augustinus, Super Genesim ad litteram, dicit quod Deus in rerum conditione non utitur rebus ad miraculum suae potentiae, sed secundum quod proprie competit ipsarum rerum naturae : ergo si miraculum non faciebat, sed operabatur secundum quod natura exigebat, videtur quod mulierem produxerit secundum seminalem rationem, si eam produxit secundum exigentiam naturae.

 

Contra :

  1. Magister dicit in littera, et est auctoritas Augustini : Illa quae secundum causam seminalem fiunt, dicuntur naturaliter fieri, quia ita cursus naturae hominibus innotuit. Si ergo productio mulieris de costa non est secundum naturae cursum, ergo non erit secundum rationem seminalem.
  2. Item, Magister in littera : Corpus mulieris de costa factum dicitur eo sane miraculo quo de quinque panibus quinque millia hominum saturata sunt ; sed illud non fuit secundum rationem seminalem : ergo etc.
  3. Item, hoc videtur ratione. Semen dicit principium activum et intrinsecum, unde non dicitur semen hominis humor quicumque, sed ille qui decisus est a lumbis paternis ; sed in costa non erat vis activa ad mulieris productionem : ergo nec ratio seminalis.
  4. Item, semen habet in se rationem totius et partium eius rei quae ex ipso producitur. Unde Augustinus, V Super Genesim ad litteram : In semine omnia producta sunt et fuerant primitus non mole magnitudinis, sed in potentia causali. Sed in costa illa non erat virtus ad singula membra formanda : ergo non erat ibi mulier secundum rationem seminalem.
  5. Item, impossibile est aliquid crescere per virtutem creatam nisi per rarefactionem aut appositionem ; sed corpus mulieris de illa costa productum est, quod erat ipsa maius, non per costae rarefactionem nec extrinsecae materiae appositionem, sicut dicit Magister in littera : ergo productio illa ex costa non fuit secundum virtutem creaturae, sed solum creatricis essentiae. Sed seminalis ratio dicit virtutem creatam ; non enim dicuntur in Deo res esse seminaliter : ergo haec productio mulieris ex costa non fuit secundum rationes seminales.
  6. Item, secundum rationes seminales attenditur rerum propagatio et generatio ; sed secundum eductionem corporis de costa non fit propagatio in humana specie : ergo productio alicuius corporis humani ex costa non est secundum rationem seminalem.

 

Propter hoc est quaestio : cum Magister dicat aliqua fieri secundum rationes causales, aliqua secundum rationes seminales, quae sit differentia inter haec duo. Si tu dicas quod illa fiunt secundum rationes causales, quae fiunt secundum rationes incommutabiles vel aeternas ; illa secundum rationes seminales, quae fiunt secundum exigentiam et virtutem potentiarum inditarum ipsis creaturis ; obicitur contra hoc per Augustinum. Dicit enim Augustinus, VI Super Genesim ad litteram : Nihil habent res in naturis propriis, quod non in primis diebus causaliter factum est. Et iterum : Causales illae rationes, quas mundo indidit, cum primum simul omnia creavit, quomodo institutae sunt, merito quaeri potest. Et paulo post ; in illis primis rerum causis, quas mundo primitus Creator inseruit, non tantum posuit quod de limo formaturus erat hominem, sed quemadmodum producturus. Ergo rationes causales non dicunt quid increatum sed creatum.

Item, ipse Augustinus rationes causales, quas dicit inditas primis rebus, distinguit contra incommutabiles rationes, tam in V Super Genesim ad litteram, quam in VI.

 

Quaeritur etiam, quae differentia sit inter rationes seminales et naturales. Et videtur quod nulla : quia Augustinus dicit quod cum arbor germinatur de semine, quotidie est propagatio secundum rationem seminalem, in fine V Super Genesim ; sed hoc idem est secundum rationem naturalem.

Item, operatio, quae est a vi seminali, aut est naturalis aut est voluntaria. Cum enim non sit a causa per accidens et sit a causa creata, necesse est quod sit a natura vel ab intellectu. Sed non est ab intellectu, ergo a natura : ergo omne quod fit seminaliter fit naturaliter. Pari ratione, cum natura sit vis propagativa, et propagatio fiat mediante semine, omne quod fit naturaliter videtur fieri seminaliter.

 

Respondeo ; Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, cum de his rationibus seminalibus egregius doctor Augustinus, in V et VI Super Genesim ad litteram, ambigue loquatur, et ab ipso potissime habeamus horum nominum usum, non est facile inter huiusmodi vocabula recte distinguere. Ipse enim rationes causales modo dicit rebus fuisse insertas, modo dicit quantum ad aliqua in divina voluntate fuisse servatas. Possumus tamen, quantum est de vi vocabuli, differentiam assignare in hunc modum.

 

Causa enim communis est ad principium intrinsecum et extrinsecum, similiter et ratio causalis, quantum est de vi nominis ; semen vero dicit principium intrinsecum. Et ita ratio causalis se extendit ad rationes creatas et increatas ; ratio vero seminalis solum ad rationes creatas. Quantum ergo est de vi nominis, unum est commune respectu alterius ; in quantum autem ad invicem distinguuntur et connumerantur, sic causa et causalis ratio accipitur quantum ad principium increatum, semen vero et seminalis ratio spectat ad principium creatum.

Differunt autem causa et ratio causalis, quia causa dicit principium productivum, ratio vero, causalis dicit regulam dirigentem illud principium in sua operatione. Similiter per hunc modum differt semen et ratio seminalis. Regula autem agentis increati est forma exemplaris sive idealis, regula vero agentis creati est forma naturalis ; et ita rationes causales sunt formae ideales sive exemplares, rationes vero seminales sunt formae naturales.

 

Et secundum hoc patet quod rationes causales et primordiales idem sunt re, differentes sola ratione. Primordiales enim dicuntur per privationem prioris, sed causales per positionem posterioris ; et primordiales, in quantum respiciunt Deum ut principium primum ; causales, in quantum respiciunt Deum ut finem ultimum, qui est causa causarum.

Similiter naturales rationes et seminales re idem sunt, ratione vero differunt. Quia enim semen dicit ut ex quo, et natura dicit ut a quo, ratio seminalis attenditur in quantum dirigit potentiam naturae, ut ex aliquo fiat aliquid ; naturalis vero, ut ab aliquo fiat aliquid.

Vel ratio seminalis respicit inchoationem et intrinsecam virtutem, quae movet et operatur ad effectus productionem ; naturalis vero concernit producentis ad productum assimiliationem et modi agendi assuetudinem. Unde appropriate loquendo, cum magi ex virgis fecerunt serpentes hoc fuit secundum rationes seminales ; cum vero serpentes, sicut assolent, serpentes generant, hoc fit secundum rationes naturales, licet utraeque et naturales et seminales congrue dici possint.

 

Quando ergo quaeritur, utrum aliquis effectus fiat secundum rationes causales aut seminales, respondendum est quod aut sic est a Deo ille effectus, quod creatura non habet in eo potentiam aliquam ; aut si habet, habet solam potentiam obedientiae, utpote cum mundus fit de nihilo, ubi nulla est potentia creaturae, vel cum multi panes multiplicantur ex pane uno, ubi est sola potentia obedientiae ; et haec fiunt secundum rationes causales, quas Deus servavit in sua voluntate, quia non fiunt secundum exigentiam creaturae, sed secundum exigentiam dispositionis aeternae.

Si autem sic producitur effectus, quod est in potentia naturae non solum obediente sed etiam potente ad actum perducere, sic dicitur fieri secundum rationes seminales ; sicut patet, cum homo generatur ex homine vel arbor ex arbore.

 

Sed attendendum est quod illa potentia naturae ad effectus istos aut est propinqua et sufficiens, sicut est in semine deciso a lumbis ad generationem humani corporis, et sic dicitur proprie habere in se rationem seminalem ; aut est remota et insufficiens, sicut est in pane vel in alimento ut ex eo fiat homo, et sic minus proprie dicitur esse ibi ratio seminalis. Non enim dicitur in pane esse ratio seminalis respectu hominis producendi, nisi valde large accipiatur.

Quod autem sic est in remota dispositione respectu effectus, aut perducitur ad illum effectum mediantibus illis ad quae habebat ordinem immediatum, aut immediate. Si mediate, tunc potest dici quod effectus ille sit secundum rationem seminalem, utpote si panis comedatur et digeratur et convertatur in humorem et postmodum in lumbis convertatur in semen, deinde in hominem. Si autem immediate perducatur ad effectum, utpote si de pane statim formaretur corpus hominis, sic nullo modo dicitur esse factum secundum rationes seminales, sed secundum rationes causales. Quamvis enim ibi esset aliqua potentia activa ad hoc quod inde fieret corpus per multa intermedia, tamen quod immediate fieret hoc habuit in sola potentia obedientiae.

 

Cum ergo quaeritur, utrum corpus mulieris fuerit in costa seminaliter, dicendum quod, si proprie accipiatur ratio seminalis, non ; si autem accipiatur large pro quacumque potentia activa existente in materia, sic potest dici in costa fuisse ratio seminalis. Rursus, si quaeratur, utrum mulier facta sit de costa secundum rationes seminales, respondendum est quod non, quia costa respectu talis modi producendi et respectu tanti corporis ex ea formandi absque additione non habuit nisi solam potentiam obedientiae. Unde concedendae sunt rationes ad hoc inductae.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud autem quod primo obicitur in contrarium, quod nihil novum fecit Deus ultra diem sextum, dicendum quod illud argumentum deficit dupliciter. Primo, quia, etsi formatio mulieris post diem sextum narretur, non est tamen credendum quod tam longo tempore viri formatio praecesserit, sed quod die sexto de latere viri producta est. Illud autem quod subditur, intelligendum est per recapitulationem : recapitulat enim Scriptura, ut addat. Deficit etiam in hoc quod Deus non dicitur facere novum, non solum in hoc quod omnia producta sint in ratione seminali, sed quia producta sunt in suo simili ; et hoc necessarium est dicere propter creationem animae, quae non exit in esse secundum seminalem rationem.

Et per hoc patet responsio ad sequens, quia formatio mulieris non fuit de consequentibus ad opera sex dierum ; vel si fuit, causaliter dicitur fuisse facta, qpia praecessit potentia obedientiae in costa, vel etiam aliqua ratio seminalis longinqua, licet secundum illam mulier non sit formata, sed secundum potentiam divinam.

  1. Ad illud quod obicitur, quod vir est imago Dei, quia principium omnium hominum, dicendum quod non est omnimoda similitudo. Deus enim est principium sufficiens respectu omnium ; vir autem non est per se principium sufficiens respectu hominum, aliquo tamen modo tenet rationem principii ; et hoc facit ad maiorem expressionem imaginis, ad cuius expressionem aliquo modo amplificandam non solum facit assimilatio perfecta, sed etiam assimilatio modica.
  2. Ad illud quod obicitur, quod maior erat convenientia costae ad mulierem quam limi ad virum, dicendum quod costa dupliciter potest considerari : aut in se aut in quantum fuit pars viri. In se quidem ita bene distabat a formatione corporis mulieris, sicut limus a formatione corporis viri. Si autem consideretur in quantum est pars viri, sic, quia vir et mulier sunt personae, in quibus potest esse affinitas et attinentia, talis formatio faciebat quoddam maius vinculum attinehtiae esse inter virum et mulierem, quod quidem non poterat esse inter virum et elementum terrae.
  3. Ad illud quod obicitur, quod productio mulieris de costa non fuit contra naturam, dicendum quod dupliciter dicitur natura. Uno modo dicitur natura omne illud quod competit rei a sua naturali origine ; et sic competit creaturae, ut ex ea producatur omne quod Deus vult. Opus enim respectu sui artificis habet in se potentiam perfectae obedientiae, cum per omnia subiaceat eius voluntati ; propter quod dicitur quod spiritus Domini ferebatur super aquas ; et contra hanc naturam Deus nunquam facit, immo quidquid facit de creatura, secundum hanc naturam facit. Et secundum hunc modum accipiendi naturam, mulier de costa non est formata contra naturam.

Alio modo dicitur natura proprie vis insita rebus, secundum quam res naturales peragunt cursus suos et motus solitos ; et hoc modo accipiendo naturam, aliquando Deus facit contra naturam, aliquando supra naturam.

Tunc facit contra naturam, quando facit aliquid, cuius simile in natura et a natura produci habet, tamen alio modo omnino diverso, ut patet in hoc quod natura dat alicui visum et successive in primaria generatione, similiter et dat vitam ; nunquam tamen caecum reducit ad visum nec mortuum ad vitam. Si ergo Deus sua virtute hoc faciat, ut alicui caeco visum restituat et mortuo vitam, tunc dicitur facere contra naturam, id est contra solitum cursum naturae, et tunc dicitur miraculum.

Quando vero Deus facit aliquid, cuius simile natura facere non potest et ad quod natura non habet ordinem secundum propriam virtutem, sicut quando Deus factus est homo vel quando corpus mortale fit gloriosum ; tunc facit supra naturam, et illud opus proprie dicitur mirabile, non miraculum.

Quoniam igitur in operibus sex dierum naturae rerum nondum erant conditae nec cursus earum determinati, ideo tam in productione mulieris ex costa viri quam in productione aliarum rerum operabatur supra naturam, non contra ; et ideo opera illa mirabilia, non miracula, dici debebant.

  1. Et per hoc patet responsio ad ultimum obiectum, quia non fuit proprie contra naturam nec est miraculum dicendum.

Patet etiam responsio ad illud quod consuevit quaeri, quae differentia est inter miraculum et mirabile et in quo differt facere aliquid contra naturam et supra ; postremo, qualiter verum est quod Deus nihil facit contra naturam, et tamen miracula aliquo modo sunt contra naturam.

Patet etiam quae differentia sit inter rationes primordiales, causales, seminales et naturales. Duo enim prima membra, scilicet primordiales rationes et causales, differunt ratione ; similiter duo ultima, scilicet rationes seminales et naturales. Duo vero intermedia, scilicet rationes causales et seminales, uno modo se habent sicut generale et speciale ; alio modo, si fiat appropriatio, causales sunt quae servatae sunt in mente divina, seminales vero quae sunt rebus insertae.

Et hinc est quod Augustinus causales rationes dicit esse rationes ad ea quae fiunt miraculose et naturaliter ; dicit etiam quasdam rationes causales in mente divina reservatas, quasdam autem esse rebus insertas, VI Super Genesim. Et sic patet quod nulla est contrarietas.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum ratio seminalis sit forma universalis vel singularis.

 

Tertio quaeritur, quid sit ratio seminalis secundum essentiam ; et cum constet eam esse formam, est quaestio, utrum sit forma universalis an singularis.

Et quod sit forma universalis, videtur.

  1. Primo per Philosophum, in XVI De animalibus, ubi dicit quod prius est animal quam homo : ergo natura producit formam speciei mediante forma generis ; sed illa est ratio seminalis, mediante qua natura pervenit ad ultimum complementum ; ergo ratio seminalis non est aliud quam forma universalis.
  2. Item, quanto aliquid simplicius tanto prius ; sed forma quanto universalior tanto simplicior : ergo tanto prior. Sed in processu ordinato per id quod prius est devenitur ad id quod posterius est ; ergo natura, procedens ad generationem formae singularis, pervenit ad ipsam mediante universali. Sed ratio seminalis est illa, mediante qua pervenit ad effectum completum : ergo etc.
  3. Item, intellectus, si verus est, intelllgit sicut est in re ; alioquin, si non respondet ei ita in re sicut intelligit, falsus est et vanus ; sed tam rationalis philosophus quam etiam metaphysicus dicit differentias extrahi de potentia generis : ergo oportet quod ita sit in re quod formae minus universales exeant in esse a formis magis universalibus, aut consideratio logici et philosophi est omnino vana. Quod si est inconveniens, restat quod formae universales sunt illae mediantibus quibus educuntur singulares in esse ; sed huiusmodi sunt rationes seminales : ergo etc.
  4. Item, forma particularis dicit ens in actu completo, quia nulla potest ulterius fieri additio, materia vero dicit ens omnino in potentia ; sed inter ens omnino in actu et omnino in potentia cadit medium ens, quod est partim in actu et partim in potentia ; huiusmodi autem est forma universalis, quae respectu materiae est ens in actu, respectu ulterioris formae est ens in potentia : ergo si non pervenitur ab extremo in extremum nisi per medium, materia non perducitur ad actum completum nisi mediantibus formis universalibus. Sed rationes seminales sunt illae mediantibus quibus pervenitur ad actum completum : ergo etc.
  5. Item, ex homine generatur homo, non asinus ; hoc autem non est nisi propter aliquam convenientiam, quae est inter hominem et hominem, et non inter hominem et asinum ; illa autem convenientia non est nisi in forma universali : ergo ratio quare homo generat hominem, est forma universalis. Sed illa est ratio seminalis : ergo etc.
  6. Item, hoc videtur per deductionem ad impossibile. Ex eo incipit generatio, in quod terminatur corruptio, et e converso ; si igitur natura nihil producit ex nihilo, corruptione naturali nulla forma naturalis cedit in nihil. Cum igitur ex aëre fit ignis, forma aëris non corrumpitur in nihil nec in materiam, quia materia non erat aliquid de essentia ipsius formae : corrumpitur ergo in aliquam formam. Illa ergo forma aut est universalis aut singularis. Si singularis : aut ergo est forma ignis aut forma alia ab igne. Non alia ab igne, quia in igne generato non sunt duae formae singulares, sed una tantum. Si est forma ignis : ergo forma aëris et forma ignis sunt una forma numero ; quod est impossibile. Restat ergo, cum non possit esse forma singularis, quod sit forma universalis. Si ergo habet incipi generatio ad quod terminatur corruptio, generatio uniuscuiusque rei naturalis incipit a forma universali ; sed a quo generatio incipit est ratio seminalis : ergo ratio seminalis non est aliud quam forma universalis.

 

Contra :

  1. Philosophus, in libro De anima : Universale aut nihil est aut posterius est ; sed ratio seminalis semper prior est : ergo ratio seminalis non potest esse forma universalis.
  2. Item, universale est semper et ubique ; sed ratio seminalis respicit hanc materiam, in qua fundatur determinate : ergo ratio seminalis non potest esse forma universalis.
  3. Item, ratio seminalis non praedicatur de eo cuius est seminalis ratio : non enim potest dici quod homo sit semen vel quod corpus hominis sit embryo ; sed universale praedicatur de singulari : ergo ratio seminalis non potest esse forma universalis.
  4. Item, omnis operatio naturae terminatur ad hoc aliquid et est circa hoc aliquid ; hoc aliquid autem dicit formam cum materia, universale autem dicit formam tantum : ergo forma universalis, secundum quod huiusmodi, nec est operationis principium nec est operationis terminus per se ; sed ratio seminalis dicit operationis principium : ergo ratio seminalis non potest esse forma universalis.
  5. Item, si ratio seminalis dicit formam universalem, aut ergo formam generis aut formam speciei. Si formam generis : ergo in homine est ratio seminalis respectu asini ; si formam speciei : ergo humanitas est ratio seminalis huius hominis. Sed illud est ratio seminalis alicuius, quod ante praeexistit in materia quam sit res completa in actu : ergo ante erit forma humanitatis in materia quam sit res completa. Sed hoc est falsum et non intelligibile quod forma humanitatis sit in aliquo et illud non sit res completa : ergo non est ponere quod forma universalis dicat rationem seminalem.
  6. Item, si forma universalis respectu particularis esset ratio seminalis, cum ergo haec albedo dicat formam singularem et albedo dicat formam speciei et color formam generis, et qualitas sensibilis adhuc formam superioris generis, et qualitas corporalis adhuc formam magis universalem, et qualitas adhuc formam universalissimam, tunc natura in productione huius albedinis perveniret mediantibus omnibus praedictis : ergo prius faceret qualitatem quam qualitatem corporalem, et qualitatem corporalem prius quam qualitatem sensibilem, et qualitatem sensibilem prius quam colorem, quod non est intelligibile.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, cum satis constet rationem seminalem esse potentiam activam inditam materiae ; et illam potentiam activam constet esse essentiam formae, cum ex ea fiat forma mediante operatione naturae, quae non producit aliquid ex nihilo : satis rationabiliter ponitur quod ratio seminalis est essentia formae producendae, differens ab illa secundum esse completum et incompletum, sive secundum esse in potentia et in actu.

Utrum autem illa forma sive potentia activa, quam dicimus rationem seminalem, sit forma universalis, hoc non est ita planum. Diversi enim sunt modi dicendi secundum diversas positiones, quas habent diversi de forma universali.

 

Quidam enim dicere voluerunt quod, cum universalia non sint fictiones, realiter et secundum veritatem non solum sunt in anima, sed etiam in natura ; et quia omne quod est in natura, habet fundari in materia, tam formae universales quam singulares in materia habent esse. Et ita non differunt forma universalis et singularis per abstractionem a materia et concretionem in materia, sed differunt per additionem unius ad alteram et per magis completum et minus completum. Cuius signum est, quia in coordinatione generum et specierum forma speciei est completissima et compositissima. Forma vero generis respectu illius est ens in potentia, et fit magis in actu per differentiam sibi superadditam. Et ita, cum ratio seminalis dicat formam ratione incompleta, dixerunt nihil aliud esse rationem seminalem quam formam universalem.

Haec autem positio parvipendenda non est : magnorum enim est et concors esse videtur et auctoritati et rationi et sensui. Auctoritati, quia ipse Commentator dicit, Super Metaphysicam, in capitulo « Quoniam autem in fundamento », quod materia suscipit formas singulares mediantibus formis universalibus.

Rationi etiam concordat, quia, cum singulare dicat ens in actu, et materia ens in potentia, et forma universalis quodam modo dicat ens in actu et quodam modo in potentia, rectum videtur et congruum quod materia perducatur ad formam completam mediantibus formis universalibus.

Sensui etiam concordat, quia, sicut vult Philosophus, in principio Physicorum, progressus nostrae cognitionis assimilatur progressui naturae in sua operatione ; sed nobis innata est via ab universalioribus ad minus universalia : ergo consimiliter erit in natura.

Si quis autem hanc positionem sustinere velit, poterit declinare rationes ad oppositum adductas, dicens quod loquuntur de universali secundum quod habet esse abstractum in anima ; et sic praedictae positioni non obviant.

 

Aliorum vero positio est quod universale forma est, sed non quaelibet forma proprie universale est ; est enim forma partis et forma totius ; et universale non est forma partis, sed forma totius. Anima enim non dicitur esse universale respectu unius hominis, sed potius homo. Illam autem dicunt esse formam totius, quae quidem dat esse toti, et haec dicitur essentia rei, quia totum esse complectitur ; et hanc formam considerat metaphysicus. Formam vero partis, quae in genere non habet esse nisi per reductionem, non est dicere proprie universalem ; potest tamen aliquo modo dici universalis radicatione, cum illa est indifferens ad multa quae possunt fieri ex ipsa, sicut causa dicitur esse universalis, quia potest in multa. Et sic illa potentia activa quae est in materia, quae dicebatur ratio seminalis, potest dici universalis, non proprie, secundum quod universale consideratur a metaphysico, sed large, ut dicat quamdam principii indifferentiam, quam etiam considerat physicus.

 

Et haec positio magnorum est et multorum et magis eam approbat via communis ; nec immerito, quia concordat rationi, auctoritati et sensui.

Rationi quidem, quia necesse est ponere universales formas propter cognitionem et praedicationis univocationem. Si igitur non est integra cognitio nisi totum esse rei cognoscatur, et non est cognitio nisi per formam, necesse est aliquam formam esse quae complectatur totum esse ; hanc autem dicimus essentiam, et haec est universalis forma, ut dicit Avicenna. Dicit enim quod essentia nihil aliud est quam quidditas rei universalis.

Similiter, non est vera univocatio nisi quando aliqua in una forma communi realiter assimilantur, quae de ipsis essentialiter praedicatur. Forma autem, in qua plura assimilantur, non potest esse nisi forma universalis ; quae vero essentialiter praedicatur de illis, non potest esse nisi forma totum complectens. Forma igitur universalis non est aliud quam forma totius, quae, cum de se nata sit esse in multis, universalis est ; partigularizatur autem non per additionem ulterioris formae, sed per coniunctionem sui cum materia, ex qua coniunctione materia appropriat sibi formam, et forma materiam, sicut dictum est supra. Et quia nunquam est forma haec separata a materia, nunquam est forma universalis sine particulari. Quamvis autem unum non sit sine altero, differt tamen unum ab altero. Quamvis enim albedo non possit esse sine corpore, differt tamen a corpore ; unde inseparabilitas non ponit identitatem omnimodam.

 

Concordat etiam haec positio auctoritati. Dicit enim Philosophus, quod cum dico caelum, dico formam ; cum dico hoc caelum, dico materiam : ergo individuum super formam universalem non addit formam, sed solum materiam. Dicit etiam Boethius quod species est totum esse individui : ergo forma universalis, quae est species, est forma totius, quae complectitur totum esse, et quae est sufficiens ratio cognoscendi quantum ad esse substantiale ; et hoc melius tactum est supra, distinctione tertia.

 

Concordat etiam sensui. Alius est enim ordo et modus in egressu specierum a genere et in eductione formarum de potentia materiae. Naturalis enim dicit quod materia prius suscipit formam elementarem, et mediante illa venit ad formam mixtionis, et mediante illa venit ad formam complexionis, quia considerat illam potentiam materiae, secundum quod per operationem naturae habet in effectum prodire. Metaphysicus vero, qui considerat universales formas sive essentias, in quibus res singulares habent assimilari, ponit magis universale et minus, secundum quod plura vel pauciora habent assimilari in illo, et illud in quo est prima assimilatio, dicit esse genus generalissimum, illud vero, in quo est perfecta assimilatio, dicit esse speciem specialissimam. Et propterea dicit speciem addere ad genus, et hoc totum invenit in re ; dicit etiam genus simplicius specie et in pluribus reperiri. Et hinc est quod genus in aliquo assimilatur Deo magis quam species, in aliquo e converso. Deus enim, quia nobilissimus est in fine totius nobilitatis, simul habet in se omnem perfectionem, ita quod ipse est simplicissimus et omnino incorruptibilis ; est etiam perfectus et in omnimoda actualitate constitutus. Creatura vero, secundum quod potest, semiplene assimilatur Deo ; et quantum ad rationem simplicitatis et incorruptibilitatis magis assimilatur magis universale ; quantum ad rationem actualitatis magis assimilatur minus universale.

 

Harum autem duarum positionum quae sit probabilior et verior difficile est videre stanti in communi consideratione ; descendenti vero ad particulares operationes naturae videbitur consideratio physici et metaphysici diversificari nec posse bene simul sibi correspondere. Aliter enim definitur albedo, sicut prius tactum est, aliter a natura producitur. Definitur enim per genus suum, quod est color, et color per genus superius, et sic usque ad summum generis sui. Sed natura in producendo non servat hunc ordinem, sed sic producitur albedo sicut exigit operatio qualitatum elementarium cum virtute luminis. Et ideo positio ultimo dicta communior est et intelligibiiibr et sensui vicinior.

 

Hanc igitur iuxta viam communem sustinendo respondere possumus ad quaestionem propositam, quod si forma universalis dicatur proprie, secundum quam res est ordinabitis in genere, quam metaphysicus hahet considerare, ratio seminalis non est forma universalis. Si autem dicatur forma universalis forma existens secundum esse incompletum in materia et indifferens et possibilis ad multa producenda, sic potest dici ratio seminalis forma universalis.

 

Et secundum hoc patet responsio ad obiecta quantum ad utramque partem. Rationes enim, quae probant quod ratio seminalis non sit forma universalis, loquuntur de universali proprie ; rationes vero ad oppositum adductae loquuntur de forma universali secundum aliam acceptionem, secundum quam forma universalis dicitur quaecumque forma existens in potentia, sive sit forma totius sive sit forma partis ; et hoc patet discurrendo per singula.

 

[Ad obiecta] :

  1. Nam illud quod primo obicit, quod prius est animal quam homo, non cogit quod ratio seminalis sit forma universalis proprie dicta. Nam homo et animal et quaepumque alia universalis forma non dicitur esse nisi per eductionem alicuius singularis. Unde auctor Sex Principiorum, dicit quod natura in his occulte operatur.
  2. Ad illud similiter quod obicit, quod universale est simplicius, patet responsio. Verum est enim quod universale est simplicius secundum eam viam secundum quam habet coordinaiionem ad id quod est minus universale, scilicet secundum esse definitivum. Secundum autem viam generationis non habet coordinationem nisi solum per accidens : accidit enim quod per operationem naturae prius sit aliquando genus quam species ; species autem nunquam est quin sit individuum.
  3. Ad illud quod obicitur, quod considerationi philosophicae aliquid respondet in re, dicendum quod verum est. Vera enim et realis est similitudo inter Petrum et Paulum, et ita necesse est ponere aliquid tertium, in quo assimilantur. Similiter inter hominem et asinum realis est similitudo, et ideo consideratio philosophica non est vana ; nec tamen oportet ita essentias rerum produci sicut habent cognosci : sufficit enim quod sic se habeant ad esse sicut se habent ad cognitionem, sed non oportet quod sic se habeant ad productionem.
  4. Ad illud quod obicitur, quod forma particularis dicit ens in actu completo, dicendum quod verum est quod illud, quo mediante pervenitur ab ente in potentia ad esse completum, est quodam modo ens in actu, quodam modo in potentia. Sed hoc non est quocumque modo ens in potentia, sed illud quod habet ordinationem ad hoc ; et hoc est potentia materiae activa, quae rationem universalis non habet, cum sit forma partis, quamvis sit quodam modo in actu, quodam modo in potentia.
  5. Ad illud quod obicitur, quod homo generat hominem, non asinum, dicendum quod hoc non est propter formam humanitatis, sed hoc est propter vim datam illi naturae ad producendum sui simile.
  6. Ad ultimum patet responsio. Concedo enim quod potentia illa activa non est forma singularis nec ignis nec aëris, sed est indifferens ad utrumque ; et ideo ex illa quaelibet earum potest educi et in illam quaelibet earum habet resolvi ; et illa dici potest ratio seminalis.

 

 

ARTICULUS II.

De productione animae Evae aliorumque hominum.

 

Consequenter quaeritur de secundo articulo, scilicet de productione animae ipsius Evae et per consequens omnis alterius animae ab anima Adae.

Et circa hoc quaeruntur tria.

Prima quaestio est, utrum animae omnium hominum sint una substantia vel diversae.

Secundo, dato quod diversae, quaeritur, utrum simul vel successive sint in esse productae.

Tertio, dato quod successive, quaeritur, utrum anima sit ex traduce.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum animae omnium hominum sint una substantia an diversae.

 

Circa primum sic proceditur et ostenditur quod animae omnium hominum sint una anima numero, non diversae.

  1. Omne quod individuatur et multiplicatur ad alterius multiplicationem et individuationem, substantialiter dependet ad illo ; sed anima intellectiva non dependet substantialiter a corpore, cum possit esse substantialiter sine illo : ergo non individuatur nec multiplicatur secundum individuationem corporis vel multiplicationem.
  2. Item, plus assimilantur in complexione et natura duorum hominum corpora quam eiusdem corporis membra diversa, ut caro mea carni tuae quam os meum carni meae : ergo si una anima potest esse vivificativa diversorum membrorum unius corporis, ita quod in illa membra diversas habet influentias secundum eorum dispositiones varias, videtur multo fortius quod una anima possit esse perfectio duorum corporum sibi similium.
  3. Item, multiplicatio in individuis eiusdem speciei attenditur propter conservationem, ut perpetuetur esse in pluribus quod non poterat perpetuari in uno ; sed anima rationalis est incorruptibilis, sicut infra patebit : ergo videtur quod in ea non sit multiplicatio secundum numerum : ergo in diversis hominibus non numeratur sed est eadem numero.
  4. Item, si anima intellectiva individuaretur secundum corpus, per consequens quod reciperetur in illa, individuaretur secundum exigentiam corporis ; sed anima intellectiva suscipit formam universalem, ut est universalis : ergo si forma existens in anima non individuatur, pari ratione nec anima, prout est in hoc corpore, individuari potest.
  5. Item, ad hoc quod anima rationalis aliquid intelligat, necesse est quod ex se intelligente et intellecto fiat unum ; sed contingit animas diversorum hominum, omnino idem intelligere : ergo contingit unum et idem eis uniri. Sed quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem : ergo animae plurium hominum sunt una et eadem substantia numero.
  6. Item, actus et officium substantiae spiritualis est regere et movere substantiam corporalem : ergo si nihil est otiosum in natura, nunquam est ponere substantiam spiritualem quae non moveat corporalem ; sed si diversae essent substantiae in diversis hominibus, cum contingat eas separari a corporibus propriis, contingeret eas aliquando ab actu cessare et ita otiosas esse : quod si hoc est inconveniens, inconveniens est plures homines diversas animas rationales habere.

 

Contra :

  1. Sicut dicit Philosophus, proprius actus habet fieri in propria materia ; sed anima rationalis est actu et entelechia corporis humani : ergo cum diversa sint corpora humana, diversae erunt animae rationales illorum corporum perfectivae.
  2. Item, perfectionem et perfectibile necesse est ad invicem esse proportionabilia : ergo nec perfectibile excedit perfectionem nec perfectio ipsum perfectibile. Si ergo anima rationalis est perfectio corporis humani, illa anima rationalis, quae est perfectio istius corporis, non : est perfectio alterius corporis ; et ita impossibile est quod perficiat aliud corpus.
  3. Item, ab eodem est esse et esse unum sive esse distinctum ; sed unumquodque habet esse a sua perfectione : ergo distinctionem. Si igitur homo ab homine distinguitur, ergo et perfectio unius hominis a perfectione alterius ; sed perfectio hominis, secundum quod est homo, est ipsa anima rationalis, non tantum sensibilis : ergo etc.
  4. Item, hoc ipsum videtur per deductionem ad impossibile multiplex. Quorum primum est, quia, si eadem anima est in multis hominibus, cum unus sit sciens, alter ignorans, unus bonus alter malus, unus etiam odiat alterum, sequitur tunc quod duo contraria erunt in eodem subiecto secundum numerum et idem ipsum contrariabitur sibi ipsi. Quodsi hoc est impossibile, restat quod et illud ex quo sequitur, scilicet unam et eamdem animam esse in pluribus hominibus.
  5. Item, si una et eadem anima est in pluribus, post mortem nihil plus habet iustus quam impius : ergo bonum remanet irremuneratum et malum impunitum : ergo mundus est inordinatus et Deus est iniustus, et stultus est qui facit aliquod bonum. Ergo si hoc est adeo impossibile ut non tantum sit contra fidem, sed etiam contra rationem rectam, impossibile est plures homines eamdem animam rationalem habere.
  6. Item, si una anima rationalis est in diversis hominibus, ergo post mortem non est magis beatus unus quam alter. Si igitur ad beatitudinem non pervenitur nisi per virtutem, et multi sunt qui in hac vita non habent virtutes : ergo multi sunt qui non perveniunt ad beatitudirtem. Si igitur eadem est omnium anima, nulli beatificantur : ergo frustra factus est homo, frustra factus est etiam totus mundus. Et si hoc est omnino falsum et impium, falsum et impium est unam animam esse in pluribus.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod in hac quaestione multi philosophantes multa dixerunt falsa et vana.

Quidam enim philosophi crediderunt, non solum eamdem esse animam in omnibus hominibus, sed etiam in omnibus animalibus. Crediderunt enim animam non esse aliud quam Deum ; et huius positionis fuit Pythagoras et Varro, sicut dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, de Varrone. Maxime autem hoc putaverunt de anima humana propter sui dignitatem et spiritualitatem quantum ad intellectum agentem ; quantum vero ad intellectum possibilem crediderunt esse idem quod hyle, quia anima potest recipere omnia, et ita denudata est a formis omnibus.

Hoc autem ponere non est philosophia, sed manifesta insipientia. Cum enim anima sit variabilis et transmutabilis et bonitatis et malitiae susceptibilis, omnino Deus esse non potest. Cum iterum sit forma nobilissima inter naturales formas, dans actum et complementum corpori et distincta ab aliis formis naturalibus, hyle esse non potest.

 

Alii autem aliter opinati sunt, quod anima humana sive intellectualis, secundum quod intellectualis est, una est in omnibus hominibus, non solum quantum ad intellectum agentem, sed etiam quantum ad intellectum possibilem.

Et ratio, quae movit ad hoc ponendum, fuit ipsius animae immaterialitas et incorruptibilitas. Quia enim immaterialis est et a corpore non dependens, per corpus non potest individuari, cum nec sit corpus nec virtus in corpore, ut dicit Philosophus. Cum sit incorruptibilis, non indiget multiplicari, cum una numero conservari possit.

Et haec fuit positio Commentatoris, super librum De anima, quam etiam vult imponere Aristoteli et trahere ex verbis suis, tum quia ponit mundum aeternum, et ita homines innumerabiles praecesserunt ; tum etiam quia ponit quod nulla sit substantia spiritualis, quae non habeat corpus movere ; quodsi diversae animae essent in diversis hominibus, aliquando cessarent ab actu movendi, cum separantur ; essent etiam infinitae actu, cum motus caeli non habuerit principium, secundum Philosophum.

Ad vitandas autem obiectiones in contrarium adductas distinguit Commentator tres partes in humana anima. Cuius verba sunt haec, super III De anima : Opinandum est quod in anima sunt tres partes intellectus, quarum una est intellectus recipiens, secunda autem efficiens, tertia autem factum ; et duae istarum sunt aeternae, scilicet agens et recipiens, tertia autem est generabilis et corruptibilis. Animam autem tertiam, quam dicit generabilem et corruptibilem, vocat intellectum passivum, et illud dicit quod nihil aliud est quam imaginatio. Unde postmodum subiungit : Intellectus passivus est corruptibilis, et absque hoc nihil intelligitur. Per intellectum autem passivum intelligo virtutem imaginariam. Unde vult dicere quod, sicut in visu est color et est lux et est oculus videns, sic in intellectu se habet quod species imaginariae sunt sicut color, intellectus agens est sicut lux, intellectus possibilis est sicut oculus. Et sicut ex concursu illorum trium efficitur visus, ita ex concursu illorum trium efficitur intellectus ; et sicut ex diversitate vel defectu coloris causatur diversitas vel defectus actus videndi, sic ex diversitate existente in similitudinibus imaginariis vel imaginatione causatur diversitas in intellectu plurium et defectus etiam actus intelligendi in eodem homine, quia nihil intelligimus nisi in phantasmate. Et pro tanto dicit Philosophus corrumpi intellectum, quodam interius corrupto ; intellectum, inquam, non quemlibet, sed adeptum. Et per haec quae dicta sunt, nititur declinare inconvenientia quae ad hanc opinionem sequuntur.

Quantumcumque autem hanc opinionem coloret, pessima est et haeretica. Est enim contra Christianam religionem, dum aufert meritorum retributionem, quae non esset si omnium anima una esset.

Est etiam contra rectam rationem. Planum est enim quod anima intellectiva, ut intellectiva est, est perfectio hominis secundum quod homo. Si ergo homines non sunt diversi solum secundum quod animalia, sed secundum quod homines, non solum habent diversas imaginationes et animas sensibiles, immo etiam diversos Intellectus et animas rationales.

Est etiam contra sensibilem experientiam, quoniam diversi homines diversas habent et contrarias cogitationes et affectiones. Quodsi tu dicas quod hoc venit ex diversitate specierum existentium in imaginatione, hoc nihil est, quia non solummodo diversificantur in his intelligibilibus, quae extrahuntur a sensu, immo etiam in his quae sunt supra omnem imaginationem, sicut sunt virtutes, quae intelliguntur per suam essentiam, non per speciem imaginariam, sicut etiam est ipse Deus, quem quidam diligunt, quidam contemnunt.

Hanc igitur positionem repudiando tamquam haereticam et falsam, dicendum est secundum fidem et veritatem quod diversi homines diversas habent animas rationales, et concedendae sunt rationes hoc probantes.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud autem quod primo obicitur in contrarium, quod intellectus non dependet a corpore, ergo ab eo non potest individuari, dicendum quod intellectus individuatur secundum corporis indigentiam ; non tamen pius individuatio est a corpore, sed a propriis principiis, materia scilicet et forma sua, quas de se habet, sicut in se subsistit, sicut determinatum est supra.
  2. Ad illud quod obicitur, quod una anima potest perficere diversa membra, dicendum quod non est simile, pro eo quod omnia membra continuantur et reducuntur ad unum principale membrum in corpore, mediante quo est defluxus, motus et sensus ad alia membra, ut patet in corde ; diversorum autem hominum corpora non continuantur nec reducuntur ad unum membrum : et ideo non possunt habere unam perfectionem.
  3. Ad illud quod obicitur, quod multiplicatio numeralis fit propter conservationem speciei, dicendum quod, sicut in praecedentibus dictum est, haec non est tota causa nec praecipua, immo principalis ratio est ad manifestationem bonitatis divinae ; et haec praecipue est in animabus, quae multae sunt, ut eis distribuatur gratiarum Dei multiformitas et compleatur illius supernae civitatis integritas et numerositas.
  4. Ad illud quod obicitur, quod anima recipit formam universalem, ut est universalis, dicendum quod etsi illa forma, quam anima recipit, sit universalis per indifferentiam ad multa singularia cognoscenda, tamen revera illa species, quae est in anima, est quoddam accidens singulare, quae qualificat et disponit ipsam animam et in diversis animabus diversificatur, sicut et scientia, quae in diversis cognoscentibus est alia et alia, quamvis sit de re unica.
  5. Et per hoc patet responsio ad sequens. Quando enim dicitur quod ad actum intelligendi requitur quod ex intellecto et intelligente fiat unum, hoc intelligitur quantum ad speciem, quae unitur intellectui, non quantum ad ipsum obiectum extrinsecum. Illa autem species, quae intellectui unitur, habet comparationem ad intellectum, in quo est, et ad obiectum, ad quod est et quod repraesentat : et quamvis in comparatione ad obiectum habeat unitatem quodam modo in diversis cognoscentibus, quia ad idem, in quantum est ratio et similitudo eiusdem, tamen in comparatione ad animam, in qua est, habet diversitatem. Et potest poni exemplum de speciebus receptis in duobus speculis vel in duobus oculis.
  6. Ad illud quod obicitur, quod substantiae spiritualis officium est movere corpus, dicendum quod illud argumentum dupliciter deficit. Primum quidem, quia propter hoc non est substantia spiritualis principaliter facta. Cessabit enim omnis motus, quod ignoravit Philosophus ; unde vana est ratio sua, quando assumsit numerum motorum secundum numerum mobilium et motuum ; multo enim plures sunt angeli quam sint orbes qui moventur ; non enim facti sunt ad hoc, sed ad fruendum Deo.

Deficit etiam in hoc quod, etsi anima separetur a corpore, resumet tamen aliquando corpus suum per resurrectionem : quod etiam Philosophus ignoravit ; et ideo non est mirum si in huiusmodi deficit. Necesse est enim philosophantem in aliquem errorem labi nisi adiuvetur per radium fidei.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum animae omnium fuerint simul productae.

 

Secundo quaeritur, utrum animae omnium fuerint simul productae.

Et quod sic, videtur.

  1. Iob 40, 10 : Ecce Behemoth, quem feci tecum : ergo Iob factus est simul cum Lucifero ; sed non est factum corpus : ergo est facta anima : ergo anima Iob facta est simul cum Lucifero : ergo pari ratione et animae aliorum hominum productae sunt in primordio.
  2. Item, angeli simul producti sunt et corpora caelestia propter immortalitatem et incorruptibilitatem : si ergo animae rationales sunt huiusmodi, videtur etc.
  3. Item, animae omnes aequalis sunt durationis cum angelis ex parte post : ergo pari ratione videtur quod debeant esse aequalis durationis ex parte ante : ergo omnes simul cum angelis fuerunt creatae.
  4. Item, non est anima propter corpus, sed corpus propter animam : ergo potius corpus deberet formari secundum exigentiam animae quam anima produci secundum exigentiam corporis ; sed illud, ad cuius exigentiam fit alterum, prius est : ergo videtur quod omnes animae, antequam sua corpora sint, productae fuerint.
  5. Item, reperimus spiritum qui per naturam suam est omnino separatus, et spiritum qui per naturam suam semper est coniunctus : ergo videtur quod sit reperire spiritum qui sit natus esse separatus et coniunctus ; talis autem non est nisi anima humana. Ergo si anima humana de sua natura est separata, ergo videtur quod animae separatim a suis corporibus debuerint produci, et ita simul.

 

Ad oppositum arguitur sic.

  1. In Psalmo [32, 15] : Qui finxit singillatim corda eorum ; Glossa exponit : id est animas. Ergo animae factae sunt singillatim et successive sicut et corpora.
  2. Item, Augustinus, in libro De ecclesiasticis dogmatibus : Tenendum est quod animae non sunt simul creatae.
  3. Item, hoc videtur ratione. Si animae essent creatae, ante corpus, aut haberent usum rationis aut non. Si non : quaero quid impediret ? et cum non sit dare, restat quod, si simul conditae fuerunt, statim habuerunt usum rationis ; et si hoc, ergo meruerunt vel demeruerunt, quorum utrumque est contra Apostolum ad Romanos 9, 11 : Antequam aliquid boni vel mali egissent etc.
  4. Item, si animae fuerunt simul creatae, aut volunt venire ad corpus aut non. Si volunt, cum corpora illa sint infecta et poenalia : ergo sunt impiae et stultae, cum veniant voluntarie ad contrahendam culpam et poenam. Si nolunt, et mittuntur in corpora : ergo cum sint innocentes, fit eis iniuria, dum ante infligitur poena quam commisissent culpam.
  5. Item, anima, quamdiu est in corpore, mole corporis gravatur : ergo melius est ei et perfectius est esse extra carnem quam in carne ; sed non est ordo, sed perversio, procedere ad statum minus perfectum a statu magis perfecto. Si ergo Deus et natura ordinate facit quidquid facit, nec ordine naturae nec ordine divinae providentiae decet animas simul creari et postmodum corporibus uniri.

Ad hoc etiam faciunt rationes, quae supra adductae sunt de anima Adae, ubi ostenditur quod anima creata fuerit in corpore, et non ante.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hoc triplex est modus dicendi : unus secundum aestimationem aliquorum philosophorum, alter secundum inventionem quorumdam haereticorum, tertius secundum instructionem sanctorum Doctorum.

 

Primus modus dicendi est quod animae simul fuerunt creatae in stellis comparibus, et post, formatis corporibus sibi idoneis, ad haec corpora vivificanda descendunt per lacteum caelum et alios orbes planetarum, et postmodum, corruptis corporibus, illuc revertuntur, et postmodum suo loco et tempore iterum descendunt ; et cum descendunt obliviscuntur prius cognitorum, et cum ascendunt obliviscuntur malorum, quae in corpore habuerunt. Haec autem positio Platonis fuit et suorum sequacium, et hanc multum nititur approbare Macrobius, explanans somnium Scipionis.

Sed vere ista positio plus est somnium quam aliquod dictum authenticum. Primum quidem, quia talis creatio et descensus et ascensus nullam omnino potest habere certitudinem, cum nemo possit hoc convincere ratiocinando, nemo etiam sit qui possit dicere se talium recordari. Secundo vero, quia manifestam continet absurditatem : quia, dum ponit talem animarum circulationem, ponit quod anima non sit vera corporis perfectio, cum proprius actus in propria materia habeat fieri. Ponit etiam quod nulla possit esse beatitudo, cum illa non sit nisi ubi est perpetuitas et certitudo, sicut ostendit Augustinus, De Trinitate XIV.

 

Secundus modus dicendi est quod animae humanae simul fuerunt creatae in caelo cum angelis, utpote quia sunt eiusdem naturae, et postmodum ad suggestionem dei tenebrarum peccaverunt, et merito illius peccati in corpora sunt detrusae tamquam in carceres, ut ibi purgentur, et, cum purgatae fuerint, ad caelestem patriam revocentur.

Haec autem positio est haereticorum, qui dicuntur Manichaei, et non solum est contra fidem catholicam, sed etiam contra philosophiam et contra sensibilem experientiam. Contra fidem catholicam est, cum ponat animas ante peccasse quam corporibus essent unitae, cum dicat Apostolus de Iacob et Esau, ad Romanos 9, 11 : Antequam aliquid boni et mali egissent ; ponat etiam nullam animam damnari finaliter, et ita timorem Dei auferat de corde.

Contra philosophiam est, dum ponit animas circuire diversa corpora, cum propria forma in propria materia habeat fieri ; dum etiam ponit quod corpus comparatur ad animam non sicut perfectibile, sed sicut carcer ; quod si verum est, homo non est vera species, cum exanima et corpore non fiat unum.

Contra rationem et sensibilem experientiam est, quia videmus animam, quantumcumque bonam, nolle a corpore separari, secundum quod dicit Apostolus : Nolumus exspoliari, sed supervestiri ; quod mirum esset, si ad corpus naturalem aptitudinem et inclinationem non haberet sicut ad suum sodalem, non sicut ad carcerem. Videmus etiam quod nihil novimus nisi ea quae, postquam nati sumus, didicimus ; quod non esset, si animae nostrae a primordio creatae fuissent et in caelo peccassent : multa enim alia scirent. Quodsi tu dicas quod mole corporis oppressae obliviscuntur, quaero tunc : quare processu temporis non recordantur aliqua ?

 

Tertius modus dicendi est quod animae non simul sunt creatae, sed successive producuntur in suis corporibus ; et in hoc consenserunt omnes catholici tractatores ; et adeo certum est quod non licet alicui dubitare de animabus aliorum hominum ab Adam. Nam de anima Adae dubitasse videtur Augustinus, Super Genesim ad litteram, utrum fuerit ante corpus vel in corpore creata. De istis autem non dubitat, immo improbat quod ante corpus productae fuerint, duplici ratione movente circa animas aliorum hominum, quarum nulla reperitur in anima Adae. Prima est quod animae, cum corporibus uniuntur, originalem culpam contrahunt et inficiuntur, ita quod nullam habent culpam actualem : ergo in eis nec meritum nec demeritum potuit praecedere nec liberi arbitrii usus nec deliberatio veniendi vel non veniendi ad corpus.

Alia vero ratio est, quia animae nostrae a sua prima origine sunt ignorantes nec noverunt ista quae per sensus addiscunt ; non enim addiscere est reminisci, ut probant Sancti et philosophi.

Et ideo animae nostrae hac duplici de causa non possunt dici ante corpora productae, tum propter ignorantiam, tum propter originalem culpam, quarum neutra fuit in anima Adae quando in corpus fuit infusa ; et ideo magis de illa dubitavit quam de istis. Probabilius tamen est de illa dicere, sicut supra ostensum fuit, quod fuerit creata in corpore.

 

De istis autem non solum debemus opinari probabiliter, sed etiam cogimur credere fideliter, quod ante corpora creatae non fuerint ; et hoc omnes catholici sentiunt tractatores. Et sic, quando invenitur eorum auctoritas, quae videatur aliud sonare, pie intelligenda est, quia vel loquuntur secundum aliorum opinionem, vel si secundum propriam loquuntur, intelligunt quod anima, priusquam corpori uniatur, creata est non ordine temporis, sed naturae. Et sic intelligenda sunt verba Gregorii Nazianzeni et verba Damasceni et verba etiam Augustini, in libro De anima et spiritu qui dicit quod concupiscibilitas et irascibilitas prius insunt animae quam ipsa uniatur corpori. In omnibus enim istis magis notatur ordo naturae quam temporis.

Concedendae sunt ergo rationes ostendentes quod animae non fuerunt sitnul creatae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur primo de Iob, dicendum quod « tecum » non dicit ibi associationem quantum ad simultatem durationis, sed dicit conformitatem ln participatione rationis, quasi diceret : Feci tecum, id est tibi similem.
  2. Ad illud quod obicitur, quod angeli sunt simul creati, quia incorruptibiles, dicendum quod ista non est ratio tota, sed quia sunt incorruptibiles, ita quod non habent inclinationem ad alicuius alterius rei perfectionem. Anima vero, cum sit perfectio corporis, naturalem habet inclinationem ad corpus ; et ideo, quamvis sit incorruptibilis et a corpore separabilis, debet tamen tunc produci quando facta est formatio corporis, secundum exigentiam inclinationis ad corpus, quam non est ponere in angelis. Qui autem hanc inclinationem negat esse in animabus, indiget sensu.
  3. Ad illud quod obicitur, quod omnis animae duratio a parte post est aequalis durationi angeli, ergo et a parte ante, dicendum quod non est simile, quia duratio aeviterni a parte post est infinita, et infinitum infinito non est maius ; et ideo nulla substantia spiritualis incorruptibilis potest aliam excedere quantum ad durationem ex parte post. Quantum autem ad durationem ex parte ante est finitas, et ex illa parte potest esse excessus, et excedit duratio angeli durationem animae propter naturam animae, per quam habet uniri proprio corpori ut perfectibili. Et quia corpora non decuit simul esse, sed successive produci, spiritus similiter humanos oportuit non simul produci, sed successive.
  4. Ad illud quod obicitur, quod corpus est propter animam, dicendum quod verum est, sed tamen non oportet propter hoc quod anima praecedat secundum rem, sed solum secundum intentionem artificis ; finis enim, etsi praecedat in intentione, tamen habet sequi in executione.
  5. Ad, illud quod obicitur, quod deberet esse spiritus, qui modo sit separatus, modo coniunctus, dicendum quod illa combinatio non est congrua nec debet esse per naturam. Spiritus enim, qui naturaliter coniungitur corpori, nunquam natus est a corpore separari nisi propter poenam peccati. Cum enim sit incorruptibilis secundum naturalem institutionem, debet ei aptari corpus incorruptibile, cum non possit ab eo separari absque dolore ; et ideo illa tertia differentia spiritus non debet naturaliter reperiri.

Posset tamen dici quod competentius est animam manere post corpus quam ante, quia incorruptibile necessario excedit corruptibile duratione ex parte post, sed commetiri se potest duratione ex parte ante. Et hoc quidem decebat esse in anima et corpore, cum proportio debeat esse perfectionis ad perfectibile, quanta potest esse.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum anima rationalis sit ex traduce.

 

Tertio quaeritur, supposito quod animae producantur successive, utrum anima rationalis sit ex traduce.

Et quod sic, videtur.

  1. Genesis 46, 26-27 : Omnes animae, quae egressae sunt de femore Iacob, sunt septuaginta duo. Si tu dicas quod anima non stat ibi pro substantia rationali, sed pro vita carnali sive homine exteriori, obicitur de Genesis 2, 22 : in formatione mulieris nunquam dicitur quod Deus inspiraverit in eam spiraculum vitae : ergo videtur quod tota mulier de Adam producta fuerit quantum ad animam et quantum ad corpus.
  2. Item, ad Ephesios 2, 3 : Nascimur omnes natura filii irae ; sed non sumus filii irae ex parte carnis, sed ex parte animae, nec sumus filii irae nisi quia sumus filii Adae : ergo anima nostra procedit ex anima Adae.
  3. Item, hoc ipsum videtur ratione. Actus generandi est entis completi : tunc enim unumquodque completum est, cum potest generare tale quale ipsum est ; sed anima humana inter omnes formas naturales est perfectissima : ergo si alia forma naturalis habet potentiam multiplicandi se in diversis materiis, sicut una flamma in diversis candelis, multo fortius hoc videtur esse in anima rationali.
  4. Item, vis generativa principaliter residet penes animam : ergo si homo generat hominem, cum generatio consistat in productione similis, principalius producit animam quam carnem : ergo si caro est ex carne, multo fortius anima est ex traduce.
  5. Item, aeque magna vel maior congruentia est hominis ad hominem quam sit bruti ab brutum ; et perfectior est vis generativa in homine quam sit in aliquo bruto animali. Si ergo brutum totaliter potest producere brutum, et quantum ad animam et quantum ad corpus, et non est necesse animam brutorum creari : multo fortius videtur quod anima rationalis possit traduci et per coitum seminari.
  6. Item, hoc videtur per deductionem ad inconveniens : aut enim anima rationalis est per propagationem aut per creationem. Si per propagationem, habeo propositum, scilicet quod sit ex traduce. Si per creationem, cum Deus, cuius est creare, nihil possit vel debeat in ordinate facere, videtur quod sicut adultero non dat gratiam, quae immediate procedit ab ipso, sic etiam corpori per adulterium generato non debeat infundere animam. Quodsi infundat, videtur esse reprehensibilis et acceptare coitum adulterii.

 

Contra :

  1. Isaiae 57, 16 : Omnem flatum ego feci ; constat quod de flatu corporali non intelligit : ergo de flatu spirituali, qui est anima rationalis : ergo sicut solus Deus insufflavit in faciem Adae spiraculum vitae, ita creat animam cuiuslibet hominis.
  2. Item, Philosophus, in XVI De animalibus : Solus intellectus intrat ab extrinseco ; sed si traduceretur, non Intraret ab extrinseco : ergo anima rationalis non est ex traduce.
  3. Item, ratione videtur. Omne quod est per naturam propagabile, est per naturam corruptibile ; sed anima rationalis, secundum philosophos et secundum etiam omnes leges et sectas, est incorruptibilis : ergo, non est per naturam propagabilis : ergo non est ex traduce.
  4. Item, si anima est ex traduce, aut ergo anima est ex carne aut anima ex anima. Ex carne esse non potest, quoniam impossibile est ex corpore fieri non-corpus ; anima autem est non-corpus, sicut multipliciter probat Philosophus et Augustinus. Si ex anima, aut ergo ex toto aut ex parte. Ex parte non, quia anima est simplex ; si ex toto : ergo cum aliquis generat aliquem, cum det ei totam animam suam, desinit habere animam, et sic desinit vivere. Quodsi hoc est manifeste falsum, patet etc.
  5. Item, anima rationalis, cum sit substantia per se existens et incorruptibilis, habet materiam et formam, sicut probatum est supra. Cum ergo producitur, aut producitur ex materia praeiacente aut simul cum ipsa producitur sua materia. Si simul cum ipso producitur sua materia, ergo necesse est quod producatur ex nihilo : ergo a solo Deo. Si producitur ex materia praeiacente, quaero de illa materia : aut est corporalis aut spiritualis. Si corporalis, ex ea non potest fieri anima. Si spiritualis, aut habet formam aut non. Si non : quomodo potest esse in rerum natura sine forma, cum omne esse sit a forma ? Si habet : ergo vel erit angelus vel anima. Non angelus, constat : ergo anima ; sed ex eodem non fit idem numero : ergo ex ea non potest fieri anima.
  6. Item, si anima rationalis esset ex traduce, necessario oporteret tunc discindi, quando deciditur semen ; sed multa semina sunt quae nunquam perveniunt ad organizationem, immo plura effunduntur quam ad formam producantur : ergo vel essent animae rationales sine corporibus vel periret tam nobilis forma ; quorum utrumque absurdum est dicere et impium.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hoc est triplex modus dicendi.

Quidam namque dixerunt quod animarum productio est mediante intelligentia, ut, sicut corpus caeleste ad productionem facit corporis humani, sic etiam intelligentia ad productionem animae ; et hoc plures senserunt philosophi et sensisse videtur auctor in libro De Causis.

Ratio autem, quae movit eos ad hoc ponendum, fuit et divina unitas, quae non patiebatur ut Deus immediate produceret multa, et divina immutabilitas quae non patiebatur ut Deus produceret nova.

Sed haec tamquam haeretica abicienda sunt et ostensa sunt esse falsa, supra distinctione prima. Unde verbum illud De causis tamquam haereticum est respuendum, nisi quis intelligat quod anima dicitur creari ab intelligentia in hoc quod aliquam illuminationem suscipit mediante illa. Intelligentia enim, secundum Philosophum, excedit animam in claritate cognitionis ; et ideo dicit quidam philosophus quod anima rationalis creatur in umbra intelligentiae, et sensibilis in umbra rationalis. Hoc autem dictum est, quia una deficit a perfectione alterius, non quia una producatur ab altera.

 

Est et alius modus dicendi, quod animarum productio est per traductionem, ut anima traducatur ex anima, sicut caro ex carne, et sicut ab una candela accenduntur multae, sic ab una anima per sui multiplicationem absque diminutione vivificentur multa corpora. Et de hoc aliquando dubitaverunt catholici tractatores, et Augustinus maxime, sicut patet, in libro Super Genesim ad litteram et in libro De libero arbitrio, et in libro Retractationum, ubi etiam dicit quod non potuit pervenire ad certitudinem istius quaestionis. Ratio autem, quae potissime fecit eum dubitare, fuit transfusio originalis peccati.

Verumtamen ipse Augustinus hanc positionem expresse reprehendit, in libro De ecclesiasticis dogmatibus, cuius auctoritatem Magister ponit in littera, et ipse istum eumdem modum improbat, Super Genesim ad litteram : quoniam, si propter originale peccatum anima transfunditur ex anima, aut anima Christi non esset de genere aliarum animarum aut habuisset originale peccatum, quorum utrumque falsum est et impium.

 

Et ideo est tertius modus dicendi catholicus et verus quod animae non seminantur, sed, formatis corporibus, a Deo creantur et creando infunduntur et infundendo producuntur.

Animarum enim creationem Deus sibi soli debuit reservare, tum propter earum dignitatem, tum propter earum immortalitatem. Propter animarum dignitatem, quia cum anima sit imago Dei et nata immediate ferri in Deum et beatificari in ipso diligendo eum ex toto corde, totum suum esse immediate debuit ab ipso habere, ut ipsum ex toto corde teneretur diligere.

Decuit etiam hoc propter animarum immortalitatem. Cum enim solus Deus sit qui habeat vitam in semetipso et vitam indeficientem, solus est qui potest producere principium vitae perpetuum. Cum igitur res incorruptibilis substantificari non possit in materia transmutabili, et operatio creaturae sit super materiam transmutabilem, impossibile est aliquam creaturam animam rationalem producere ; et ideo eius productionem Deus sibi soli debuit reservare.

Concedendae sunt ergo rationes probantes quod animae rationales non sint ex traduce, sed a creatione.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur in contrarium de textu Genesis, dicendum quod anima ibi accipitur pro homine, et homo dicitur egressus de corpore ratione partis corporalis.

Nec valet illud quod contra hoc obicit, quod non dicitur in productione animae Evae : Inspiravit in faciem eius etc., quia cum idem modus producendi esset animam Evae et animam Adae, non oportuit iterari.

  1. Ad illud quod obicitur, quod omnes nascimur natura filii irae, dicendum quod hoc est, quia anima, cum unitur carni infectae, statim inficitur et contrahit culpam originalem ; non quia ipsa traducatur, sed quia traducitur caro cui unitur. Quomodo autem hoc fieri possit, infra determinabitur, cum agetur de peccato originali.
  2. Ad illud quod obicitur, quod actus generandi est entis completi, dicendum quod non est cuiuslibet entis completi, sed eius rei quae habet materiam transmutabilem, ex qua potest produci. Et quia anima non habet talem materiam, non potest aliam similem producere, quamvis sit forma completa.
  3. Ad illud quod obicitur, quod vis generativa principaliter residet penes animam, dicendum quod, etsi principaliter respiciat animam per modum moventis et agentis, principaliter tamen respicit corpus tamquam illud ex quo producit. Et quoniam decisio potest fieri a corpore, non ab anima, hinc est quod ordinatur ad productionem corporis humani, non ad productionem animae rationalis.
  4. Ad illud quod obicitur, quod brutum potest producere brutum, dicendum quod non est simile, quia anima bruii, cum sit forma tantum et forma corruptibilis, potest de potentia materiae educi ; anima vero rationalis, cum sit hoc aliquid et incorruptibilis nec educatur de materia praeiacente, necesse est eam ex nihilo educi et ita creari. Quod autem non possit produci ex materia praeiacenti, multipliciter ostendit Augustinus, Super Genesim ad litteram, libro VII, quod illa materia praeexistens nec possit esse corporalis nec spiritualis.
  5. Ad illud quod obicitur de generato per adulterium, dicendum quod in hoc ostenditur potius laus divinae bonitatis quam reprehensio, quia beneficium, quod disposuit servare sive continuare, propter peccata hominum non immutat vel interrumpit ; unde cum animam infundit, non considerat vilium, sed considerat naturam. Nec est simile de gratia, quae non respicit naturam, secundum quod natura est, sed magis secundum quod ad Deum conversa est. Et per hoc patet responsio ad oblecta. Patent etiam ea quae dicuntur in littera.

 

 

DUBIUM CIRCA LITTERAM MAGISTRI.

 

Posset tamen aliquis dubitare de hoc quod dicit, quod mulier de costa facta est eo miraculo, quo de quinque panibus etc. Videtur enim dicere quod formatio mulieris fuerit miraculosa ; et gratia huius posset introduci quaestio de miraculis. Sed propter suam prolixitatem et quia parum pertinet ad propositum, omittenda est ad praesens. Hoc solum dixisse sufficiat quod ideo dictum est mulierem de costa miraculo esse factam, non quia factum sit contra solitum cursum naturae vel contra naturam, sed quia factum est virtute divina operante supra naturam.

Si quis autem quaerat, utrum hoc opus supra naturam fecerit, ministrante sibi virtute angelica, respondet Augustinus, Super Genesim ad litteram, libro IX, ita inquiens : Quale ministerium exhibuere angeli in illa mulieris formatione, quis audeat assignare ? Certissime tamen dixerim supplementum illud carnis in costae loco, ipsiusque feminae corpus et animam configurationemque membrorum, omnia viscera, sensus omnes et quidquid erat, quo illa et creatura et homo et femina erat, non nisi illo opere Dei factum, quod Deus non per angelos, sed per se ipsum operatus est.

Ratio autem potissima quare Deus ita formavit, est tum quia modus ille formandi erat supra potestatem naturae ; tum etiam ut homo in utroque sexu immediate in eum tenderet et ex se toto eum diligeret, a quo se nosset immediate esse factum.

Ratio autem quare ex uno homine Deus omnes producere voluerit, licet in aliis generibus animalium hoc non fecerit, sumi potest ex ordine et connexione et significatione. Ex ordine vero dupliciter. Primo, ex ordine corporis ad animam, ut, sicut omnes animae rationales immediate procedunt ab uno principio, sic omnia corpora humana immediate exirent ab uno. Secundo vero, ex ordine totius coniuncti ad alias creaturas : quia enim homo medium tenet inter naturam angelicam et brutalem, cum angeli singillatim a Deo producti sint, et creaturae brutales in duplici sexu, in masculino scilicet et feminino : homo debuit produci medio modo, et sic femina ex viro.

Ex connexione similiter duplex sumitur ratio. Primo, respectu totius speciei universaliter, ut omnis homo diligat omnem hominem tamquam fratrem. Secundo vero, respectu uxoris specialiter, propter quod vinculum relinquit homo patrem et matrem et adhaeret uxori et sunt duo in carne una.

Ex significatione etiam duplex sumitur ratio. Primo, ex significatione allegorica, qua intelligimus per virum et mulierem.Christum et Ecclesiam. Secundo, per anagogicam, qua per virum, qui fuit principium omnium hominum, intelligimus Deum, qui fuit principium omnium rerum.