Distinctio XIV — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre II
DISTINCTIO XIV
Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum etc.
PARS I.
De productione insensibilium continentium.
DIVISIO TEXTUS.
Supra egit Magister de productione illius formae, quae est quasi generale principium distinguendi caeteras corporales formas. In hac parte agit de productione rerum quantum ad formas speciales. Et quoniam quaedam res sunt simplices, quaedam mixtae, sive quaedam sunt insensibiles, quaedam sensibiles. ideo pars ista habet duas.
In prima agit Magister de productione simplicium et insensibilium.
In secunda vero de productione mixtorum et sensibilium, infra distinctione decima quinta : Dixit quoque Deus : Producant aquae reptile etc.
Et quoniam corpora simplicia sive insensibilia sunt in duplici differentia - quaedam enim sunt continentia, quaedam contenta - ideo pars prima duas habet.
In prima agit de productione et distinctione corporalium quantum ad res continentes.
In secunda vero quantum ad res contentas, ibi : Sequitur : Dixit Deus : Congregenter aquae etc.
Prima pars, in qua scilicet agitur de rebus continentibus, utpote de caelis et caelorum distinctione, habet quatuor partes.
In prima determinat caelorum naturam.
In secunda tangit quaestionem de figura, ibi : Quaeri etiam solet, cuius figurae etc.
In tertia quaerit de motu, ibi : Quaeritur etiam, si stet aut moveatur.
In quarta vero removet quoddam dubium, ibi : Post haec quaeri solet, quare etc.
Omnes hae partes remanent indivisae praeter primam, quae dividitur in duas.
In prima determinat naturam caelorum secundum veritatem.
In secunda secundum quorumdam opinionem, ibi : Quidam vero caelum etc. Et sic breviter tria inquirit Magister in hac parte : caelorum naturam et figuram et motum.
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio de caelis.
Et quaeruntur hic tria.
Primo quaeritur de caelis quantum ad naturam.
Secunda quaestio est de eis quantum ad figuram.
Tertia quaestio est quantum ad motoris influentiam.
Circa primum quaeruntur duo.
Primo quaeritur de natura caeli crystallini.
Secundo de natura caeli firmamenti.
ARTICULUS I.
De natura caelorum.
QUAESTIO I.
Utrum caelum crystallinum sit de natura aquae.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum caelum crystallinum sit de natura aquae.
Et quod sic, videtur.
- Per auctoritatem Scripturae. Genesis 1, 6 : Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis ; quae autem sola divisione distinguuntur sunt eiusdem naturae : ergo aquae, quae sunt super firmamentum et quae sub firmamento, sunt eiusdem naturae. Si tu dicas, quod firmamentum ibi vocatur non caelum sidereum sed aër, obviat textus sequens ? ubi dicitur quod stellae positae sunt in firmamento. Obviat etiam illud quod scribitur Danielis 3, 60-62 : Benedicite aquae, quae super caelos sunt, Domino, et postea subditur : Benedicite sol et luna Domino : ergo aquae illae sunt super solem. Si tu dicas aquas illas esse spirituales, obviat illud quod dicitur in Psalmo [103, 2-3] : Extendens caelum sicut pellem, qui tegis aquis superiora eius ; sed caelum extensum est corporale : ergo aquae quae tegunt sunt corporales.
- Item, hoc videtur auctoritate Doctorum. Augustinus, Super Genesim ad litteram, loquens de aquis : Qualitercumque sint, ibi eas esse non dubitamus ; maior est enim huius Scripturae auctoritas quam omnis humani ingenii perspicacitas. Si tu dicas, quod sunt ibi aquae sed tamen non materiales, sed spirituales, contra hoc dicit Basilius : Aquam illam intelligimus aquam esse veram : ergo videtur, quod vere aquae illae habent speciem et naturam aquae. Quod si tu dicas, quod formam habent aquae sed tamen non proprietates, contra hoc est verbum Bedae, quod adducit Magister in littera : Qui infra caelum ligat aquas ad tempus vaporibus nubium retentas, potest etiam supra caeli sphaeram non vaporali tenuitate, sed glaciali soliditate aquas suspendere, ne labantur.
- Item, ratione videtur. Ordo partium in microcosmo sive in minori mundo respondet ordini partium in maiori mundo ; sed sic videmus in natura corporis humani, quod supra cor, quod est calidum et naturae igneae, ponitur cerebrum, quod est frigidum et naturae aqueae : ergo et in maiori mundo supra solem et alia corpora calefacentia erit ponere naturam aqueam.
- Item, aqua de sui natura est perspicua et per hoc apta ad susceptionem luminis : ergo conformis est naturae caelesti, ergo apta est, ut de ea possit aliquod caelum fieri : ergo si aliquod caelum habet fieri ex aqua, cum nullum sit infra firmamentum caelum aqueum, videtur quod sit supra firmamentum.
- Item, quod illud sit possibile, videtur per rationem, quam facit Augustinus, Super Genesim ad litteram : Aqua per sui subtiliationem potest elevari, ut sit supra aërem : ergo maiori subtiliatione poterit amplius elevari : ergo si omne corpus divisibile est in infinitum, si adsit potentia dividentis, poterit aqua tantum dividi et subtiliari, quod supra firmamentum naturaliter poterit consistere ; et si hoc, ergo aliquod caelum aqueum esse.
6. Item, illud est unicuique naturale, quod Creator ei indidit a prima constitutione : ergo si in prima divisione aquarum quaedam positae sunt supra firmamentum, quaedam sub firmamento, ita naturale est illis esse supra firmamentum, sicut istis esse infra firmamentum : ergo sicut nobis entibus supra firmamentum stultum esset dubitare, utrum aquae possent esse infra firmamentum, sic nobis entibus infra firmamentum stultum est credere esse inconveniens supra firmamentum esse caelum aqueum.
Ad oppositum arguitur sic.
- Primo auctoritate Augustini, XIII Confessionum : Sunt aliae aquae, quae supra firmamentum sunt, immortales et ab omni corruptione secretae : ergo videtur quod caelum aqueum non sit de natura istius aquae.
- Item, corpus, habens speciem aquae, per naturam est ponderosum : ergo si aliquod caelum est aqueae naturae, illud est ponderosum ; sed ponderosum non debet collocari nisi deorsum per naturam : ergo videtur quod inordinatum sit ponere, quod aliquod sit caelum aqueum, quod sit sursum.
- Item, corpora mundi ordinantur secundum maiorem nobilitatem et minorem ; et corpus, quod nobilius est, superius locatur : ergo si aqua minus nobilis est quam firmamentum, ergo nunquam locanda est supra firmamentum.
- Item, corpora mundi ordinantur sub et supra secundum maiorem subtilitatem et minorem, et secundum maiorem raritatem et minorem ; sed aër universaliter subtilior est quam aqua et rarior, et similiter ignis : ergo nunquam aqua adeo poterit rarefieri, ut sit subtilior aëre et igne : ergo nunquam videtur quod possit convenienter supra ignem et aërem collocari.
- Item, habentium eamdem naturam idem est locus ; quia enim eadem est natura glebae et totius terrae, idem est locus glebae et totius terrae ; ergo idem est locus huius aquae et totius aquae : ergo si aliqua aqua naturaliter est iuxta terram, ergo et omnis aqua : ergo videtur quod nullum sit caelum aqueum. Si tu dicas, quod non est quaerenda hic ratio naturae, quia hoc fit virtute divinae potentiae, hanc responsionem refutat Augustinus, Super Genesim ad litteram, inquiens : Nec quisquam dicat haec omnipotentia Dei fieri ; qualiter enim Deus naturas fecerit, quaeritur, non quid de his per miraculum suae potentiae operetur.
- Item, quaero ad quid positae sunt ibi aquae ? Si ad refrigerandum calorem igneum - quod quidem videtur propter hoc, quod Saturnus, qui supremus est inter planetas et velocissime movetur, et ita ex motu deberet esse calidior, tamen frigidissimus est, et hoc non nisi propter aquas illas, ut videtur - obicitur contra hoc, quia, si aquae illae possunt infrigidare calorem solis et aliorum corporum, ergo eadem ratione possunt ab eis calefieri, ergo et consumi, et ita aliquando totaliter corrumperentur, quod est inconveniens.
Quaeritur igitur, culus naturae sunt illae aquae, et pro quanto caelum illud dicatur esse aqueum ? Si enim propter naturam perspicuitatis, tunc omne caelum debet dici aqueum.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod in hac quaestione propter diversitatem positionum et debilitatem rationum vix potest aliquid certum dici ; sed ex quadam proprietate et coniectura ex diversis positionibus potest elici una quaedam sobria, quae inter fidem et rationem incedat quasi quadam media via.
Propter quod notandum est, quod aliqui, sequentes viam rationis et mundanae philosophiae, dixerunt quod supra firmamentum, quod est caelum sidereum, nullae sunt aquae corporales, et Scriptura sacra intelligi debet de aquis spiritualibus. Quodsi alicubi in Scriptura legatur de istis aquis materialibus, quod sint supra firmamentum elevatae, tunc nomine firmamenti intelligitur aër. Et utrumque horum dictorum eliciunt ex verbis Augustini. Primum ex hoc quod dicit, XIII Confessionum, quod illae aquae sint Immortales. Secundum vero ex hoc quod dicit, Super Genesim ad litteram quod hoc potest intelligi de aquis quae suspenduntur in nubibus.
Sed istam positionem improbat Basilius, in Hexaemeron ; reprobat etiam ipse textus, qui dicit stellas positas esse in firmamento, per quod firmamentum dixerat supra aquas ab aquis esse divisas : si ergo firmamentum illud est caelum sidereum, et aquae illae sunt materiales, positio praedicta nullo modo videtur stare posse.
Et ideo alii, innitentes textui sacrae Scripturae, secundum quod videtur sonare, dixerunt quod aliquod caelum sursum est, quod est aqueae naturae, quod divina dispositio sursum posuit ad refrigerandum ardorem aetheris. Et ad omnes rationes ad oppositum respondent per hoc, quod Deus in ordinatione mundi plus considerat finis utilitatem quam formae qualitatem ; et ideo, sicut in minori mundo posuit cerebrum sursum ad calorem cordis mitigandum, sic supra caelum sidereum posuit caelum aqueum ; et ibidem aquae illae quiescunt et sustentatur vel sua soliditate, sicut videtur Beda dicere, vel sua subtilitate, vel etiam Dei virtute quae sic ordinavit.
Sed quia credendum est, Opificem summum corpora mundi optimo ordine ordinasse, non solum videtur quod in ordinando consideraverit finis utilitatem, sed etiam perfectionis dignitatem ; ideo non videtur verum elementum aquae super firmamentum collocasse, cum per naturam sit minus nobile.
Et ideo est tertius modus dicendi, quod supra firmamentum, sicut dicit Scriptura, sunt aquae, quae tamen non habent naturam et speciem aquae elementi, censentur tamen aquae nomine propter convenientiam in aliqua proprietate.
Unde notandum est, quod aqua ista tres habet proprietates : habet enim perspicuitatem, habet frigiditatem, habet nihilominus gravitatem. Quantum ad naturam perspicuitatis hae aquae et illae conveniunt, eo quod habent naturam receptivam luminis et quodam modo retentivam, sicut experimento patet in ailquibus lapidibus, qui de nocte non videntur per se, nisi ponantur in aqua. Quantum autem ad naturam gravitatis simpliciter differunt ; illae enim aquae nullo modo sunt graves nec appetunt esse deorsum. Quantum vero ad naturam frigiditatis partim conveniunt, partim differunt. Conveniunt enim in hoc quod utraeque sunt frigidae effective ; differunt autem in hoc quod istae sunt frigidae formaliter, illae vero minime.
Et secundum hoc patet, quod nomen aquae tripliciter accipitur in primaria rerum distinctione : aliquando pro informi materia, ut ibi : Spiritus Domini ferebatur super aquas ; aliquando pro natura transparenti et luminis retentiva, ut ibi : Fiat firmamentum in medio aquarum ; aliquando pro ipso elemento aqueo, ut ibi : Congregentur aquae in locum unum.
Et sic patet quod supra firmamentum verae sunt aquae, sicut dicit Scriptura et auctoritates Sanctorum, quia illud intendunt persuadere. Patet etiam quod non sunt ibi aquae elementares sive eius naturae cuius sunt istae aquae, nec quantum ad corruptibilitatem nec quantum ad gravitatem nec quantum ad ignobilitatem nec quantum ad grossitiem nec quantum ad transfundendi possibilitatem, sicut ostendunt rationes ad oppositum adductae.
Hanc autem viam tertiam satis sustinere possumus probabiliter, cum nihil videatur sibi obviare. Hoc autem praecipue attendendum est, ne in incerta materia aliquid certitudinaliter asseratur ; melius est enim pie dubitare quam aliquid temerarie definire.
Ad illud vero quod ultimo quaeritur, scilicet quare nomine aquarum censeatur caelum illud, cum tamen non sit de natura aquae, iam patet responsio. Hoc enim dictum est propter convenientiam non solum in perspicuitate, sed etiam in frigiditate, sed in perspicuitate formaliter, in frigiditate effective. Et si tu obicias, quod firmamentum convenit similiter in perspicuitate, arguis ab insufficienti. Praeterea, non convenit eo modo firmamentum cum aqua in perspicuitate, secundum quem modum caelum aqueum creditur convenire. Aquae enim habent perspicuitatem, quae non tantummodo est luminis susceptiva, sicut perspicuum aëris, sed etiam quodammodo retentiva, sicut per experientiam ostenditur. Cum metallum aliquod ponitur in fundo vasis in tenebris superfusa aqua liquida, videbitur sub luce retenta ab aqua. Sic etiam dicuntur probari rubini, qui per se non lucent de nocte.
Convenit etiam cum aqua in frigiditate, sed effective, sicut dicit Basilius ; nec tamen ex hoc sequitur quod possit calefieri vel consumi, sicut nec sol, quamvis calefaciat, habet formaliter infrigidari, sed solummodo per frigiditatem ei oppositam potest effectus eius reprimi.
Et sic patent omnia quaesita circa illius caeli aquei naturam.
QUAESTIO II.
An firmamentum sit idem cum ignis elemento.
Secundo quaeritur de natura firmamenti, et est quaestio, utrum sit eiusdem naturae cum igne elemento.
Et quod sic, videtur.
- Primo per auctoritatem Scripturae, quae nullam facit mentionem de productione ignis : ergo si ipsum est nobilissimum elementum, eius productio non debuit praetermitti ; propterea videtur quod saltem intelligatur nomine caeli.
- Item, hoc videtur auctoritate Augustini, qui, Super Genesim ad litteram et in libro De civitate Dei, dicit tantum quatuor esse corpora mundi, scilicet humor et humus, aër et lux ; si ergo firmamentum est aliquod de corporibus mundi, et non est terra nec aqua nec aër, ergo est ignis.
- Item, Hugo de sancto Victore exponens illud : In principio creavit Deus caelum et terram, dicit, circa principium libri De sacramentis : Ibi namque terra erat ipsum terrae elementum, et caelum erat levis et mobilis circumfusio reliquorum trium, quae in circuitu medio iacentis terrae suspensa ferebatur, et illud opus omnium corporum, sive caelestium sive terrestrium, formandorum materiam continebat. Ex hoc sequitur quod firmamentum sit de natura alicuius elementi.
- Item, hoc videtur ratione. Tantum quatuor sunt qualitates primae : ergo videtur quod tantum quatuor debent esse corpora, quae sunt de constitutione mundi primaria : ergo vel firmamentum est corpus mixtum vel est de natura alicuius quatuor elementorum. Sed non est mixtum nec de natura trium elementorum inferiorum : ergo est de natura ignis.
- Item, triplex est species ignis, scilicet ignis carbo, ignis lux et ignis flamma ; sed natura firmamenti est ut natura lucis : ergo videtur contineri sub tertia specie ignis.
- Item, caliditas inest igni in summo, ergo si aliquid maxime calefacit, illud habet naturam ignis ; sed corpora caelestia maxime calefaciunt inferiora, sicut patet in sole : ergo habent igneam naturam.
Ad oppositum est :
- Auctoritas Philosophi, in libro De caelo et mundo, qui praeter haec quatuor corpora ponit esse corpus quintum.
- Item, hoc ipsum ratione ostenditur. Corruptibile et incorruptibile per naturam non habent eamdem formam completivam ; sed firmamentum naturaliter est incorruptibile, ignis elementum naturaliter corrumpitur : ergo non sunt eiusdem naturae.
- Item, corporum habentium diversos motus naturales diversae sunt naturae ; sed firmamentum et ignis habent diversos motus naturales, quia ignis naturaliter movetur motu recto, firmamentum naturaliter movetur motu orbiculari : ergo ignis et firmamentum sunt alterius et alterius naturae. Si tu dicas, quod ille motus non est naturalis firmamento, obicitur contra hoc, quia si aliquis motus inest alicui corpori non naturalis, est reperire aliquod corpus, cui sit naturalis : ergo si hoc esset verum, tunc esset ponere aliquod corpus, cui magis conveniret moveri orbiculariter quam firmamento ; quod falsum est.
- Item, si firmamentum esset igneae naturae, ergo naturaliter inflammaret corpora sibi maxime proxima : cum igitur sit maxime quantitatis, videtur quod statim totum aërem obsorberet. Si tu dicas, quod a Deo reprimitur, hoc non videtur, quia Conditor naturae sic res, quas condidit, administrat, sicut dicit Augustinus, VII De civitate Dei, ut eas agere proprios motus sinat. Et praeterea, si hoc verum esset, tunc mundus non subsisteret naturaliter, sed miraculose.
- Item, nobilius est corpus quod non habet contrarietatem, quam corpus quod habet contrarietatem : ergo si ponere est corpora habentia contrarietatem, erit ponere corpus a contrarietate immune ; sed hoc non est nisi corpus caeleste : ergo firmamentum nonhabet contrarium. Sed ignis elementum habet contrarium : ergo non erit de natura eius.
- Item, si aliqua diversa reducantur ad concordiam per aliquid, videtur quod illud non habeat naturam alicuius illorum, sed quod potens sit super omnia ; sed firmamentum sua influentia facit elementa contraria concurrere ad corpora mixta : ergo non est de natura alicuius elementi.
Respondeo : Hic praenotandum est quod in huius quaestionis determinatione videntur Sancti et expositores sacrae Scripturae contradicere philosophis.
Communiter enim philosophi praeter quatuor elementa posuerunt essentiam quintam, quam dixerunt esse corpus incorruptibile et elevatum a contrarietate, et per hoc esse principium conciliativum et conservativum.
Sancti vero non videntur ponere nisi solummodo quatuor corpora, et sentire videntur naturam firmamenti esse igneam. Sed cum recta ratio satis evidenter persuadeat firmamentum esse alterius naturae quam sit aliquod elementum, tum propter motum qui non latet sensus nostros, tum etiam propter effectus varios, tum etiam propter universi perfectionem, non absurde credi potest philosophos in hac parte verum sensisse, et doctores veritatis ab eis in sensu non discrepasse, quamvis voce tenus videantur contraire. Sicut enim patet ex verbis Augustini in pluribus locis, ipse Augustinus elementum ignis denominat a perfectione lucis : naturales vero philosophi maxime ignem notificant per proprietatem caliditatis. Et quoniam natura lucis reperitur et in corpore quinto et in igne elemento, ideo ipsum firmamentum et ignem dixit corpus unius naturae esse ; non, inquam, unius quia habeant unam formam speciei specialissimae, sed quia naturam lucis participant secundum quamdam rationem analogiae. Quia vero illud corpus, scilicet firmamentum, sublevatum est a natura contrarietatis et lucem participat in quadam puritate, ignis vero naturam habet contrarietatis : hinc est quod philosophi dixerunt ignem et firmamentum alterius et alterius naturae esse. In cuius testimonium adducunt quod ignis, quia contrariatur terrae, movetur directe motu contrario, scilicet sursum ; caelum vero, quia contrarietatem non habet, movetur orbiculariter ; is enim solus motus est simplex, qui caret contrarietate. Et in hoc verum dixerunt et Sanctis, ut praedictum est, non contradixerunt. Unde rationes ostendentes quod firmamentum et ignis elementum non sunt eiusdem naturae, concedendae sunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod Scriptura non facit mentionem de igne, dicendum quod similiter non facit mentionem de aëre : in separatione autem aquarum a terra intelligenda est distinctio elementorum facta fuisse, sicut infra melius patebit.
2-3. Ad illud quod obicitur de Augustino et Hugone, iam patet responsio. Ideo enim caelum comprehenditur sub igne propter conformem lucis participationem. Unde, sicut dictum est supra, quod caelum crystallinum censeri potest nomine aquae, quia aliquam proprietatem eius in se habet, sic et in proposito intelligi potest. Triplex enim est ignis proprietas, sicut supra dictum est de aqua : una est luminositas, altera caliditas et tertia levitas, per quam movetur motu qui est sursum. In prima proprietate ignis et firmamentum conveniunt. In tertia ignis et firmamentum simpliciter differunt. In media vero partim conveniunt et partim differunt. Conveniunt utique in hoc quod tam ignis quam firmamentum est calidum effective. Differunt vero in hoc quod ignis est calidus formaliter, firmamentum vero minime ; si enim haberet caliditatem informantem, haberet utique contrarietatem.
- Ad illud quod obicitur, quod tantum quatuor sunt primae qualitates, dicendum quod verum est de qualitatibus activis et passivis secundum contrarietatem ; et ideo non sequitur quod omnia corpora quae sunt in prima constitutione mundi, habeant aliquam illarum qualitatum, sed solummodo illa quae habent contrarietatem. Ad constitutionem autem mundi non solum haec corpora requiruntur, sed etiam aliud quod sit supra haec, sicut prius ostensum est.
- Ad illud quod obicitur, quod lux est species ignis, dicendum quod non quaecumque lux est species ignis, sed illa quae est in materia transmutabili ; et haec est quae habet caliditatem annexam, informantem eamdem materiam ; huiusmodi autem non est lux corporis quinti, quamvis aliquo modo sit isti conformis.
- Ad illud quod obicitur, quod corpus quintum calefacit, respondetur quod corpus quintum calefacit non per naturam caliditatis, quam in se habeat, sed per vim luminis ; et hoc apparet, cum ex concursu et reflexione radiorum circa speculum concavum generatur ignis. Et si tu obicias, quod nihil dat alteri quod non habet, ergo si caelum non habet in se naturam igneam, non magis generabit ignem quam aërem, respondetur quod illud habet instantiam in generatione aequivoca, sicut patet, quando aliquid calefit a motu. Sic et in proposito intelligitur esse.
Et si tu quaeras, quare magis generat ignem quam aërem, cum non habeat cum ipso conformitatem, dicendum quod, etsi non habeat conformitatem in forma ultima, tamen ignis maxime accedit ad eius naturam. Praeterea, cum aliquid habet potestatem educendi multa, quae sunt in potentia in materia, esto quod sit ad illa indifferens, magis educit quod nobilius est : natura enim semper desiderat quod melius est ; et ideo, cum ignis sit nobilior, magis educit ignem.
Sed adhuc manet quaestio : si corpora caelestia calefaciunt per naturam luminis, unde est hoc quod luna humectat et infrigidat ? Sed de hoc fortassis aliquid dicetur infra. Ad praesens autem tantum sufficiat quod aggeneratio caloris a corpore caelesti in his inferioribus, vel est propter radiorum aggregationem et intensionem ex qua subtiliatur aër suscipiens illuminationem, vel est ab aliqua virtute divinitus ei data a prima sui conditione, tolam speciem consequente - sicut ponitur in virtute adamantis - quae etsi non faciat corpora caelestia formaliter calida, quia sua materia non est ad formam contrarietatis apta, influens tamen in haec inferiora inflammat ea, cum sint transmutabilia propter dispositionem repertam in materia.
ARTICULUS II.
De caelis quoad figuram.
Consequenter quaeritur de caelis quantum ad figuram.
Et circa hoc quaeruntur duo.
Primo quaeritur, utrum caeli habeant orbicularem figuram.
Secundo quaeritur, utrum habeant dextram et sinistram.
QUAESTIO I.
An caeli habeant figuram orbicularem.
Quod autem habeant orbicularem figuram, videtur.
- Et primo experientia sensus. Nam in quamcumque partem terrae vel aquae quis eat, caelum semper videtur aequaliter distare a terra ; hoc autem non.esset, nisi haberet orbicularem figuram : ergo etc.
- Item, videmus sensibiliter caelum moveri circulariter ; sed motus circularis non competit nisi figurae circulari : ergo caelum est orbicularis figurae.
- Item, simplicissimo corpori simplicissima debetur figura ; sed caelum est simplicissimum inter corpora, cum sit subtilissimum : ergo simplicissimam debet habere figuram. Sed haec est figura circularis : ergo etc.
- Item, ei corpori, quod est maxime contentivum, debetur figura capacissima ; sed caelum est contentivum omnium, sicut dicit Damascenus, et figura orbicularis est capacissima, sicut manifeste convincit ratio et sensus : ergo etc.
- Item, corpori perfectissimo perfectissima debetur figura ; sed caelum est perfectissimum omnium, et figura orbicularis est perfectissima omnium figurarum, sicut probatur in alia scientia, maxime cum in ea reperiatur perfectio senarii - sexies enim tantum reperitur in circumferentia, quantum est a circumferentia ad centrum - ergo etc.
- Item, corpori velocissimo debetur figura maxime ad motum idonea ; sed caelum est velocissimum corpus, figura autem maxime apta ad motum est orbicularis : ergo etc.
Ad oppositum arguitur :
- Primo per illud Psalmi [103, 2] : Extendens caelum sicut pellem, alia translatio, sicut cameram : ergo videtur quod caelum se habeat ad modum tentorii, et ita videtur esse figurae semicircularis.
- Item, ratione videtur, quia in universo nihil est superfluum, sed omnia facta sunt propter hominem : ergo nihil ponendum est quod non valeat ad hominis usum. Sed si caelum esset semicircularis figurae, sufficeret ad tegendam terram inhabitatam ab hominibus : ergo videtur quod superfluat alius semicirculus.
- Item, caeli sunt solidissimi firmati, sicut dicitur in Iob [37, 18] ; et hoc innuit ipsum nomen octavae sphaerae, quae dicitur firmamentum : ergo maxime competit eis figura, secundum quam maxime stabiliuntur ; haec autem magis est semicircularis quam circularis : ergo etc.
- Item, si caelum est figurae orbicularis, ergo aut aliqua pars caeli erit vacua, aut multo plus distabit corpus Christi ab aliquibus Beatis quam caelum a terra, cum ab una circumferentia caeli ad aliam terra in medio consistat. Ergo si non est congruum ponere quod aliqua pars empyrei vacua sit a continentia Beatorum, nec est ponere tantam distantiam inter Christum et alia corpora beata, videtur quod empyreum non sit orbicularis figurae ; et si hoc : ergo nec crystallinum, nec firmamentum.
Respondeo : Dicendum quod ad istam quaestionem secundum philosophiam satis planum est respondere, quamvis expositores sacrae Scripturae videantur de ea loqui dubie. Hoc enim faciunt propter ipsius sacrae Scripturae reverentiam, non audentes explicare quod illa divina dispositione voluit subticere ; vel hoc faciunt ad reprimendum nostram curiositatem, volentes nos in his quae dicuntur in Lege et Prophetis contentos esse et nihil ultra haec inquirere. Quia tamen curiosorum instantia non desistit, necesse habent doctores sacrae Scripturae multa determinare, quae sine salutis dispendio possent de facili pertransire.
Propter quod ad praedictam quaestionem respondent et iuxta rationis et sensus attestationem dicunt caelum habere figuram orbicularem, et hanc maxime sibi competere tum ratione simplicitatis, tum ratione capacitatis, tum ratione perfectionis, tum ratione mobilitatis, sicut patet pertractanti.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur in contrarium de sacra Scriptura, quae dicit caelum sicut pellem esse extensum, vel sicut cameram, dicandum quod Scriptura, condescendens parvitati simplicium, modo vulgari frequenter loquitur ; et ideo, cum loquitur de caelo, de ipso loquitur secundum quod apparet sensui nostro ; et dicit ad modum pellis vel camerae extensum quantum ad nostrum hemisphaerium.
- Ad illud quod obicitur, quod pars inferioris hemisphaerii non est utilis ad usum humanum, dicendum quod falsum est, immo est necessaria, si debet caelum super nos revolvi circulariter ; et una pars servit nobis de die, alia servit de nocte.
- Ad illud quod obicitur, quod caeli solidissimi sunt firmati, dicendum quod firmitas iila non excludit mobilitatem quamcumque, sed illam solum, qua aliquid movetur sursum et deorsum secundum motum rectum ; unde firmum dicitur caelum, quia non movetur ad locum. Nihilominus tamen est mobile, quia movetur circa locum vel in loco ; et tali dispositioni magis competit figura orbicularis quam aliqua alia.
- Ad illud quod quaeritur, quomodo empyreum, si circulare est, undique Sanctorum corporibus replebitur, dicendum quod, etsi non sit certum qualiter ibi Sancti et per quem modum locentur, tamen, quocumque modo dicatur sive quod sint in uno semicirculo empyrei sive quod in toto, nihil impedit utrumque poni. Si enim in toto sunt, virtutem visivam habebunt adeo potentem, quod Christum videre poterunt, ubicumque sit. Si vero sunt in media parte caeli, altera nec est vacua nec superflua, sicut magnum palatium non est vacuum, quando est unus magnus inhabitator, quamvis non impleat omnem partem. Magnitudo enim curiae et spatiositas, etsi non impleatur totaliter, facit tamen ad ostensionem regalis magnificentiae. Sed hoc melius sciemus quando videbimus.
QUAESTIO II.
Utrum in caelo sit ponere dextram et sinistram.
Secundo quaeritur, utrum in corpore caeli sit ponere dextram et sinistram.
Et quod sic, videtur.
- Per illud quod dicit Philosophus, in II De caelo et mundo. Ait enim sic : Est orbi procul dubio virtus diversa, scilicet dextra et sinistra, quoniam sunt ei loca inceptionis et status ex opere factionis suae.
- Item, hoc ostenditur per rationem suam, ibidem : Omnis motus finitus habet principium a quo incipit ; sed cuiuslibet caeli revolutio est finita : ergo habet aliquem situm a quo incipit. Sed dextra dicitur in corporibus unde est motus principium, sinistra ad quam est motus finis : ergo cum caeli sint mobiles, caeli habent dextram et sinistram.
- Item, dextrum et sinistrum sunt termini latitudinis, sicut sursum et deorsum termini longitudinis, et ante et retro termini profunditatis ; sed omne corpus completum et terminatum habet tres dimensiones et terminos dimensionum ; corpus autem caeli est huiusmodi : ergo videtur quod habeat dextram et sinistram.
- Item, perfectiori motu moventur corpora caelestia quam inferiora ; sed propter motus completionem animalia habent dextram et sinistram : ergo multo fortius corpora caelestia.
Contra :
- Sicut dicit Philosophus, in II De caelo et mundo : In plantis nec est dextra nec sinistra ; sed multo magis plantae accedunt ad distinctionem organizationis quam caelum : ergo videtur quod caelum non habeat dextram et sinistram.
2. Item, dextrum et sinistrum causantur in nobis, ut dicit Commentator, super librum De caelo et mundo, a qualitatibus activis et passivis, scilicet ab abundantia caloris naturalis procedente a corde, et spirituum plus vigentium in parte dextera quam sinistra : si igitur hoc non est reperire in caelesti natura, videtur etc.
3. Item, dextrum et sinistrum praesupponunt sursum et deorsum, sicut latitudo praesupponit longitudinem et habet secum annexa ante et retro ; in caelo autem non est ponere sursum et deorsum, cum haec sint contraria ; non est etiam ponere ante et retro, cum ;ante dicatur, ubi est sensus, sicut dicit Philosophus : ergo videtur quod non sit ibi dextra et sinistra.
4. Item, nihil quod habet extra se principium et finem sui motus, habet dextram et sinistram ; sed corpus caeli est huiusmodi, cum motor eius sit separatus : ergo non habet dextram et sinistram.
5. Item, dextrum est, unde est principium motus ; sed una parte circuli mota, moventur omnes : ergo non magis incipit motus ab una parte circuli quam ab alia : ergo in circulo vel quaelibet pars erit dextera vel nulla ; sed caelum est corpus circulare, quia movetur circulariter : ergo etc.
6. Item, si aliquod corpus habet dextram et sinistram, illa pars quae semel est dextera semper est dextera, qualitercumque corpus illud moveatur localiter : ergo si caelum habet dextram et sinistram, illa pars quae semel est in ipso dextera semper est dextera. Sed non est dare aliquam partem caeli, quae modo non sit in oriente, modo in occidente, modo in alio loco secundum regyrationem caeli : ergo dextra caeli aliquando esset oriens aliquando occidens ; quod nullo modo concedi potest.
Respondeo : Dicendum quod, quamvis dextrum et sinistrum dicant terminos latitudinis, et sursum et deorsum longitudinis, et ante et retro profunditatis, non tamen nominant terminos illos simpliciter, sed per comparationem ad motum. Unde in nullo corpore ponitur proprie dextra et sinistra, nisi quod diversimode suscipit motoris influentiam, ita quod primo in una parte quam in alia. Unde dextrum et sinistrum non ponitur esse nec in lapide nec in planta, nec etiam in statua ponuntur nisi similitudine, quia non habent moveri localiter a motore sufficiente. In eis vero corporibus quae moventur ad locum et magis in una parte suscipiunt motoris influentiam quam in alia, proprie ponitur dextra et sinistra, sicut in animalibus quae moventur motu progressivo et in quibus virtus cordis et motoris magis viget in parte dextera ; cuius signum est maior fortitudo animalium in parte illa, propter quod et illam partem primo movent, quando incipiunt ambulare.
Secundum hoc intelligendum est, quod cum corpus caeleste quoddam habeat moveri ab oriente in occidentem vel e converso, sicut firmamentum et orbes planetarum, quoddam vero minime, sicut empyreum, quod dextra et sinistra caelis competant satis proprie non tamen universaliter ; conveniunt enim orbibus mobilibus sed non orbi immobili.
Attendendum autem est, quod cum in animalibus et in caelo ponatur dextra et sinistra secundum rationem cuiusdam conformitatis, scilicet propter influentiam motoris, differenter tamen accipiuntur propter diversam comparationem mobilis ad motorem. Quia enim animalia moventur a motore sibi unito, ideo dextrum et sinistrum dicit distinctionem in partibus animalium, ita quod illa pars, quae modo est dextera, nunquam est sinistra, quia uniformiter comparatur ad ipsius motoris influentiam, pro eo quod ipsum habet sibi unitum et nunquam ab eo magis elongatur. Corpus vero caeleste motorem habet separatum, cum non sit corpus animatum, sicut postea videbitur ; et ideo motor secundum Dei dispositionem principaliter influit ex aliqua caeli parte ; et creditur probabiliter quod in ea parte ex qua motus corporum caelestium primo nobis apparent, utpote in oriente, cum omnia corpora facta sint propter hominem. Et quia motor semper ex illa parte influit uniformiter, quaecumque pars ibi veniat, immediatius et propinquius suscipit motoris influentiam. Et ideo semper est ibi dextra nec mutatur cum partibus mobilis, pro eo quod non est dispositio absoluta, sed relata ad motoris influentiam, quae semper manet fixa. Et per hunc modum locus cuiuslibet rei dicitur esse immobilis, propter hoc quod dicit silum relatum ad centrum et circumferentiam mundi, quae nunquam possunt moveri.
Ex praedictis patet quaestio proposita, patet etiam responsio ad obiecta. Concedendum est enim quod in caelo sit dextra et sinistra ; et rationes ad hoc inductae similiter concedendae sunt, quia verum concludunt, licet tertia ratio sumta a dimensionibus, procedat ab insufficienti.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod planta non habet dextram et sinistram, quamvis sit organizata, dicendum quod dextram et sinistram non facit principaliter membrorum distinctio ; hoc enim accidit et frequenter contingit quod eiusdem dispositionis est animal in parte dextra et sinistra ; sed hoc facit influentiae motoris principalior et minus principalis susceptio, secundum quam attenditur inchoatio motus et terminatio ; et sicreperitur in caelo.
- Ad illud quod obicitur, quod dextrum et sinistrum in nobis est a qualitatibus activis et passivis, lam patet responsio ex praedictis, quia dextrum et sinistrum in animalibus concernunt partes determinatas, propter unionem motoris ad mobile, non solum per modum motoris sed etiam per modum perfectionis ; et ideo ad hoc quod una pars magis suscipiat motoris influentiam, requiritur dispositio alia et alia, quae quidem fit per qualitates activas et passivas. In caeIo autem non sicest, sicut ostensum est supra.
- Ad illud quod obicitur, quod dextrum et sinistrum praesupponunt sursum et deorsum, responderi potest quod vernm est prout sursum et deorsum dicunt terminos dimensionis, non autem est verum prout dicunt inchoationem et terminum alicuius transmutationis. Secundum enim sursum et deorsum proprie attenditur augmentum sive motus ad locum, sed secundum dextrum et sinistrum attenditur motus in loco. Ideo, etsi in caelo ponatur dextrum et sinistrum, non tamen oportet sic poni sursum et deorsum.
Aliter tamen potest responderi magis secundum opinionem Philosophi, quod in caelo est ponere sursum et deorsum, et ante et retro, sicut ponitur dextrum et sinistrum, non quia dicant terminos diversorum motuum, sed quia in eodem motu considerantur ultima trium dimensionum, licet magis proprie dextrum et sinistrum. Et hoc patet. Ad hoc enim quod caelum revolvatur, necesse est ponere duos polos, quorum unus habet rationem sursum et alter rationem deorsum. Est etiam ponere duo hemisphaeria, quorum unum habet rationem ante et alterum habet rationem retro. Necesse est etiam ponere quod in hemisphaerio una pars sit ex qua caelestia corpora primo apparere incipiant, altera vero pars, ex qua desinant. Et hoc totum de facili est imaginari, si quis imaginatur hominem, qui pedes habeat in polo arctico, et caput in polo antarctico, et habeat faciem versam ad nostrum hemisphaerium, statim imaginabitur differentias harum positionum.
- Ad illud quod obicitur, quod caelum habet extra se principium sui motus, et ita non habet dextrum et sinistrum, dicendum quod illud verum est, quando dextrum et sinistrum nominant partes determinatas ; sed quando nominant ordinem mobilis ad motoris influentiam non habet veritatem ; nihil enim facit ad hoc, utrum sit motor intra vel extra.
- Ad illud quod obicitur, quod una parte circuli mota, moventur omnes, dicendum quod verum est ; sed tamen ex hoc non sequitur quod aeque primo recipiant motoris influentiam ; quod patet, cum aqua movet rotam, primo movet illam partem quam contingit.
- Ad ultimum quod obicitur, quod pars dextera semper est dextera, iam patet responsio, quia hoc intelligitur de illo dextro et sinistro quod dicit dispositionem partium in comparatione ad motorem coniunctum, sicut est in animalibus ; hoc autem modo non ponitur in corporibus caelestibus, sicut prius tactum est.
ARTICULUS III.
De caelis in comparatione ad motoris influentiam.
Consequenter quaeritur tertio loco de caelis in comparatione ad motoris influentiam.
Et circa hoc quaeruntur duo.
Primo quaeritur, utrum primum mobile moveatur a Deo immediate tantum, an mediante aliqua virtute creata.
Secundum est, utrum moveatur ab intelligentia, an a propria forma.
QUAESTIO I.
Utrum caelum immediate moveatur a Deo.
Circa primum sic proceditur et ostenditur, quod caelum immediate moveatur a Deo :
- Primo per Philosophum, qui, in II De Caelo et mundo, dicit : Causa prima movet causatum primum ; causa autem prima non est nisi Deus : ergo etc.
- Item, Boethius, De Consolatione, loquens ad Dominum :
Stabilisque manens das cuncta moveri :
ergo videtur quod maxime moveat illud quod est primum mobile ; hoc autem est caelum : ergo etc.
- Item, ratione videtur. Primi mobilis motor debet esse primus ; sed primus motor est immobilis omnino, quia nunquam est status nisi in immobili ; sed nihil est omnino primum et immobile nisi solus Deus : ergo motus primi mobilis solus Deus est principium.
- Item, ex motu et influentia caelestis corporis est conservatio omnium corporum viventium : ergo ex motore eius erit conservatio omnium spirituum vivificantium, quia, sicut se habet mobile ad mobile sic se habet motor ad motorem ; sed solus Deus est ille qui est conservator et vivificator spirituum : ergo solus ipse movet primum caelum.
Sed contra :
- Immensitas potentiae et sapientiae et bonitatis hoc requirit, ut Deus communicet virtuti creatae actum, quem illa est nata suscipere ; sed actus, qui est movere secundum locum quodcumque corpus, est natus convenire virtuti creatae : ergo videtur quod Deus nullum corpus moveat absque virtute alicuius creaturae.
- Item, virtus motoris debet proportionari mobili ; sed virtus caeli finita est, virtus autem Dei infinita est : ergo ad hoc quod salvetur in mundo proportio debita, videtur quod inter Deum moventem et caelum motum sit ponere aliquam virtutem creatam et finitam.
- Item, Philosophus dicit, quod si tanta virtus movet in tanto tempore et maior in minori et maxima in minimo et infinita in nunc : ergo si Deus infinitae virtutis est et ipse immediate movet caelum, videtur quod in instanti revolvat ipsum ab oriente in occidens, quod manifeste falsum est. Si tu dicas, quod Deus in movendo non exercet totius virtutis suae effectum, quia cum sit movens voluntarium, potest movere et cito et tarde, tunc redit prima obiectio, quia, cum actus iste, scilicet movere successive, sit virtutis finitae, erit natus convenire creaturae.
- Item, ea quae sunt immediate a divina potentia, procedunt, in esse secundum cursum mirabilem, ut patet in creatione et iustificatione et miraculorum operatione : ergo si caelum immediate movetur a Deo, motus eius est mirabilis, non naturalis ; quodsi est naturalis, non ergo est a Deo immediate.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod in omni operatione Deus operatur intime et immediate, cum Dei voluntas, sicut dicit Augustinus, et habitum est in primo libro, sit prima et summa causa omnium specierum et motionum. In aliquibus autem sic operatur, ut ipse sit tota causa ; in aliquibus sic operatur et movet, ut virtutem agendi et movendi communicet creaturae. Et prima quidem dicuntur mirabilia, secunda vero naturalia vel voluntaria quantum ad egressum.
Quando ergo quaeritur, utrum motus primi mobilis immediate sit a Deo, non est quaestio, utrum virtus divina intime operetur et immediate ad illam mutationem exercendam, quia sic nihil movetur, nisi ipse moveat et cooperetur virtuti motivae ; sed est quaestio, utrum motus primi mobilis sit a Deo tamquam a tota causa, an simul cum virtute divina movente moveat aliqua virtus creata.
Et ad istam quaestionem satis de plano responderi potest, quod cum motus ille sit natus convenire virtuti finitae propter sui successionem, et divina bonitas ad sui manifestationem communicet creaturae quod ipsa nata est suscipere, quod Deus primum mobile movet mediante aliqua virtute creata, sicut et alia mobilia.
Et concedendae sunt rationes ad hoc inductae, quamvis aliquae non necessario cogant.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod obicitur de Philosopho, dici posset satis probabiliter, quod Philosophus non intellexit, quod primi orbis motor per modum efficientis esset Deus. Ipse enim ponit virtutem motoris adeo proportionari mobili, quod si minimum vel modicum corpus apponeretur corpori, lassaretur virtus motoris in movendo, sicut dicit in libro De caelo et mundo. Sed ponit quod Deus moveat primum causatum metaphorice sicut finis et desideratum ; aut si ponit quod moveat per modum efficientis, non ponit quod ipse solus moveat sed cooperante virtute mobili proportionata. Unde verbum suum potest intelligi esse dictum per quamdam appropriationem et primariam influentiae suae susceptionem.
- Ad illud quod obicitur de Boethio, quod Deus cuncta movet, dicendum quod ex illa auctoritate non concluditur quod solus Deus moveat sed quod non moventur absque divinae virtutis influentia. Nulla enim virtus alicuius motoris potest vel modicum operari sine beneficio et auxilio eius qui penitus est immobilis, sicut in primo libro ostensum fuit et in sequentibus ostendetur, cum quaeritur, utrum omnis actio sit a Deo.
- Ad illud quod obicitur, quod motor primi mobilis est primus et immobilis, dicendum quod non oportet motorem primi mobilis esse omnimode primum vel omnimode immobilem ; sed sufficit quod sit primus respectu aliorum motorum sive virtutum moventium, et quod sit immobilis secundum eum modum per quem movet. Non enim oportet esse statum in motore primi mobilis simpliciter sed in genere creaturarum. Omnes autem creaturae defectivae sunt et reducuntur ad ipsum Deum, qui est principium et finis omnium, citra quem nec est perfecta quies nec perfectus status.
- Ad illud quod obicitur quod sicut influentia mobilis conservat mobilia, ita influentia motoris motores alios, dicendum quod illud non oportet, quia non est consimilis proportio, pro eo quod ordo est in corporibus mundi secundum tantam praedominantiam et excellentiam, quod unum potest simpli| citer influere in alterum. Spiritus vero rationales, qui sunt vivificatores et motores corporum, sic habent gradum et ordinem, ut tamen secundum suum supremum a Deo immediate perficiantur et formentur ; et hoc est propter rationem imaginis, per quam immediate sunt ipsius Dei capaces.
QUAESTIO II.
Utrum motus caeli sit a propria forma vel ab intelligentia.
Secundo quaeritur, utrum motus caelorum sit a propria forma vel ab intelligentia.
Et quod sit a propria forma, videtur.
- Sicut vult Philosophus : Natura est principium motus et quietis in eo, in quo est : ergo omnis motus naturalis est a forma intrinseca ; sed motus caeli est naturalis, sicut probat Philosophus : ergo est a propria forma.
- Item, leve sua levitate et virtute potest sursum ascendere, nullo impellente, et similiter grave descendere absque aliqua intelligentia movente. Si ergo forma caeli perfectior est quam elementaris, et figura eius aptissima ad motum circularem, videtur quod moveri possit a propria forma absque omni intelligentia.
- Item, plus est movere se ipsum exeundo locum proprium quam non exeundo ; sed virtus lucis est se diffundere per corpora alterius naturae, et etiam diffundendo redire : ergo videtur quod multo fortius corpus caeli per naturam lucis possit se in suo orbe movere absque influentia alicuius spiritualis substantiae.
- Item, motus animalium est a forma propria et intrinseca, et hoc spectat ad complementum motus : ergo cum motus caeli sit multo completior, erit a forma propria et intrinseca : ergo vel caeli non moventur ab intelligentia, vel intelligentia est ipsius caeli perfectio et forma. Sed intelligentia aliqua non est perfectio caeli, sicut dicit Damascenus, II libro, c. 6 : Caeli sunt inanimati et insensibiles : ergo etc.
- Item, nullus motus necessarius pendet a voluntate creaturae tamquam a principali motore ; sed motus caeli est uniformis et necessarius secundum Sanctos et philosophos : ergo non est a voluntate alicuius angeli vel intelligentiae.
- Item, virtus illius angeli vel intelligentiae est finita ; sed virtus finita in movendo recipit fatigationem et laborem, maxime cum movet illud quod non est per se mobile : aut ergo caelum movetur propria forma, aut si movetur virtute intelligentiae, necesse est illam laborare et lassari.
Contra :
- Omne quod movetur, ab alio movetur ; sed caelum secundum se totum movetur : ergo videtur quod praeter materiam et formam eius sit ponere aliquid, a quo moveatur ; hoc autem non est nisi angelus vel intelligentia : ergo etc.
- Item, omnis motor est in actu respectu mobilis, sed totum caelum est mobile ; sed nihil idem est simul in actu et potentia : ergo caelum non potest moveri a se sive propria virtute.
- Item, omnis motor sufficiens distat a mobili : cum ergo nulla forma extensa distet a materia, nulla forma extensa potest esse motor sufficiens. Sed forma caeli est forma corporalis et extensa, et motus eius, cum sit praecipuus inter alios motus, est a motore sufficiente : ergo non potest esse a virtute propriae formae.
- Item, omne quod naturaliter movetur ad locum aliquem, si movetur ab illo loco, movetur praeter naturam : ergo si caelum movetur naturaliter ab oriente in occidens, ab occidente in oriens non regyratur per naturam : ergo videtur quod caelum habeat motorem alium quam formam propriam.
- Item, omne quod movetur propria forma, movetur propter propriam indigentiam ; natura enim formae non movet nisi propter appetitum rei, qua naturaliter indiget ; sed caelum, sicut dicunt Sancti et philosophi, non movetur propter propriam indigentiam : ergo non movetur a propria forma et natura.
- Item, quod movetur a propria forma naturaliter movente nunquam quiescit nisi violenter, ipso existente in eadem dispositione ; sed caelum, quantum ad naturam suae formae, semper erit in eadem dispositione : ergo aut non movetur a propria forma et natura aut nunquam quiescit vel, si quiescit, violenter quiescit. Si igitur caelum aliquando quietabitur, et non violenter, ergo motus eius non est a virtute formae intrinsecae.
Respondeo : Dicendum quod in hac quaestione duae sunt positiones probabiles, concordes rationi et Scripturae, praeter illam tertiam viam, quam quidam philosophi posuisse videntur, scilicet quod caeli haberent animas, et quod caelum esset magnum animal et quod moveretur a propria forma perfectiva, sicut movetur animal ; et hanc animam motricem posuerunt regi et dirigi a Deo mediante intelligentia.
Sed haec positio falsa est et erronea. Sicut enim dicit Damascenus, caeli sunt inanimati et insensibiles ; et quod dicuntur Deum aliquando benedicere, hoc est dictum per prosopopeiam. Et ista est communis sententia Sanctorum. Ideo Augustinus retractat illud verbum, quod dixerat, in libro De immortalitate animae, quod mundus animatur ; et si aliqui Sancti videantur hoc dicere, sicut Hieronymus, super Ecclesiastem, hoc totum intelligendum est dictum metaphorice. Non solum autem haec positio est contra catholicos doctores, sed etiam contra philosophicos tractatores, qui ponunt quod substantia intellectualis non unitur corpori nisi mediante vegetabili et sensibili ; et ita, si caelum perficeretur a substantia spirituali, haberet sentire et vegetari et ita naturaliter posset corrumpi.
Et propter hoc, ista positione omnino eiecta, intelligendum est quod duplex est hic modus dicendi satis catholicus.
Quidam enim dicunt quod caelum movetur a propria forma hoc modo. Caelum habet quantitatem et figuram et per hanc est ad motum habile ; habet nihilominus lucis perfectionem et formam, quae inter caeteras formas corporales est maxime activa, et quasi medium tenens inter formas spirituales et corporales ; et per virtutem huius formae moventur corpora caelestia orbiculariter multo sufficientius quam elementa moveantur motu recto ; nec oportet ad motum caeli adhiberi ministerium angeli vel animae, sicut nec ad motum cuiuslibet elementaris naturae. Nec obstat illud quod movens debet esse aliud a mobili, quia, sicut animal secundum aliud sui movet, secundum aliud sui est mobile, et tamen totum est movens et mobile : sic et in caelo intelligendum est quod est mobile per naturam quantitatis et figurae et movens per naturam lucis activae. Nec obstat illud quod recedit ab eodem loco, ad quem movetur ; caelum enim proprie non habet moveri ad locum sed potius circa locum ; nec pars, quae est in oriente, movetur ad occidens, quia illum situm intendat determinate, sed quia intendit moveri orbiculariter, qui est motus competens suae naturae. Unde sicut dicitur in radio, quod procedit et retrocedit per virtutem suam, cum fit repercussio ad aliquod corpus splendidum, sic est in proposito. Et per hoc respondent ad omnes obiectiones.
Difficile tamen est secundum hanc positionem sustinere quomodo caelum moveatur a propria forma et naturali et, illa permanente, quiescat praeter violentiam. Difficile est etiam intelligere, quomodo non moveatur propter propriam indigentiam, si appetitus ille est in forma intrinseca. Et ideo isti compelluntur ad hoc redire, ut dicant quod ad motum caeli non sufficit virtus propriae formae, sed simul cum ea requiritur influxus divinae potentiae, secundum quem caelum habet moveri et quiescere.
Sed tunc remanet quaestio, quid sit ille influxus, utrum dicat quid creatum vel increatum ; et sive hoc dicat sive illud, non est facile explicare quare Deus illum motum exerceat sine ministerio spiritualis creaturae, cum illi sit natus convenire.
Nec tamen de facili potest hoc improbari, si quis hoc dicat, quod defectum istius creaturae corporalis velit Deus per semetipsum supplere, ut ostendat se esse Deum caeli et terrae ; et ita dicatur caelum moveri virtute propria, quod, si aliquid desit sibi ad movendi sufficientiam, suppleatur ab ipsa virtute divina. Et sic sustinendo hanc positionem, responsio ad obiecta est satis plana.
Alia vero positio est, quod Deus movet caelum mediante intelligentia creata sive mediante angelo ; et hoc competebat ordini, quem Deus constituit universo, de quo dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram, quod Deus sic mundum ordinavit, ut spiritum praeficeret omni corpori. Et ideo, sicut congruum est angelos deputari ad ministerium hominum, sic etiam congruum est deputari ad motum et regimen caelorum, cum in hoc etiam ministrent homini viatori et divinae subserviant maiestati. Et hoc videtur Augustinus sentire, in III De libero arbitrio, loquens de angelica natura, de qua dicit quod non sua maiestate continet omnia, sed inhaerendo ilii maiestati et eius imperiis devotissime obtemperando, a quo et per quem et in quo facta sunt omnia.
Et haec positio magnorum est tam in theologia quam in philosophia, quia concors pietati fidei et rationi plurimum esse videtur. Si igitur hanc positionem sustinere velimus, de facili potest ad obiecta in contrarium responderi.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur primo, quod motus ille est naturalis, dicendum quod motus ille per comparationem ad primum mobile naturalis esse dicitur, quia natura eius et figura illi motui concordat. Nec oportet quod omne quod est naturale sit a principio intrinseco sicut a tota causa, sed sufficit quod virtus intrinseca cooperetur virtuti activae.
- Ad illud quod obicitur de gravi et levi, dicendum quod ad motum gravis non sufficit solummodo gravitas sive qualitas propria, immo concurrit virtus loci attrahentis et virtus loci expellentis et virtus corporis quinti, praeter illa duo moventia, quae ponit Philosophus, scilicet generans grave et leve, et removens prohibens ; et quia haec ad motum caeli non possunt concurrere, oportet quod concurrat virtus spiritualis substantiae.
- Ad illud quod obicitur de diffusione lucis, dicendum quod ille non est motus localis proprie, sed magis motus alterationis. Unde sicut ignis potest calorem suum diffundere deorsum, tamen virtute propria non se movet de loco in quo est ; sic in caelesti corpore inteliigendum est esse.
- Ad illud quod obicitur, quod ad completionem motus facit quod aliquid moveatur a principio intrinseco, dicendum quod hoc accidit. Non enim hoc est propter unionem motoris ad mobile, sed propter sufficientiam motoris, qui quidem est substantia spiritualis distans a materia ; unde distantia motoris a mobili et completio motoris illa est quae facit ad motoris perfectionem. Hoc autem multo magis reperitur in motu caeli, quod movetur ab angelo sive ab intelligentia, separata secundum substantiam, unita secundum virtutem, quam sl moveretur a propria forma.
- Ad illud quod obicitur, quod necessarium non pendet a voluntario, dicendum quod verum est de voluntate vertibili. Quamvis autem voluntas angeli sit per naturam vertibilis, tamen per gloriam omnino invertibilis efficitur ; et talem substantiam inteliigendum est esse caeli motricem, quae, ut dicit Augustinus summae maiestati continenti perfecte inhaereat. Et quod talis substantia sit motrix caeli, ostendit ipsius motus nobilitas et uniformitas et necessitas ; ostendit nihilominus quies futura, cum perfecta erit superna civitas, quam consummandam finaliter ordinatur ministratio angelica.
- Ad illud quod obicitur, quod cum sit virtutis finitae, lassatur, dicendum quod lassationem non facit finitas, sed improportio motoris ad mobile vel contrarietas vel ineptitudo ex parte mobilis ; quorum nullum est in proposito. Et sic patent quaesita, et per hoc etiam manifestantur quae dicuntur in littera.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.
Dub. I.
Posset tamen aliquis dubitare de eo quod dicit in littera : Deum glaciali soliditate aquas suspendere. Ex hoc enim videtur supponere quod aquae illae sint de se ponderosae, et quod ibi teneantur per violentiam soliditatis ; quod est contra ordinem universitatis.
Sed dicendum ad hoc quod aquas illas comparat glaciali soliditati non propter gravitatem, sed propter continuitatem et stabilitatem, quia non fluunt nec refluunt nec deorsum descendunt.
Dub. II.
Item, posset aliquis dubitare de hoc quod dicit : Aquas super illud caelum minutioribus guttis et levioribus emanare vaporibus. Si enim hoc verum est, videtur tunc firmamentum porosum esse, ut per illud possint guttae aquae emanare. Videtur etiam illud caelum alterabile esse, si suscipit peregrinas impressiones.
Sed dicendum ad hoc quod non vult dicere, quod aquae modo per subtiliationem caloris pertranseant caelum sidereum, quia nunquam illuc ascendunt ; sed per operationem naturae, quae modo usque super aërem elevat aquas, vult quasi a minori insinuare quod divina virtus aquas super firmamentum sine naturae praeiudicio potuit constituere, cum in sua potestate esset magis et magis corpus subtiliare.
Dub. III.
Item, quaeritur de ista ratione, quam reddit : Non est hic dictum... Vidit Deus quod esset bonum... quia binarius principium est alteritatis et signum divisionis.
Contra : Videtur enim ista ratio ita bene esse ad oppositum sicut ad propositum. Binarius enim plus accedit ad unitatem quam aliquis alius numerus.
Sed respondendum est ad hoc, quod ista ratio Magistri est allegorica, vera tamen est. Quamvis enim binarius inter numeros minus ab unitate recedat, primo tamen habet rationem recessus in se, et propter hoc per ipsum intelligitur divisio magis quam per alios numeros, et recessus ab unitate virtutis et perfectionis. Alia tamen ratio est litteralis, quam tangit Magister, in Historiis, quia secundo die notatur facta esse distinctio aquarum ab aquis, quae distinctio, etsi inchoata fuit in secundo die, fuit tamen consummata in tertio, cum dicitur : Congregentur aquae in locum unum. Et quia divina visio significat approbationem post perfectionem, hinc est quod Scriptura tacuit secundo die verbum videndi.
PARS II.
De productione insensibilium contentorum.
DIVISIO TEXTUS.
Supra egit Magister de productione insensibilium continentium, in hac parte agit de productione insensibilium contentorum. Et quoniam haec sunt in duplici differentia - quaedam enim intra caelos continentur ut materialia respectu generandarum rerum, sicut sunt elementa ; quaedam vero ut activa, sicut sunt caelestia iuminarla - ideo pars ista habet duas.
In prima agit de distinctione elementorum ;
in secunda de productione luminarium, ibi : Sequitur : Dixit Deus : Fiant luminaria.
Prima pars habet duas.
In prima determinat veritatem.
In secunda solvit dubitationem, ibi : Si autem quaeratur ubi congregatae sunt aquae.
Similiter secunda pars principalis habet duas.
In prima comparat productionem luminarium operibus aliorum dierum.
In secunda vero determinat propter quid sint facta, ibi : Quae ideo facta sunt, ut per illa illustretur etc.
Et sic duo continentur in parte ista, videlicet distinctio elementorum, et haec satis plana est, quantum ad praesentem materiam pertinet ; secundum autem est formatio luminarium, circa quod plura occurrunt dubitabilia, ut textus sacrae Scripturae plane intelligatur.
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligentiam huius partis, omissa distinctione elementorum, circa productionem luminarium quaeruntur duo.
Primus est de ipsis luminaribus per comparationem ad corpus in quo locantur.
Secundum est de ipsis in comparatione ad ea in quae operantur.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo quaeritur, utrum luminaria posita sint in eodem corpore continuo an in diversis.
Secundo quaeritur, utrum moveantur motu corporis continentis an motibus propriis.
Tertio quaeritur, utrum motus competat alicui caelo sine stellis.
ARTICULUS I.
De luminaribus in comparatione ad corpus in quo locantur.
QUAESTIO I.
Utrum omnia luminaria caeli locentur in uno corpore continuo.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum omnia luminaria caeli locentur in uno corpore continuo.
Et quod sic, videtur.
- Per textum sacrae Scripturae quae dicit omnia luminaria in firmamento posita esse, Genesis 1, 14 : Fiant, inquit, luminaria in firmamento caeli etc.
- Item, hoc videtur ratione. Quaecumque corpora distinguuntur ab invicem, distinguuntur aut forma aut superficie ; sed corpus caeli a luna usque ad caelum stellatum est uniforme, et iterum non est corpus habens terminatam superficiem : ergo impossibile est ipsum habere pluralitatem sive distinctionem : ergo omnia luminaria sita sunt in eodem corpore.
- Item, si aliqua corpora sunt distincta ab invicem, ad motum unius non sequitur motus alterius ; sed ultima sphaera movet totum quod infra ipsam est, ab oriente in occidens : ergo necesse est totam naturam caelestem esse unum corpus continuum.
- Item, sicut aves sunt productae ad ornatum aëris, ita luminaria ad ornatum caeli ; sed unum est corpus aëris, quod ornatur omnibus avibus : ergo pari ratione unum est corpus caeli, quod ornatur omnibus luminaribus.
Ad oppositum arguitur sic.
- Numerus venit in corporibus eiusdem naturae ex divisione continui ; sed orbes planetarum dicuntur esse septem tam a naturalibus quam a mathematicis : ergo sunt discontinui : ergo luminaria caeli non sunt in eodem corpore continuo.
- Item, impossibile est duo corpora, quae moventur diversis omnino et disparatis motibus, secundum suum totum esse continua ; sed orbes planetarum, sicut dicunt astronomi, moventur contra ultimam sphaeram : ergo impossibile est ad invicem continuari.
- Item, Damascenus in enumeratione caelorum distinguit caelum septem planetarum a caelo stellarum ; sed hoc non esset, si corpus illud, in quo sunt planetae et stellae, esset continuum : ergo etc.
- Item, si omnia luminaria essent in firmamento posita, ita quod in uno corpore continuo, tunc omnino stellae essent fixae et nullae erraticae : si ergo aliae dicuntur esse fixae et aliae erraticae, videtur quod positae sint in alio et alio corpore.
Iuxta hoc quaeritur, quare Deus plures fecit stellas quam faceret planetas, sive quare plures sunt stellae fixae quam erraticae.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam notandum est quod secundum communem positionem loquentium circa hanc materiam, sive naturalium sive mathematicorum, luminaria locantur in diversis orbibus.
Haec autem distinctio orbium secundum melius intelligentes non venit ex distinctione formarum, sicut distinguuntur aër et aqua, nec venit ex discontinuatione superficiei, sicut distinguitur lapis a lapide, sed venit ex diversitate motuum. Diversitas autem motuum non tollit continuitatem in eo quod est subtile et ad motum habile, sicut manifeste apparet in aqua, quando eundum diversas sui partes ad diversas movetur positiones, et similiter in aëre ; ex hoc tamen non discontinuantur.
Secundum hanc igitur positionem dicendum est luminaria caeli posita esse in pluribus orbibus, in corpore tamen uno continuo, quod Scriptura vocat nomine firmamenti ; et ideo dicit omnia luminaria posita esse in firmamento caeli.
Unde rationes ad hanc partem inductae sunt concedendae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod numerus est ex divisione continui, dicendum quod verum est de illo numero quo numerantur corpora eiusdem naturae in genere entium ; sed non est verum de numero quo numerantur corpora in genere mobilium. Ad hunc igitur numerum faciendum sufficit sola motuum distinctio ; et sic est in proposito.
- Ad illud quod obicitur, quod orbes planetarum moventur contrariis motibus ultimae spherae, ergo discontinuantur, dicendum quod non sequitur ; hoc enim non habet veritatem nisi in corpore solido. In corpore enim subtili et raro, sicut est aqua et aër, manifestam habet instantiam. In his enim distinctio potest venire a virtute motoris, salva continuitate mobilis, propter hoc quod est maxime obediens motori ; nec habent superficiem sic terminatam sicut habent corpora solida. Et illud patet plane, cum duo venti oppositi perflant in aëre, ita quod unus de super et alter de subter.
- Ad illud quod obicitur de Damasceno, quod caelum planetarum distinguitur a firmamento, dicendum quod distinctio caelorum plus attenditur secundum diversitatem proprietatum et motuum quam attendatur secundum discontinuationem corporum, licet utroque modo possit attendi. Unde et Rabanus in distinctione caelorum caelum sidereum et caelum planetarum sub eodem caelo comprehendit.
- Ad illud quod obicitur, quod si planetae sunt in firmamento, non sunt stellae erraticae, dicendum quod non sequitur, quia in eodem corpore possunt contenta diversimode collocari, ita quod unum alligatur inseparabiliter, reliquum vero minime. Et stellae fixae dicuntur immediate positae in octava sphaera, cuius motu moventur ; planetae vero sunt in orbibus inferioribus, qui moventur motu alio ; et ideo aspectui nostro errare videntur, dum contra viam superioris orbis incedunt.
Ad illud quod quaeritur, quare in ultima sphaera luminaria plura posuit Deus, ad hoc assignat Philosophus tres rationes. Et prima ratio est, quia sphaera octava maxime est causa vitae inferiorum prae caeteris sphaeris ; et hoc non potest esse nisi per diversum lumen in diversis stellis.
Secunda ratio est, quia natura temperavit ut daret inferioribus sphaeris, quae plures habent motus, stellam unam ; et superiori, quae habet pauciores, daret stellas multas.
Tertia ratio est, quia motus influit a superioribus orbibus in inferiores. Quia ergo praedominantia in influente debet esse ut orbis ille caeteris praecelleret inferioribus quos movet, abundavit in corporum luminarium multiformitate.
Inter has autem rationes media ratio videtur esse probabilior, in qua ostenditur divina sapientia, quae multiformitatem ad unitatem reducit ; et ideo illi sphaerae, quae plus accedit ad uniformitatem motus, dedit multiformitatem corporum ; illis vero, quae habent motuum multiformitatem, dedit luminarium unitatem.
QUAESTIO II.
Utrum luminaria in orbibus suis moveantur motibus propriis.
Secundo quaeritur, utrum luminaria moveantur in orbibus suis motibus propriis.
Et quod sic, videtur.
- Aves enim, quae sunt ad ornatum aëris, motu proprio moventur in illo, et pisces in aquis : ergo et pari ratione luminaria in caelis.
- Item, motus orbium non ponitur nisi propter motum luminarium, quia, circumscripto corpore, de se aequaliter habent influere, sive moveantur sive stent ; sed natura non facit per plura quod potest facere per pauciora, nec facit cum maiori difficultate quod potest facere cum minori ; si ergo idem facit motus sideris, quod facit motus totius orbis, videtur quod naturae sit consonum ponere quod stellae moveantur propriis motibus.
- Item, si luminaria moventur motu suorum orbium, cum moveantur motibus disparatis et quasi in oppositum caelo stellato, tunc videtur quod fiat ibi obviatio et retardatio, cum illud in quo moventur, sit unum corpus continuum.
- Item, manifeste videmus ad oculum, in planetis esse elevationes et depressiones, progressiones et retrogradationes ; sed hoc non posset esse nisi propriis motibus moveri habeant : ergo etc.
Sed contra :
- Si motibus propriis moventur planetae, ergo vel duo corpora erunt in eodem loco, vel necesse est vacuam esse viam, per quam transit planeta, vel necesse est corpus caeli rarefieri et condensari et ita corrumpi ; sed quodlibet horum est manifeste impossibile : ergo etc.
- Item, natura non deficit in necessariis, maxime circa ea quae sunt in ipsa nobiliora ; ergo si in his quae moventur motu proprio, providit instrumenta, utpote pedes et alas vel pennas, videtur quod in caelestibus corporibus debuerit dare ista ; sed ista non habent sicut patet ad sensum : ergo vel natura in eis deficit vel non moventur motibus propriis.
- Item, stellae in octava sphaera non moventur nisi motu illius sphaerae ; ergo si ita collocatur unusquisque planeta in suo orbe, sicut stellae in octava sphaera, videtur quod nullum luminare proprio motu habeat moveri.
- Item, si luminaria aliqua moverentur motu proprio ad faciendum progressionem vel retrogradationem, Impossibile esset motum caeli esse uniformem ; si ergo motus est uniformis et perpetuus, videtur quod nihil sit planetas moveri motibus propriis et aliquando retrocedere aliquando progredi.
Respondeo : Dicendum quod de hac quaestione controversia est inter naturales et mathematicos.
Mathematici enim, maxime considerantes apparentia, ut illa possent salvare simul cum motus perpetuitate et uniformitate, posuerunt excentricos et epicyclos, et planetas moveri motibus propriis in epicyclis ; et secundum hoc, salvata motus uniformitate, aliquando contingit planetam de primi, aliquando elevari secundum motum ipsius planetae in epicyclo, et epicycli in excentrico, et excentrici circa centrum proprium, quod est extra centrum mundi.
Ad obiectionem autem naturalium de corporis illius continuitate respondent diversimode, dicentes quod non est inconveniens, si corpus illud scinditur motu planetae, quia naturae igneae. Alii dicunt quod corpus illud non scinditur, et planetae pertranseunt ; corpus enim lucis simul potest esse cum alio corpore.
Positio vero naturalium est, sicut Aristotelis et Commentatoris, quod planetae non moventur nisi motu suorum orbium, sicut clavus fixus in rota movetur motu rotae, non proprio ; et hoc ponunt propter illius corporis incorruptibilitatem, propter quam non potest scindi nec transitum praebere alii corpori. Ponunt etiam idem esse centrum orbium superiorum et inferiorum, scilicet centrum mundi, propter rotunditatem perfectam ipsorum orbium qui circulariter moventur, ita quod unus non subintrat alterum. Ponunt etiam cum hoc maiorem et minorem velocitatem in orbibus ; et ex hoc habere modo retrogradationes, modo progressiones, quia, cum unum corpus multum praecedit alterum sua velocitate, alterum videtur retrocedere. Et haec omnia valde videntur rationi consona.
Et ideo, licet positio mathematicorum secundum iudicium sensuum videatur esse verior, quia secundum illam viam procedendo et indicando non falluntur circa motus corporum superiorum, secundum rem tamen non oportet esse verius, quia falsum frequenter est via inveniendi verum ; sed rationabilius videtur procedere et ponere naturalis philosophus.
Ideo si illam positionem sustinere velimus, potest responderi ad ea quae obiciuniur in oppositum.
[Ad obiecta] :
- Ad illud enim quod obicitur, quod aves in aëre et pisces in aquis motibus propriis moventur, dicendum quod non est simile, quia tam aër quam aqua sunt corpora, quae possunt rarefieri et condensari. Et praeterea, ista elementa non sunt sic nata moveri, ut corpora, quae ad eorum ornatum spectant, ipsorum motu sufficienter possint transmutari localiter, secundum quod exigit decor universi. Praeterea, ipsis animalibus competit motus progressivus propter sui indigentiam, et qui est ad assequendum aliquod delectabile ; et hoc in luminaribus caeli nec competere potest nec debet.
- Ad illud quod obicitur, quod motus orbium est propter motum luminarium, dicendum quod verum est ; tamen ex hoc non sequitur quod sola luminaria debeant moveri. Non enim sic salvatur integritas corporis quinti, si stellae moveantur motibus propriis, sicut si moveantur in orbibus suis, quia ibi per talem motum corporum caelestium non fit aliqua mutatio de loco ad locum secundum totalitatem mobilis, sed circa locum, nec alicuius corporis divisio ; et hoc totum perfectio et incorruptibilitas caeli exigebat.
- Ad illud quod obicitur, quod, si moventur motu orbium, videtur quod sit retardatio et obviatio, dicendum quod non est obviatio, nisi quando directe secundum eamdem lineam corpora moventia sibi obviant. Hic autem non est sic, quia orbes inferiores sunt sub superioribus ; ideo motus eorum eis non repugnat nec etiam retardat propter maximam mobilis ad motorem obedientlam.
- Ad illud quod obicitur de illis retrogradationibus et progressionibus, dicendum, sicut tactum est, quod etsi videantur fieri ad sensum, hoc non est nisi propter maiorem et minorem velocitatem ipsorum orbium, quam si quis bene sciret explicare, hac via unica posset salvare illud ad quod salvandum mathematici ponunt circulorum et centrorum multitudinem ; sed hoc ad aliam scientiam spectat.
QUAESTIO III.
Utrum conveniat alicui orbi moveri absque stellis.
Tertio quaeritur, utrum conveniat alicui orbi moveri absque stellis.
Et quod non, videtur.
- Quia caelum empyreum ponitur a Sanctis esse immobile propter sui uniformitatem ; sed caelum, quod universaliter caret stellis, est uniforme : ergo nullum caelum quod caret stellis, est mobile.
- Item, ubicumque est motus ibi est continuitas et variatio ; sed continuitas, quae est in motu, est a continuitate magnitudinis : ergo pari ratione variatio motus est a varietate mobilis. Sed corpus caeleste quod caret stellis, non habet in suis motibus varietatem : ergo nec mutabilitatem.
- Item, omnis motus est propter aliquam indigentiam supplendam vel in ipso mobili vel in aliquo inferiori ; sed caelum quod caret stellis, non potest moveri propter suam indigentiam, cum nulla in motu illo eius indigentia compleatur ; nec propter supplendam indigentiam in inferioribus, quia ita bene influit quiescendo sicut movendo, et uniformiter : ergo videtur quod nullo modo absque stellis caelesti corpori moveri competat.
- Item, motus caeli est perfectissimus omnium motuum, et ideo est omnium motuum regula : ergo si per regulam mensurantur omnia quae sunt in genere illo, anima mensurat omnes motus per motum primi mobilis : ergo motus primi mobilis maxime notus est ipsi animae. Sed nullius corporis motus est notus ipsi animae, nisi quod habet in se aliquod luminare, quia non deprehenditur motus orbis nisi per motum luminaris : ergo videtur quod non sit ponibile aliquem orbem moveri, qui careat omni luminari, praecipue cum motus eius lateat sensum nostrum, et sacra Scriptura uniformis orbis reticeat motum. Et sic videtur quod ponere aliquem orbem moveri supra firmamentum quod est nostris oculis conspicuum, sit temerarium.
Contra :
- Omnis multitudo reducitur ad unitatem ; ergo motus corporis multiformis reducitur ad motum corporis uniformis ; sed uniforme corpus non est, nisi quod caret omni luminari : ergo videtur quod ultra istos orbes, in quibus sunt luminaria, sit aliquod caelum mobile.
- Item, motus ille qui est mensura omnium motuum, est ille qui est ab oriente in oriens per occidens, qui est motus diei naturalis effectivus et complet viginti quatuor horas ; sed dies naturalis omni tempore est uniformis : ergo et iste motus : ergo et mobile : ergo etc.
- Item, si est recta ordinatio medii ad extrema, necesse est medium participare quodam modo naturam utriusque extremi ; sed caelum crystallinum medium est inter empyreum et firmamentum : cum ergo empyreum sit uniforme et immobile et firmamentum sit multiforme et mobile, videtur quod crystallinum caelum sit aut multiforme et immobile aut uniforme et mobile. Sed si multiforme et immobile esse non potest, cum varietas mobilis disponat ad motum : ergo necesse est quod sit uniforme et mobile.
- Item, quandocumque aliqua plura concurrunt ad constitutionem alicuius, necesse est per virtutem alicuius illa coniungi : ergo quandocumque plura mobilia concurrunt ad effectum unum conformem per suam influentiam, necesse est quod coniungantur per alicuius mobilis uniformitatem. Si ergo virtus planetarum et stellarum concurrit ad productionem effectuum in his inferioribus secundum quamdam conformitatem, necesse est ultra illa esse aliquod mobile per quod iungantur, quod quidem habeat in toto et in partibus uniformitatem ; et ita alicui orbi absque stellis competit moveri.
Est igitur quaestio, quis sit ille orbis, et per quam naturam competit ei moveri. Si enim, quia caelum est, tunc ergo empyreum erit mobile. Si quia caelum quod est non tantum continens sed etiam contentum, obicitur tunc de caelo igneo et aethereo, qui quidem continent et continentur, et tamen non moventur orbiculariter.
Iuxta hoc quaeritur de sufficientia et numero caelorum ; et cum natura caelestis distinguatur ab elementari, quomodo aliquae differentiae caelorum sumuntur penes elementa ? Si tu dicas, quod propter naturam perspicui in eis repertam, tunc cum perspicuitas sit in aqua, elementum aquae deberet dici caelum.
Respondeo : Dicendum quod est ponere aliquod caelum moveri, quod caret luminarium et stellarum varietate ; et hoc est caelum aqueum sive crystallinum. Ad cuius cognitionem, etsi pauci philosophi pervenerunt, quia corporeum latet sensum, ratiocinando tamen pervenerunt aliqui ; et illi qui pervenerunt, posuerunt ipsum moveri, sicut quidam astronomi nisi sunt hoc probare. Communiter tamen ad cognitionem existentiae huius caeli pervenerunt omnes tractatores catholici, auctoritate sacrae Scripturae divinitus illustrati, quae ipsius existentiam expresse declarat, motum tamen eius vel quietem non explicat. Sed doctores theologiae, rationibus suffulti, communiter ponunt illud caelum moveri.
Et inter alias rationes potissima ratio est illa quae sumitur ex perfectione universi, ex qua etiam distinctio caelorum et numerus rationabiliter potest investigari. Et hoc patet sic. Caelum enim de sua communi acceptione dicit aliquam naturam perspicuam et contentivam ; de sua vero propria acceptione nominat naturam perspicuam, contentivam, supra contrarietatem elevatam.
Secundum primam acceptionem caelorum distinguuntur a Rabano septem caeli.
Natura enim perspicua et contentiva aut est luminis dativa aut receptiva. Si est dativa : aut est uniformis non mota et sic est empyreum, aut est multiformis et mota et sic est sidereum, aut est uniformis et mota et sic est crystallinum. Quarta differentia esse non potest, scilicet quod sit multiformis non mota, propter hoc quod motus est passio consequens naturaliter ad multiformitatem corporis.
Si autem natura perspicua est luminis receptiva, aut separabiliter aut inseparabiliter. Si inseparabiliter : aut secundum circulum superioris superficiei, et tunc est igneum ; aut secundum circulum inferioris superficiei, in quo communicat aëri, et tunc est olympium, quod quidem dicitur olympium propter Olympi montis approximationem. Si autem est receptiva separabiliter, sicut aër, qui illuminatur ex praesentia corporis luminosi et obtenebratur ex eius absentia, hoc dupliciter : aut secundum superiorem partem et sic est aethereum, aut secundum inferiorem et sic est aëreum.
Et in hac distinctione comprehenduntur omnia corpora mundi praeter terram et aquam. Terra enim non potest comprehendi nomine caeli, quia caret tam perspicuitate quam ambiendi capacitate. Aqua autem similiter caret, quia, quamvis habeat perspicuitatem, non tamen am bit undique. Et sic ex ista sufficientia caelorum, in qua ostenditur sapientia Conditoris et perfectio universitatis, satis manifeste apparet quod oportet ponere aliquem orbem sine luminarium multiformitate moveri ; et illud proprie dicendum est primum mobile.
Haec autem distinctio et sufficientia sumta est secundum enumerationem Rabani, qui caelos numerat secundum communem acceptionem caeli, prout nominat naturam perspicuam et contentivam ; sic enim comprehendit naturam caelestem proprie dictam et elementarem, licet non omnem.
Si autem caelum proprie dicatur natura caelestis, scilicet natura perspicua undique contentiva, et nulli contraria, sic distinguitur a quibusdam philosophis per octo orbes, qui dixerunt octavam sphaeram ultimam esse. Alii autem, amplius illuminati in hac materia, ultra octavam sphaeram posuerunt nonam. Tertii, perfecte illuminati, venerunt ad perfectam orbium distinctionem ut ponerent decimam sphaeram, in qua est quies et vita sempiterna, videlicet caelum empyreum, de quo, etsi Augustinus vix aut nunquam loquatur, Beda tamen et Rabanus ipsum esse expresse testantur.
Horum autem numerun et sufficientiam possumus sumere sic. Distinctio enim caelorum aut est per diversitatem propriarum formarum aut per distinctionem motuum et luminarium contentorum. Si per diversitatem formarum, sic distinguimus tres caelos. Aut enim viget in eo natura perfectae luminositatis, et sic est habile ad statum gloriae, et ideo quietum ; et sic est empyreum. Aut viget in eo natura perfectae perspicuitatis et effectivae frigiditatis, et sic est crystallinum sive aqueum, quod quidem facit ad conservationem rerum corruptibilium, et ideo est habile ad motum. Aut viget in eo natura perspicuitatis simul et luminositatis et effectivae caliditatis, et sic est caelum sidereum, quod quidem facit ad transmutationem rerum inferiorum ; ideo est multiforme et motum.
Si vero fiat distinctio caelorum penes distinctionem luminarium, sic est distinctio orbium. Aut enim orbis continet multitudinem siderum aut unitatem. Si multitudinem, sic est caelum stellatum ; si unitatem, sic cum septem sint planetae, secundum quos regitur universitas temporum, quae septenario dierum clauditur, septem sunt orbes ; et sic tertium caelum sua multiformitate continet octo sphaeras sive orbes, et duo sunt praecedentes, et ita decem, ut sic perfectioni partium universi respondeat etiam perfectio numeri, scilicet denarii.
Ex praedictis igitur patet quod qualitercumque sumatur sufficientia caelorum, sive sub propria appellatione caeli sive sub communi, ponere est caelum crystallinum moveri, quod quidem caret stellis.
Et ideo ad quaestionem propositam respondendum est quod absque stellis potest aliquis orbis moveri, scilicet caelum aqueum quod est mobile primum et quod uniformiter movetur ab oriente in oriens per occidens ; et illius virtute trahitur firmamentum et omnes orbes inferiores, ut uno die naturali, scilicet per spatium viginti quatuor horarum, ab oriente in oriens revolvatur, quamvis nostro sensui non appareat, et aliqui philosophi hoc senserint quod firmamentum sit mobile primum. Aliqui tamen philosophi deprehenderunt quod ipsum firmamentum movetur proprio motu, ita quod in centum annis procedit uno gradu. Sive autem hoc sit verum sive falsum, hoc tenendum est, quod communiter doctores theologiae ponunt quod est caelum aliquod mobile ultra firmamentum, carens stellis. Et concedendae sunt rationes hoc ostendentes.
[Ad obiecta] :
1-2. Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod est uniforme, dicendum quod si habeat uniformitatem per carentiam diversitatis partium, habet tamen diversitatem secundum rationem dextrae et sinistrae per comparationem ad influentiam motoris, et haec diversitas sufficit ad faciendum motum.
Et per hoc patet responsio ad secundum, quia non est talis variatio in illo motu primi mobilis, quae exigat diversitatem luminis in partibus, quin potius concordat uniformitati. Etsi enim motus dicatur variatio respectu quietis, motus tamen primi mobilis respectu aliorum est uniformis.
- Ad illud quod obicitur, quod aequaliter influit, cum movetur et quiescit, dicendum quod falsum est. Si enim quiesceret, non moveret orbes inferiores suo motu ; nunc autem, cum movetur, vis motiva ab ipso descendit in corpora in| feriora.
- Ad illud quod obicitur, quod motus eius debet esse notissimus, cum sit regula aliorum motuum, dicendum quod non oportet esse notum sensui in se, sed sufficit quod notificetur in effectu suo. Sic etiam non percipimus revolutionem octavae sphaerae ab oriente in oriens manifeste nisi per solem et et alia luminaria. Per hunc modum uniformitas quantum ad spatium horarum nobis motum caeli uniformis expresse indicat ; hunc tamen percipimus per varietatem diei et noctis.
Ad illa vero, quae ultimo querebantur, iam palet solutio ex praedictis.
ARTICULUS II.
De luminaribus in comparatione ad ea in quae agunt.
Consequenter quaeritur de ipsis luminaribus in comparatione ad ea in quae agunt. Et circa hoc quaeruntur tria.
Primo quaeritur, utrum in luminaribus diversis sit diversitas perfectionum.
Secundo quaeritur, utrum habeant diversitatem impressionum.
Tertio quaeritur, utrum ex eorum impressionibus causetur diversitas morum.
QUAESTIO I.
Utrum luminaria habeant diversitatem perfectionum.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum luminaria diversitatem habeant perfectionum.
Et quod sic, videtur.
1. Sicut vult Philosophus, sol non est nomen individui, sed speciei ; similiter et luna. Constat autem quod sol et luna sunt imposita diversis : ergo ea sunt diversa secundum speciem.
2. Item, non potest esse nisi unus sol, sicut dicit Philosophus, quia sol est ex tota sua materia ; sed si sol ab aliis luminaribus non differret nisi solo numero, non esset ex tota sua materia : ergo differt amplius quam numero : ergo differt specie.
3. Item, corpus quod est naturaliter luminosum, et corpus quod ex se est opacum, sunt alterius et alterius naturae secundum speciem ; sed corpus solis de sui natura est luminosum, lunavero, quantum est de se, opacum corpus est, quod patet in eclipsatione solis ex interpositione lunae : ergo sol et luna differunt specie ; pari ratione et alii planetae.
4. Item, terra ornata est diversis lapidibus et plantis et animalibus secundum speciem : ergo pari ratione videtur quod caelum sit ornatum diversis luminaribus secundum speciem differentibus.
Sed contra :
- Corporis simplicis, non habentis admixtionem alterius corporis, partes sunt unigeneae et ad totum et inter se ; sed caelum, sicut probat Philosophus, est corpus simplex, non mixtum, et similiter luminaria : ergo non habent formas secundum speciem diversas.
- Item, luminaria sunt ex aggregatione lucis sui orbis, sicut vult Philosophus, in libro De Caelo et mundo ; sed maior aggregatio et minor non facit diversitatem secundum speciem, sed solum secundum numerum : ergo luminaria caeli non perficiuntur diversis formis secundum speciem.
- Item, flamma maior et minor non differunt secundum speciem, quamvis sit in una maior aggregatio luminis quam in alia : ergo si sic videtur esse circa luminaria caelestia, videtur quod non differant forma specifica.
- Item, nobilissima forma, quae sit in sole, est ipsius lux ; et nobilissima forma in unaquaque re est forma ultima : ergo lux est forma ultima et completiva solis in specie sua. Sed in luce convenit cum omnibus aliis luminaribus ; ergo videtur quod luminaria caeli specib non sint distincta.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod communis philosophorum positio fuit, quod inter luminaria caeli est reperire diversitatem quantum ad speciem et formam.
Et istud concordat satis rationi rectae, quamvis non omnino recta ratio moverit quosdam ad ponendum diversitatem secundum speciem in luminaribus caeli. Posuerunt enim aliqui quod luminaria secundum speciem erant necessario diversa propter hoc, quod non habeant materiam transmutabilem, et unumquodque erat ex tota sua materia.
Sed haec ratio est falsa et vana et principium erroris, et occasio fuit aliquibus ponendi in omnibus hominibus animam unam, sicut melius patebit infra. Unde quod transmutabilitas materiae requiratur ad diversitatem secundum numerum, dicendum quod hoc non est generaliter verum, utpote in diversitate secundum numerum, quae attenditur in aliquibus secundum simultatem suae productionis et secundum immediatum egressum a primo opifice ; sed in his solum habet veritatem, quorum unum generatur ex alio.
Et ideo, hac ratione praetermissa, potest sumi ratio diversitatis illorum luminarium ex parte quadruplicis causae.
Et primum ex parte finis sumitur ratio. Sunt enim producta propter diversas influentias in his inferioribus faciendas et propter ornandam caelestem naturam ; et ideo competebat diversas habere species et virtutes, ut ex diversarum virtutum coniunctione resultaret perfectio in effectu, et ex diversarum specierum comparatione pulcritudo consurgeret in ornatu.
Sumitur etiam ratio ex parte efficientis, qui secundum suam potentiam et sapientiam et bonitatem diversa producit secundum speciem et formam, ut quod dari non poterat uni soli per se, daretur diversis in specie.
Sumitur etiam ratio ex parte materiae. Sicut enim in mixtis materia secundum diversitatem mixtionum aptatur ad susceptionem diversarum formarum, sic in corporibus simplicibus secundum maiorem raritatem et densitatem in suis partibus ad diversarum formarum aptatur susceptionem, sicut patet in elementis, quorum materia secundum maiorem densitatem suscipit formam terrae ; dum autem rarefit secundum plus et minus, disponitur ad formas aliorum elementorum. Per hunc modum intelligendum est in caelo. Cum enim in caelesti natura, sicut dicitur in libro De substantia orbis, sit reperire rarum et densum, contingit secundum maiorem raritatem et densitatem, materiam diversarum formarum esse susceptibiiem. Aliter tamen est rarum et densum in materia elementari et natura caelesti. In elementis enim causantur a frigido et calido dissolvente et constringente partes materiae ; in caelo autem causantur solummodo secundum diversum partium situm. In denso enim sunt partes propinquiores, et in raro magis distantes, quia in denso sunt compressae et magis unitae et in raro sparsae.
Sumitur etiam ratio ex parte formae. Lux enim est una forma communis, reperta in omnibus luminaribus, et secundum cuius participationem maiorem et minorem sunt magis et minus nobilia ; et ideo, cum istam formam diversimode participent, diversos habent gradus completionis, ideo etiam diversas formas completivas.
Concedendae sunt igitur rationes ostendentes luminaria caeli secundum speciem esse diversa, quamvis illa ratio parum valeat quod sunt ex tota sua materia, sicut iam ostensum est.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod obicitur, quod est corpus simplex, dicendum quod simplicitas corporis tollit diversitatem, quae ortum habet ex mixtione et formis perficientibus mixtum ; sed non tollit illam diversitatem, quae venit ex diversitate formarum simplicium, sicut patet, quod, quamvis elementum sit corpus simplex, non tamen omnia elementa sunt unius speciei.
2-3. Ad illud quod obicitur, quod sunt ex aggregatione lucis, dicendum quod non tangitur ibi tota ratio, sed solum tangitur dispositio ad diversitatem. Et ideo sequens ratio non valet de flamma maiori et minori ; plus enim differunt luminaria quam flamma maior et minor, sicut colligitur ex suis virtutibus et operationibus consequentibus.
- Ad illud quod obicitur, quod forma ultima est completiva, dicendum quod hoc est verum respectu formarum quae disponunt ad ipsam ; lux autem potius est forma perficiens alias formas corporales quam ad eas disponens, cum secundum eius participationem maiorem et minorem formae corporales sint magis et minus completae.
Vel dicendum quod lux est nobilissima formarum corporalium, earum scilicet quae sunt ei extraneae ; sed non est verum de formis luminarium caelestium, in quibus virtus eius et natura complete salvatur.
QUAESTIO II.
Utram diversa luminaria diversas habeant impressiones super corporalia.
Secundo quaeritur, utrum diversa luminaria habeant diversas impressiones super corporalia.
Et quod sic, videtur.
- Primo auctoritate Augustini, in V De civitate Dei : Non usquequaque absurde potest dici ad corporum differentias afflatus valere sidereos, sicut in solaribus accessibus et recessibus videmus ipsius anni tempora variari, et lunaribus incrementis et decrementis augeri et minui quaedam genera rerum, sicut mirabiles aestus oceani.
- Item, astronomi dicunt quod quaedam stellae calefaciunt, quaedam infrigidant, quaedam humectant, et quaedam desiccant ; et hoc ostendunt per sensus experientiam : ergo videtur quod corpora caelestia impressiones diversas habeant super corpora.
- Item, ad diversitatem formarum sequitur diversitas virtutum, et ad diversitatem virtutum sequitur diversitas impressionum : ergo luminaria caelestia, differentia specie et natura, diversas efficiunt impressiones super haec inferiora.
- Item, si diversas impressiones et virtutes non haberent, videtur quod diversitas in eis frustra esset ; sed non est frustra : ergo etc.
Contra :
- Obicitur per Scripturam. Dicitur enim Genesis 1, 14, quod sint in signa et tempora etc. ; sed aliud est signum et aliud causa : si igitur luminaria nihil possunt, nisi secundum quod Deus instituit, videtur quod nihil habeant in his inferioribus efficere sed solum signare.
- Item, Damascenus : Nos autem dicimus, quod ipsa non sunt causa alicuius eorum quae fiunt, neque corruptionis alicuius eorum quae corrumpuntur ; ergo videtur quod non habeant in his inferioribus efficere aliquam impressionem.
- Item, quod non habeant diversam impressionem, videtur, quia aut imprimunt formam quam habent, aut formam quam non habent. Formam quam non habent, non possunt imprimere, quia agens debet esse in actu respectu passi. Si imprimunt formam quam habent, aut ergo formam in qua communicant, aut formas in quibus differunt. Si formas in quibus differunt : ergo videtur quod luna generet lunam, et sol solem, et hoc est falsum. Si formam in qua conveniunt : ergo videtur quod omnia luminaria eamdem habeant impressionem in his inferioribus.
- Item, sol calefacit propter suum motum et emissionem radiorum, et ita mediante lumine ; sed omnia luminaria caelestia communicant in luce et in radiorum emissione et in motu : ergo videtur quod omnia habeant calefacere : ergo nihil est illud dicere quod quaedam calefaciunt, quaedam non.
- Item, sol habet virtutem illuminandi et calefaciendi haec inferiora ; si ergo sol plus communicat de virtute sua lunae quam alicui inferiori corpori, videtur quod luna eamdem habeat impressionem, licet minus intensam.
- Item, ignis inter omnia elementa maxime accedit ad naturam caelestem : ergo omnia luminaria caelestia plus communicant cum igne quam cum aliquo elementorum : ergo videtur quod maxime habeant effectum supra ignem et eius qualitatem : ergo videtur quod omnia in sui actione et dominio qualitatem ignis intendant et fortificent ; et ita videtur quod omnia desiccent et calefaciant, et nulla infrigident.
Respondeo : Dicendum quod luminaria caelestia impressionem habent super elementa et elementaria corpora, impressionem, inquam, non unicam tantum sed multimodam.
Ratio autem, quare superiora in haec inferiora agunt et imprimunt et rerum qualitates intendunt, est, quia sunt corpora nobiliora et praecellentia in virtute, sicut praecellunt in situ ; et ideo, cum ordo universitatis sit, ut potentiora et superiora influant in inferiora et minus potentia, ordini universitatis competit ut luminaria caelestia influant in elementa et corpora elementaria. Status etiam ordinis hoc requirit, quia, sicut in motu locali venitur ad unum movens immobile, ita in motu alterationis secundum qualitatem necesse est venire ad unum alterans non alterabile secundum easdem qualitates. Et ideo cum elementa et ex elementis commixta sint secundum primas qualitates alterantia et alterabilia, recte disposuit divina Sapientia corpora caelestia, utpote luminaria, quae inferiora alterarent sua influentia secundum qualitates primas, ita quod ipsa tam qualitatibus quam alterationibus illarum essent carentia.
Ratio vero, quare diversa imprimunt, a quibusdam sumitur propter diversitatem qualitatum, sicut scribitur in libro De substantia orbis. Ibi enim dicitur secundum quorumdam opinionem, quod luminaria caeli qualitates habent primas ; sed non habent eas omnino univoce cum qualitatibus elementaribus, pro eo quod secundum illas agere possunt in haec inferiora, sed ad invicem pati non possunt.
Sed ista ratio non videtur conveniens ; si enim essent aequivoce, tunc effectus eorum non concordaret qualitatibus elementaribus.
Et ideo melior sumitur ratio ex parte diversitatis virtutum. Quia enim Conditor mundi corpora caelestia incorruptibilia posuit ad regulandum et regendum corruptibilia, quae sunt diversa et multiformia, dedit eis virtutes consequentes suas species, secundum quas diversa luminaria aspectum haberent ad diversa elementa et ad diversa corpora mineralia. Unde quia luna ex virtute sibi indita cum adiutorio luminis aspectum habet super humorem, ideo per suam influentiam humidum augmentat, et ad eius praesentiam excrescunt maria et quasi exaestuant et effluunt, ad absentiam vero in sinum suum colliguntur et refluunt. Sic etiam intelligendum est et in aliis luminaribus.
Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod luminaria in his inferioribus habent diversas impressiones.
[Ad obiecta] :
1-2. Ad illud vero quod obicitur, quod nullam habent impressionem, quia sunt signa tantum, dicendum quod Scriptura non dicit quod sint tantum in significationem, quia et sunt in significationem et sunt in efficaciam. Magis tamen exprimit quod sint signa quam quod sint causae, pro eo quod nec causant sufficienter nec causant necessario ; et ideo magis attribuit eis rationem signorum.
Et per hoc patet responsio ad illud Damasceni, cum dicit quod non sunt causa in his inferioribus. Non vult enim negare quin habeant influentiam, sed hoc vult dicere quod nec sunt principia inferiorum sufficientia nec sunt necessaria. Operantur enim ut causae universales, quae per particulares indigent adiuvari et possunt impediri.
- Ad illud quod obicitur tertio : aut imprimunt quod habent aut quod non habent, dicendum quod primo influunt virtutem suam quam habent, et per illam generant et augmentant formam et speciem quam non habent. Et cum dicitur quod nihil dat formam quam non habet, dicendum quod habere dicitur duobus modis : vel virtualiter vel formaiiter ; et ad hoc, quod impartiatur aliquid alicui, sufficit quod habeat virtualiter, non oportet quod habeat formaiiter, sicut movens immobile dat motum quamvis ipsum non moveatur ; sic intelligendum est in proposito. Praeterea, cum ponuntur corpora caelestia imprimere in haec inferiora et diversas qualitates aggenerare, hoc non est intelligendum quod eis dent ex se, sed quod educunt illud quod est in potentia in actum. Praeterea, non est intelligendum quod dent per se solum, sed adiuvando virtutem naturae inferioris. Hoc autem faciunt tum per virtutem lucis in qua communicant, tum etiam per virtutes proprias secundum quas agunt in haec inferiora, non ut producant sibi similia, sed ut influendo conservent, regant et intendant rerum inferiorum qualitates et naturas.
- Ad illud quod obicitur, quod omnium sit calefacere, responderi potest quod motus et lumen non est sufficiens causa caloris, sed motus cum velocitate et lumen cum radiorum multiplicatione. Et quia haec non concurrunt in omnibus luminaribus, ideo non possunt omnia calefacere.
Posset etiam ad hoc reddi alia ratio, quia hoc non tantum facit motus et luminositas, sed etiam ad hoc facit virtus propria, secundum quam stella vel planeta calefaciens aspectum habet super naturam igneam principaliter.
- Ad illud quod obicitur, quod sol magis communicat virtutem suam lunae quam alicui inferiori, dicendum quod, sicut dicit Philosophus, actus activorum est in patiente et disposito ; et Boethius : Omne quod recipitur est in recipiente per modum recipientis, non recepti. Quoniam igitur haec inferiora sunt susceptibilia luminis pariter et caloris, hinc est quod sol non tantum ea illuminat, sed etiam inflammat. Quia vero luna nata est illuminari sed non est nata calefieri, hinc est quod a sole lumen recipit et refundit, calorem vero non recipit nec refundit.
- Ad illud quod obicitur, quod natura ignis plus convenit cum natura caelesti, dicendum quod de luminaribus caelestibus est loqui dupliciter, scilicet quantum ad naturam in qua conveniunt, videlicet quantum ad naturam lucis ; et quantum ad hanc verum est dicere quod universaliter magis conformantur igni quam elemento alii. Est etiam nihilominus loqui quantum ad virtutes sibi specialiter datas, secundum quod deputantur ad regimen inferiorum ; et quia non tantummodo habent regere ignem sed etiam alia corpora, hinc est quod ex sua institutione primaria aliqua ex eis magis quam ignem aspiciunt elementa alia. Et quia omnis actio attenditur secundum aspectum virtutis agentis ad patiens, sicut dicunt medici et astronomi, hinc est quod quaedam luminaria magis cum igne in effectu communicant, quaedam vero discordant, dum principaliter aspiciunt elementa alia. Aspectus autem ipsorum determinare alterius est scientiae.
QUAESTIO III.
Utrum ex impressionibus luminarium causefur in hominibus diversitas morum.
Tertio quaeritur, utrum ex impressionibus illorum luminarium causetur in hominibus diversitas morum.
Et quod sic, videtur.
- Boethius, in libro De consolatione : Fatum est rebus mobilibus inhaerens dispositio, per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus. Sed etiam Augustinus, in V De civitate Dei, dicit quod fatum est vis positionis siderum, qua existente, quando quis concipitur vel nascitur, cognoscitur qualis futurus sit. Ex prima auctoritate habetur quod fatum vere est ; ex secunda habetur quod fatum est vis stellarum : ergo si totum regimen vitae consistit in fato, sicut dicit Boethius, et fatum est vis siderum, sicut dicit Augustinus, tunc regimen vitae et diversitas morum pendet ex virtute siderum.
2. Item, Philosophus, in libro De proprietatibus elementorum, dicit quod regna vacua facta sunt, et terrae depopulatae apud coniunctio nem duarum magnarum stellarum, scilicet Iovis et Saturni ; sed hoc non esset nisi bella et lites hominum.ex astris penderent : ergo etc.
3. Item, hoc ipsum videtur per sacram Scripturam, Matthaei 2, 2 : Magi cognoverunt ortum regis per apparitionem stellae. Et Ioannis 2, 4 dicit Dominus : Nondum venit hora mea ; similiter Ioannis 8, 20 : Nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora eius. Si ergo Christus homo natus fuit sub constellatione et horam temporis exspectavit in sua passione, videtur quod multo fortius omnes alii homines regi et gubernari habeant et disponi secundum stellarum virtutem.
4. Item, hoc ipsum videtur sensibili experientia. In mortibus enim regum, ut dicunt astronomi, apparet stella cometa, et astronomi et mathematici de multis requisiti se, eundum astrologiae iudicium multa praedicunt vera ; hoc autem non esset nisi mores et affectus hominum disponerentur secundum virtutem stellarum : ergo etc.
5. Item, hoc ipsum videtur ratione certa. Ad universitatis ordinem spectat et ad perfectionem regiminis, ut nihil casu fiat respectu divinae providentiae : ergo si Deus regit ignobilia per nobilia, inferiora per superiora et corruptibilia per incorruptibilia, videtur quod nihil in his inferioribus fiat, quod a stellarum virtute et influentia non procedat. Et si hoc verum est, ergo diversitas morum causatur a diversitate constellationum.
Contra :
- Deuteronomii 4, 19 : Solem et lunam et omnia astra caeli creavit Dominus Deus in ministerium cunctis gentibus, quae sub caelo sunt ; sed quod est creatum in ministerium hominis non praedominatur ei in regimine et virtute Taliter enim esset creatum in dominium non in ministerium. Si igitur astra caeli sunt creata in ministerium, ergo ex eis non pendent principaliter mores hominum.
2. Item, hoc videtur auctoritate ipsius Ptolemaei, maximi astronomi, qui dicit quod sapiens homo dominabitur astris ; sed hoc non esset, si mores hominum causarentur ex impressionibus stellarum : ergo etc.
3. Item, hoc ipsum videtur ratione ostensiva. Quod recte ordinatum est, secundum quod huiusmodi, non tendit nisi ad rectum ; sed caelum cum suis sideribus a primo Conditore rectissime ordinatum est : ergo nunquam tendit nisi ad bonos mores et rectos : ergo aut omnes homines habent bonos mores aut bonitas morum non causatur ex positione siderum.
4. Item, hoc videtur per rationem ducentem ad impossibile. Si enim diversitas morum causatur a positionibus et impressionibus siderum, cum motus eorum sit naturalis et necessarius, diversitas morum in hominibus erit naturaliter et necessario : ergo nec erit liberum arbitrium nec valebit consilium nec meritum erit nec demeritum nec laus nec vituperium. Si igitur hoc est maximum impossibile, quia dehonestat et deturpat totum universum, maximum impossibile est quod diversitas morum causetur a positionibus siderum.
Respondeo : Dicendum quod mores hominum et eventus futurorum a sideribus causari dupliciter potest intelligi : aut necessario et sufficienter aut dispositive et contingenter. Si primo modo dicatur, sic non tantum est falsum, immo est haereticum et diabolicum figmentum, quia repugnat Christianae religioni, repugnat sensui et repugnat etiam rationi.
Christianae religioni repugnat, dum est contra veritatem fidei ei honestatem morum. Veritas enim fidei in hoc errore salvari non potest ; dum enim ponit omnia a sideribus necessario evenire, tollit meritum et per consequens praemium, tollit etiam gratiam et per consequens gloriam.
Honestas etiam morum per, hunc errorem praeiudiclum patitur, dum culpa peccantis in sidera refunditur, et licentia malefaciendi sine reprehensione conceditur, et homo ad adorandum et colendum sidera incurvatur. Et iste est finis huius erroris pessimi quia ad idololatriam perducit. Et in hoc patet hoc esse commentum diaboli, qui maxime ad hoc intendit hominem pertrahere, ut faciat se adorari et coli.
Sensui etiam repugnat, quia sensibili experientia in eadem constellatione conceptos et natos videmus diversificari in moribus et exercitiis et eventibus et naturalibus proprietatibus ; et istud manifeste apparet in Iacob et Esau, qui simul fuerunt concepti et nati, et tamen in omnibus his sunt diversificati. Apparet etiam, quia in eadem constellatione nascitur filius regis et filius rustici, nascitur etiam homo et asinus, nascitur femina et masculus, qui nec communicant in moribus nec in eventibus nec in naturalibus proprietatibus. Et hoc ipsum probat Gregoriiis, in Homilia Epiphaniae, sic : Fateri mathematici solent quod quisquis sub signo aquarii nascitur, in hac vita piscatoris ministerium sortiatur ; piscatores vero, ut fertur, Getulia non habet. Quis ergo dicat quod nemo hic sub stella aquarii nascitur, ubi piscator omnimode non habetur ? Dicunt etiam quod qui sub signo librae nascuntur, trapezetae futuri sunt ; in multis autem locis sub libra multi nascuntur, ubi trapezetae penitus ignorantur.
Repugnat nihilominus rectae rationi, dum superioribus praeponit inferiora, et in se implicat contraria. Superioribus namque praeponit inferiora, dum homini praeponit astra, qui est creatura dignissima, sicut Philosophus testatur et recta ratio hominem esse finem omnium quae sunt. Et ideo dicit Gregorius : Vitam quippe hominum solus qui creavit Conditor administrat ; hon enim propter stellas homo, sed stellae propter hominem factae sunt. Dum igitur hic error mores hominum astris subicit, inferiora suo superiori et ignobiliora nobiliori praeponit.
Non solum autem ex hoc rationi repugnat, sed etiam quia in se opposita implicat. Dicit enim quod, quia mores hominum pendent ex astris et constellationibus, ideo astra sunt veneranda et constellationes observandae ; et hoc est ponere duo opposita. Aut enim necesse est evenire homini secundum constellationes siderum aut non. Si non : ergo non sunt fata metuenda ; si sic : ergo non sunt astra veneranda. Dum ergo ponit fata esse metuenda et astra veneranda, ponit duo contraria. Item, aut evenit homini secundum quod constellatio in suo ortu exigit aut non. Si sic : ergo frustra sunt constellationes observandae in actibus suis, cum secundum primam constellationem necessarium sit ei bona vel mala evenire. Si non in prima constellatione : ergo pari ratione nec in sequentibus : ergo nullae sunt observandae. Dum igitur hic error ponit constellationes effectum habere, et ponit constellationes observandas esse post hominis nativitatem, aperte videtur sibi ipsi contraire. Et sic iste error repugnat sensui et fidei et rationi.
Hoc autem triplex inconveniens quod dictum est, colligitur ex verbis Damasceni et Gregorii et Augustinis. Secundum igitur hunc modum dicendi, scilicet mores hominum et eventus futurorum a stellis necessario et sufficienter causari, falsitas incurritur et haeresis periculosa.
Si autem dicatur mores hominum a dispositionibus siderum variari dispositive et contingenter, sic potest habere veritatem, quia nec rationi nec fidei repugnat. Planum est enim quod dispositio corporis varia multum facit ad variationem affectionum et morum animae. Ut plurimum enim anima complexiones corporis imitatur ; unde cholerici sunt iracundi et sanguinei sunt benigni et melancholici sunt lividi, flegmaticl pigri. Hoc autem non est necessario ; anima enim dominatur suo corpori, maxime quando est adiuta per gratiam. Multos enim videmus cholericos mansuetos et melancholicos benignos. Quoniam igitur virtus corporum caelestium operatur ad mixtionem et qualitatem complexionum, hinc est quod per consequens operatur quodam modo ad qualitatem morum, valde tamen de longinquo ; plus enim facit ad qualitatem complexionis virtus naturae inferioris quam virtus sideris. Unde Augustinus, in V De civitate Dei in solutione cuiusdam quaestionis de duobus fratribus, qui simul infirmabantur et curabantur, unde hoc esset, magis commendat responsionem Hippocratis physici quam astronomi. Hippocrates enim respondit quod hoc erat propter similitudinem complexionis, et astronomus respondit quod erat propter identitatem constellationis. Melius enim respondit physicus, quia causam reddit magis propriam et magis propinquam.
Si igitur hoc modo quaereretur, utrum impressiones siderum aliquo modo disponant ad varietatem morum, respondendum esset quod sic, verumtamen non dispositione necessaria et proxima et sufficiente, sed dispositione remota et contingente. Si autem quaeratur, utrum sint causa sufficiens, respondendum est simpliciter quod non, quia contrarium dicere est haereticum, sicut prius ostensum est.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur de fato, dicendum quod de fato aliter loquitur Boethius, et aliter Augustinus. Boethius enim loquitur de fato, prout est aliquid secundum veritatem ; et sic fatum nominat ordinem in rebus mobilibus, ad divinam providentiam relatum, ordinem, inquam, non solummodo secundum naturam et secundum causam necessariam, sed etiam secundum libertatem voluntatis et contingendam. Dicit enim sic, in libro De consolatione : Providentia cuncta pariter, quamvis diversa, quamvis infinita, complectitur ; fatum vero singula dirigit in motu, locis, formis et temporibus distributa. Et haec temporalis ordinis explicatio, in divinae mentis adunata prospectu, providentia est ; eadem vero adunatio digesta atque explicata temporibus, fatum vocatur. Et sic patet, quod Boethius fatum accipit generaliter ad egressum et decursum omnium rerum, sive voluntariarum sive naturalium, sive necessariarum sive contingentium.
Augustinus vero, in V De civitate Dei, accipit fatum secundum aestimationem philosophorum, qui vocant fatum vim positionis siderum et constellationum, secundum quam cuncta necessario eveniunt in his inferioribus ; et sic fatum nihil est, et ostendit ipse, quod nihil sit.
Et ita aequivoce accipit fatum Boethius et Augustinus, et propter hoc non fit assumtio sub medio, sed magis aequivocationis deceptio, propter quam tollendam de medio dicit Augustinus, V De civitate Dei, quod si quis fatum vocat ordinem causarum quem Deus instituit, cum hoc sit verum, sententiam teneat et linguam corrigat, quia secundum communem usum sic accipitur, sicut mathematici accipere consueverunt.
- Ad illud quod obicitur, quod bella causantur ex positione siderum, dicendum quod illud verbum Philosophi non tribuit aliud sideribus quam quamdam dispositionem ad tales affectus, ex quibus bella generantur. Ex commotione enim alicuius humoris potest aliqua affectio in anima excitari, quam tamen non necesse est ponere, quia anima potest eam reprimere. Sed quia multi sunt insecutores passionum, et eis quibus possunt dominari se ipsos subiciunt, hinc est quod multi se subiciunt impressionibus astrorum. Et ideo frequenter astrologi vera praedicunt, maxime circa homines animaliter viventes ; circa vero spiritualiter sapientes qui dominantur passionibus, pauca possunt vera praedicere, immo, sicut dicit magnus astronomus Ptolemaeus : Sapiens homo dominabitur astris.
- Ad illud quod obicitur, quod Dominus natus fuit sub constellatione, dicendum quod falsum est ; nec apparuit stella, sub cuius regimine nasceretur, nec in patiendo, exspectavit horam fatalem ; sed in nativitate stella apparuit ut signum, in passione vero tempus exspectavit sibi a Deo prae definitum et figuris legalibus praesignatum.
Et si quaeras, unde hoc est quod Magi per illam stellam cognoverunt regem, dicendum quod hoc non fuit solum humana inventione, sed suae mentis attentione et divina revelatione. Praeterea, illa stella non fuit cum aliis stellis creata, sed in nativitate Domini fuit producta, nec motum habuit aliarum stellarum, sicut dicit Chrysostomus, nec fuisse creditur in orbibus aliarum stellarum, sed longe inferius, adeo ut directe appareret super domum.
- Ad illud quod obicitur, quod multa vera praedicunt, et maxime hoc apparet in stella cometa, quae apparet in morte regum, dicendum quod in his quae considerantur circa motum caelestium corporum, infallibiliter possunt vera praedicere et per artem, sicut de eclipsi solis et lunae. In his vero, quae considerantur circa effectum rerum inferiorum quae eis subsunt, probabiliter et per artem possunt vera praedicere, non tamen semper, sicut circa tempestates et serenitates et huiusmodi. In his vero quae subsunt libero arbitrio, frequenter ita dicunt falsa, sicut et vera ; et si aliquando vera videantur dicere, hoc est vel casu vel diabolico instinctu. Nam diabolus, sicut dicit Augustinus, se libenter immiscet in huiusmodl divinationibus.
Nec valet illud quod obicitur de stella cometa, quia, prout significat mortem regis, non fit natura sed divino iussu, ut dicit Damascenus. Si enim naturaliter fit, non videtur magis ratio, quare appareat in morte principis quam in morte rustici ; nisi forte tu dicas, sicut volunt aliqui astrologi dicere, quod stella aliqua praeest principi, quae in eius morte divino iussu ad se trahit partes caelestes, quae erant in eius corpore, quibus abstractis a corpore, generatur dissolutio in eo quod remanet ; et dum sursum trahuntur et stellae approximant, faciunt comam.
Sed tunc remanet quaestio : quare similiter non fit circa rusticum ? Et ideo securius dici potest quod cometa aut non significat mortem principis, sed solum hoc accidit quod moriatur in eius apparitione ; aut si significat, hoc fit divino iussu, qui magis eius mortem praenuntiat, tum quia est persona communis, tum quia ex hoc potest frequenter oriri perturbatio regni, in cuius custodia magis sollicitantur angeli, dum bonum commune praeponunt bono speciali.
- Ad illud quod obicitur, quod de perfectione ordinis est, quod illud quod regitur perfecte subiciatur regenti, dicendum quod hoc verum est, ubi regens aliquid regit per modum dominantis, non per modum ministrantis. Unde quia humani actus reguntur a divina providentia sicut a dominante, nihil potest evenire praeter ipsius providentiae intentionem et cognitionem, et ita nihil casu. Quia vero ab astris diriguntur solummodo per modum ministerii, ideo non oportet quod per omnia subdantur eis, nec hoc exigit perfectio universi.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et primo quaeritur de hoc quod dicit : Congregentur aquae in locum unum, et appareat arida. Primo enim videtur inconvenienter dicere : Congregentur aquae in locum, quia motus ad locum est entis completi ; sed aquae nondum erant productae : ergo male dixit in locum unum congregari.
Item, nihil potest apparere nisi color ; et nullum elementum simplex est coloratum : ergo terra non potest apparere. Male ergo dicit : appareat arida
Item, cum sint alia duo elementa, videlicet ignis et aër, videtur quod insufficiens sit Scriptura, quae nihil de eorum distinctione explicat.
Iuxta hoc quaeritur, quare elementum aquae nominet pluraliter, et elementum terrae singulariter. Si tu dicas, quod hoc est propter aquarum dispersionem, tunc videtur quod male dicat : Congregentur aquae in locum unum.
Item, quaeritur, quare elementum terrae primo vocat aridam et postea vocat terram, cum ante sit dictum : In principio creavit Deus caelum et terram.
Item, cum elementum aquae sit insipidum per naturam et maria sint salsa, non videtur quod congrega tiones aquarum debeant appellari maria.
Respondeo : Dicendum quod Scriptura distinctionem elementorum in his verbis valde eleganter explicat, si quis attendat. Quia enim motus ad situm non est nisi rei completae et habentis formam, nihil aliud fuit aquas congregari in unum, quam ipsi elemento aquae, dando speciem unam et inclinationem ad locum speciei debitum, simul secundum exigentiam formae et inclinationis ad situm dare locum congruum.
Et quia locus aquae est immediate esse circa terram, dum aqua congregatur, ab elementis superioribus, scilicet aëre et igne, separatur. Ergo in congregatione aquarum tangitur per consequens distinctio aliorum duorum elementorum. Rursus, quia aquae sunt natae circumdare terram, et si ex omni parte circuirent terram, ad habitandum nobis et animalibus apta non esset ; ideo sic distinxit, ut in superiori superficie arida appareret. Rursus, si terra esset omnino ab aqua separata, ad germinandum non esset apta ; et ideo sic Deus arefecit terrae superficiem, ut tamen ipsius radicem aqua impleret et per decursum fluviorum etiam irrigaret.
Et propter haec tria tria dicit Scriptura : primo propter elementorum distinctionem : Congregentur aquae in locum unum ; secundo vero propter superficiei terrae denudationem : et appareat arida ; tertio propter irrigationem, quam ab aquis suscipit, ut germinare possit, dicit : vocavit aridam terram, congregationesque aquarum appellavit maria.
Et ex his patent obiecta.
Quod enim primo obicitur de verbo congregandi non valet, quia non fecit Deus aquas congregari sicut prius existentes, sed sicut dans eis formam et naturam, per quam sint aptae natae in unum locum concurrere.
Similiter patet illud quod obicitur de apparitione terrae, quia terra quae apparet, non est elementum purum sed elementum commixtum.
Similiter patet illud quod obicit de distinctione elementorum aliorum, quia in his duobus quae sunt maxime sensibilia et tractabilia, clauditur illorum distinctio quae sunt sensibus nostris occulta.
Similiter patet quare aquam vocat pluraliter et terram singulariter, propter scilicet earum dispersionem. Humidum enim proprio termino est male terminabile ; quia tamen siccum de sui natura terminabile est, ideo terram vocat singulariter.
Et prius vocat eam aridam et postea terram, quia primum nomen dicit proprietatem elementi, videlicet siccitatem, secundum vero nomen dicit eius usum sive utilitatem, quam habet per commixtionem aquae, ut possit coli et fructificare ; ideo dicitur terra quasi trita.
Similiter patet illud quod obicit de aquis. Appellantur enim maria, non quia amaritudo sit prima qualitas aquae, sed quia consequitur aquam in sua congregatione propter grossitiem partium, quae remanent subtilioribus elevatis sursum, vel penetrantibus in terrae profundum, ex qua sub-tiliatione dulcescant.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Eodem die protulit terra herbam virentem. Videtur enim hoc factum esse inordinate ; si enim firmamentum prius factum est quam terra, prius debuit ornari quam terra.
Item, cum mineralia corpora sint ex terra ita bene sicut ligna, videtur quod insuffidenter determinet Scriptura ea quae virtute divina producuntur ex terra.
Item, quaeritur, utrum tunc terra germinaverit tribulos et spinas. Si enim tunc non produxit, videtur quod post peccatum terra fuit fecundior, et novam recepisse potentiam ad producenda talia. Si vero tunc produxit, videtur Scriptura insufficiens, quia non exprimit ; videtur etiam sibi contraria, dum in 3, 17 Genesis dicit, illa in poenam hominis germinari : maledicta terra etc.
Respondeo : Dicendum est quod Scriptura ordinate exprimit et Deus ordinatissime fecit, dum eodem die, quo terra producta est, ex ea herbas et ligna prodire fecit : tum propter erroris remotionem, ut dicit Basilius ne crederetur quod soi esset causa principalis terrae nascentium, sicut dicit Philosophus, quod terra est mater plantarum, et sol pater ; tum etiam, quia plantae et herbae sunt quasi connaturales terrae, dum ei sunt radicitus affixae, trahendo ex ipsa fomentum et originem. Non sic autem est in ornatibus aliorum trium ; et per hoc patet primum obiectum.
Quod vero obicitur de corporibus mineralibus, dicendum quod quia parum recedunt a natura terrae, et quia latent sub terra, non curavit Scriptura specialiter exprimere.
Ad illud quod quaeritur de spinis et tribulis, dicendum quod tunc productae sunt, pro eo quia perfecta fecunditas data est terrae, et nulla herba est, quantumcumque vilis, quae non sit alicuius utilitatis et virtutis ; et ideo cum aliis virentibus herbis et lignis fructiferis intelligendum est ista produci ; et Scriptura ea sub illorum generalitate comprehendit.
Et quod obicitur, quod generata sunt in poenam peccati, dicendum quod spinam et tribulum generari, ubi seminatur frumentum, hoc est in poenam peccati et ex maledictione terrae, quae cum colitur ut det fructum unde homo sustentetur, potius producit unde homo crucietur. Quod autem in multis locis generatur spina et tribulus, hoc non est poena, sed natura.
Dub. III.
Item, quaeritur de hoc quod dicit : Fiant luminaria in firmamento caeli, et quaeritur, quae sint ista luminaria. Si tu dicas, quod sol et luna, quia Scriptura explicat : Fecit Deus duo luminaria magna etc., videtur esse instantia. Primo, quia ista non sunt in firmamento sed sub firmamento ; secundo vero, quia luna non est luminare magnum, cum iudicio sapientum multae stellae sint maiores ; tertio vero, quia luna non videtur esse luminare, sed potius corpus opacum, dum sui interpositione solem facit eclipsari. Si tu dicas, quod luna dicitur luminare, non quia ex se luceat, sed quia lumen a sole recipit, obicitur contra hoc, quia, cum luna sit de natura quintae essentiae, sicut et sol, videtur quod ita debeat lucere, sicut sol.
Item, quaeritur, si lumen recipit, aut sicut corpus transparens aut sicut terminatum aut sicut speculum quod partim habet naturam terminati et partim transparentis. Si recipit sicut transparens, tunc videtur quod non obiciat se visui per se, et quod etiam non possit occultare solem. Si sicut terminatum, tunc duplex oritur inconveniens : primum, quod cum corpus terminatum non est nisi mixtum, non potest luna esse corpus terminatum ; secundum vero, quia tunc non illuminabitur nisi in superficie : ergo videtur quod parum de lumine suscipiat et parum refundat : ergo non debet dici luminare. Si vero recipit sicut speculum, tunc similiter duplex est inconveniens : primum, quod in luna debemus videre imaginem sive speciem solis, sicut videtur in speculo ; aliud, quia tunc non deberet luna illuminare in omnem partem, sicut nec speculum imaginem offert secundum omnem partem.
Propter hoc igitur est quaestio, quare luna dicatur esse luminare, et quare magis lucet de nocte quam de die, et etiam quare magis lucet, dum a sole elongatur, quam cum ei appropinquat ; contrarium enim debet esse si ab ipso accipit lumen.
Respondeo : Dicendum quod circa luminaria caeli quidam singularem tenent opinionem, dicentes quod corpora caelestia sunt ex quatuor elementis, praedominante in eis natura ignis sive caelestis corporis, quod dicunt esse naturae igneae ; praedominante, inquam, non solum secundum qualitatem, sed etiam secundum quantitatem ; et secundum quod in eis magis praedominatur illa natura, secundum hoc habent loca magis et magis suprema. Et quoniam in luna, quae nobis proximior est, minime dominatur natura ignea inter caetera luminaria, et plus reperitur in ipsa de natura luminis susceptiva ; hinc est quod luna per se parum lucet et ex praesentia solis multum suscipit lumen, adeo ut mereatur dici luminare, et magnum luminare propter magnum effectum luminis, quem habet in terris. In suae autem positionis testimonium adducunt hoc quod luna videtur esse corpus terminatum et coloratum ; et ideo inter nos et solem posita radios solis nobis occultat, et soli opposita, dum ex ea parte qua nobis opponitur, lumen suscipit, inferiora illuminat.
Sed haec positio est contra communem viam philosophorum et contra communem viam Sanctorum. Contra philosophos namque est, quia philosophi dicunt quod mixta ex quatuor elementis sunt corruptibilia ; et ad hoc quod sit conveniens mixtio, oportet quod plus sit ibi de natura gravium secundum quantitatem ; et ita luminaria caeli secundum hanc positionem et essent corruptibilia et essent gravia. Quodsi tu respondeas, quod illa sublimata sunt a natura corruptibilitatis et gravitatis, sicut corpora hominum gloriosa, hoc non solvit, quia non quaeritur hic, quid faciat Deus per gratiam et gloriam, sed qualia sint luminaria condita per naturam.
Contra communem viam Sanctorum est, quia, si corpora illa sunt mixta, nobili valde mixtione mixta sunt ; et si hoc, ergo sunt nata perfici ab anima, et sic sunt animalia ; et hoc est contra Damascenum, qui dicit caelos esse inanimatos et insensibiles. Hoc est etiam contra Hieronymum, adeo ut dicere astra esse animata, dicat haereticum. Unde hoc enumerat inter haereses Origenis. Augustinus autem retractat, quia dixerat in libro de Immortalitate animae ; non tamen omnino tamquam falsum condemnat. Ait enim sic in libro Retractationum : Animal esse mundum, sicut Plato sensit, aliique plurimi, nec ratione certa indagare potui, nec divinarum Scripturarum auctoritate persuaderi posse cognovi. Unde tale aliquid a me dictum, quomodo accipi possit quod animal sit mundus, temere dictum reprehendo, non quia hoc esse falsum confirmo, sed quia nec verum esse comprehendo. Quod si dicas, illa esse complexionata non tamen animata, quomodo verum esse poterit, cum nobis complexio sit ad suscipiendum animam proxima dispositio ? Propter haec et his similia hic modus dicendi non videtur approbandus.
Secundo modo potest dici secundum philosophos, quod luminaria producta sunt ex aggregatione lucis suorum orbium. Sicut enim, si calor dispersus in unum colligeretur, fieret intensior et fortior, sic, dum natura lucis in orbibus reperta virtute sui opificis in unum colligitur, luminare constituitur, et secundum hoc luminare est maius vel minus secundum quod maior est in eo lucis aggregatio. Et quoniam luna inter corpora caelestia magis est nobis propinqua et eius orbis, hinc est quod tam ipsa quam eius orbis minus participat de perfectione lucis. Quia tamen multum est naturae lucis conformis, obiecta soli multum illuminatur ; et quia habet densitatem in partibus, ideo radiis solis pervia non est, et propterea radios, quos suscipit, refundit ex ea parte ex qua soli se obicit ; et cum sit nobis propinqua, multum nos illuminat. Et propterea sacra Scriptura vocat solem et lunam duo luminaria magna.
Et haec positio satis est probabilis, non tamen videtur omnino sufficiens. Si enim luna est ex aggregatione et densatione partium sui orbis luminosa, licet non perveniat ad luminositatem solis, videtur quod de se deberet lucere, non tantum ex luminis solaris susceptione, quod ad oculum patet esse falsum.
Et ideo est adhuc tertius modus dicendi secundum Sanctos, scilicet Damascenum et Basilium, dicendo quod luminare non tantum dicit lucem, sed lucis vehiculum et lucis vasculum, propter quod Ecclesiasticus, 43, 2, de sole dicit : Vas admirabile, opus Excelsi. Unde sicut lucerna, quae dicit vehiculum lucis, habet in se duplicem naturam, scilicet lucis quae vehitur, et corporis quod vehit, sic voluerunt dicere de luminaribus caeli. Ait enim Basilius sic : Hoc solare corpus effectum est vehiculum illi primogenito lumini ; sicut enim aliud est ignis, aliud lucerna, sic illi luci vehicula luminaria parata sunt. Item, Damascenus : Luminaribus illis primum clarum lumen Conditor imposuit, non ut impotens dare eis aliud lumen, sed ut non vacans illud remaneret. Luminare enim est non ipsum lumen, sed luminis receptaculum. Secundum ergo Basilium et Damascenum luminaria constituta sunt ex illa prima luce quae faciebat diem et noctem, et ex sui orbis natura, quadam aggregatione divina manu ad modum vasis et receptaculi lucis coadunata.
Hunc igitur modum sustinendo propter Sanctorum reverentiam - et securius est verbis eorum inniti in hac materia, in qua plus proceditur ex coniectura quam ex ratione certa - dicendum quod luminaria, in quantum constituuntur ex orbibus suis, per aggregationem plus habent idoneitatem ad suscipiendum quam ad diffundendum ; quod vero lucent, hoc habent ex lucis primo creatae perfectione. Et ideo illud luminare, cui Deus multum dedit de illa luce, maxime lucet, sicut sol ; illud cui minus dedit, minus ; et illud cui minime, minime lucet ex se, sed si lucet, hoc est ex susceptione solaris influentiae.
Et ideo voluerunt aliqui dicere non tantum lunam sed omnes stellas a sole lumen recipere. Quidquid autem sit de aliis stellis, tamen de luna satis plane apparet quod per se non lucet.
Et ratio huius est, quia ad sui completionem modicum suscepit de illa luce primo creata ; quia vero est aggregatum ex natura, quae multum est apta ad suscipiendum lumen, cum sit corpus magnum et densum et nobis propinquum, hinc est quod multum de lumine suscipit et multum refundit, quando ex ea parte illuminatur qua se nobis opponit. Hoc autem est quando est in perfecta distantia a sole, ita quod sol est in uno hemisphaerio et luna in alio.
Et haec est ratio quare Scriptura appellat luminare magnum et quare sol praepositus est diei et luna praeposita est nocti.
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Quod enim dicitur luna esse luminare magnum, hoc non dicitur, quia luceat ex se vel quia sit maius quam stellae, sed quia magis nos illuminat.
Quare magis illuminat de nocte quam de die, ratio iam dicta est.
Ad illud vero quod quaeritur, qualiter recipiat lumen, utrum sicut transparens vel terminatum vel speculum, dicendum quod luna nec habet naturam perfecte opaci nec perfecte transparentis nec perfecte habet naturam speculi ; participat tamen aliquid de quolibet horum. Naturam enim transparentis quodam modo participat, dum ex natura quinti corporis constat. Naturam vero opaci, in eo quod partes illae ita densantur, ut nec radiis solaribus nec visualibus praebeant transitum. Naturam vero speculi habet in hoc quod sic recipit ut etiam reddat ; non tamen omnino reddit sicut speculum, quia non est corpus tersum et politum, sicut patet aspicienti ipsum corpus lunare, cum est illuminatum ; speculum autem reddit imaginem, quia est corpus politum quod non est radiis pervium.
Haec autem magis coniecturando dicta sunt quam asserendo, ut aliquis intellectus sanus haberi possit de eo quod dicit Scriptura : Fecit Deus duo luminaria magna etc.
Quod vero obicitur, quod non sunt posita in firmamento, dicendum quod firmamentum aliquando in Scriptura accipitur large, aliquando stricte. Aliquando enim vocatur octava sphaera, in qua positae sunt stellae ; et sic proprie accipitur, ut ibi : Et posuit stellas in firmamento caeli. Aliquando accipitur large pro natura quinti corporis, quae divisit aquas ab aquis ; et sic accipitur ibi : Fiat firmamentum in medio aquarum, et post hoc : Fiant luminaria in firmamento caeli.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod sequitur et Magister quaerit in littera, de hoc scilicet : Et sint in signa et tempora et dies et annos. Si enim sunt in signa, non videntur peccare qui per illa prognosticant futura ; si in tempora, tunc videtur quod ante solem et lunam tempora non fuerunt ; vel si in tempora, quaeritur, quare pluraliter dicit tempora cum non sit nisi unum tempus ?
Item, quaeritur de sufficientia istorum quatuor, quae enumerat : in signa et tempora et dies et annos, quia similiter sunt in menses et septimanas. Si tu dicas, quod clauduntur in his duobus, scilicet dies et annos, tunc similiter dies et anni claudi possunt in hoc quod dicit signa et tempora.
Respondeo : Dicendum quod illud verbum dupliciter habet exponi, secundum quod duplex est usus signi. Signum enim et est ad signandum, et est ad distinguendum.
Si primo modo accipiatur signum, tunc est sensus quod illa luminaria facta sunt in signa, id est in significationem futurorum et variationem temporum et dierum et annorum, ut variatio temporum attendatur in mutatione aëris quantum ad calorem et frigus, variatio dierum quantum ad lumen et tenebras, variatio annorum quantum ad renovationem horum duorum. Et sic dicuntur corpora caelestia esse in signa non quorumlibet futurorum, sed eorum quorum ipsa sunt quodam modo causa, sicut imbrium et ventorum - et sic exponit Damascenus - vel etiam eorum quae per ea praesignat divina providentia, sicut eorum quae advenient in iudicio, secundum illud Lucae 21, 25 : Erant signa in sole et luna et stellis. Aliorum vero, quae sunt a libero arbitrio, non sunt signa ex institutione divina, sed potius ad illa signanda traxit fictio humana et fallacia diabolica.
Si autem secundo modo accipiatur videlicet ab actu distinguendi, tunc est sensus sint in signa et tempora etc. : sint in signa, id est in distinctiones temporum et dierum et annorum.
Haec autem expositio divinae Scripturae videtur esse magis consona, quod patet per antecedentem litteram, ubi dicitur : Fiant luminaria in firmamento caeli, et dividant diem et noctem. Duplex enim est motus luminarium : unus, qui est ad motum ultimae sphaerae super polos principales ab oriente in oriens per occidens, quo motu revolvuntur semel quolibet naturali die ; et secundum hunc modum dividunt diem et noctem, sicut dicitur in Psalmo [135, 8-9] : Fecit solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis. Alius est motus proprius, quem habent naturaliter in circulo pbliquo, scilicet in zodiaco, in quo duodecim signa describuntur ; et secundum motum planetarum in illis signis et maxime solis, fit signatio et distinctio temporum et dierum et annorum.
Distinctio temporum fit, quia quatuor sunt tempora anni : ver, aestas, autumnus et hiems, quae distinguuntur per motum solis in zodiaco, prout ad nos accedit et a nobis elongatur.
Distinctio vero dierum fit similiter per eumdem motum, quia modo dies crescunt, modo decrescunt ; aliquando dies sunt maiores noctibus, aliquando minores, secundum quod per illum motum accipitur duplex solstitium, scilicet aestivale et hiemale, et duplex aequinoctium, scilicet vernale et autumnale.
Sunt etiam in distinctionem annorum secundum consummationem illius motus solis in obliquo circulo.
Similiter luna suo modo est in signationem temporum et dierum et annorum, apud Iudaeos maxime quantum ad solemnitates, sicut apud Christianos est sol, sicut dicitur Ecclesiastici 43, 7 : A luna signum diei festi.
Si autem quaeratur, quare Ecclesia magis accipit festa sua secundum solem quam secundum lunam, exceptis duobus, prolixa est huius quaestionis determinatio, et plane inveniri potest in libro Augustini ad Ianuarium. Hoc quantum ad praesens sufficiat, quod quia synagoga in tenebris noctis ambulabat et minuenda erat, ideo a luminari, quod nocti praeest et quod minuitur in consummatione, accipiebat suarum solemnitatum distinctionem. Quia vero Ecclesia iam ambulat in lumine, sicut de ipsa dicitur Apocalypsis 12, 1 : Mulier amicta sote et luna sub pedibus eius ; ideo menses computat et dies solemnes magis secundum motum solis quam lunae, excepto solo Paschate, et per consequens Pentecoste. Paschatis enim solemnitas non solum celebratur in rememorationem resurrectionis praeteritae, sed etiam in praesignationem resurrectionis futurae. Et in hoc Ecclesia quodam modo conformis est synagogae, unde festivitatem illam observat a luna, non iudaizando, sed potius illam futuram solemnitatem quam exspectat, secundum quod sibi competit, praesignando.
Haec autem dicta sunt propter id quod dicit Scriptura : Et sint in signa etc. Et per hoc patet responsio ad obiecta.
Quod enim dicitur esse in signa, hoc est vel in significationem imbrium et ventorum vel in distinctionem temporum ; et ideo dicit tempora pluraliter propter variationem in quatuor temporibus anni secundum quatuor qualitates elementorum. Et subiungit : dies et annos, ut, sicut per tempora notabatur variatio, sic etiam per dies et annos possit notari motus illius terminatio, ita quod dies dicit terminationem motus quo movetur sol motu firmamenti, et annus terminationem motus quo movetur in obliquo circulo. Et in hoc patet quod non debet poni mensis et septimana, quia non tangitur ibi nova variatio nec nova terminatio. Et per hoc patent omnia quae sunt quaesita.
